Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis Liber consolationis et consilii IntraText CT - Text |
Caput XXVII.
Quando consilium sit assumendum vel approbandum.
Viso, quomodo examinandum sit consilium, videamus, quando sit assumendum et approbandum. Et certe assumendum et approbandum est consilium tunc demum, quando fuerit examinatum, et bonum ac utile fuerit visum. Et licet bonum videatur consilium, non tamen statim illud sumere vel capere debes, sed diligenter inspicere, quomodo poteris perficere. Ait enim Tullius: “Ad rem gerendam qui accedit, caveat, ne id solummodo consideret, quam illa res honesta sit, sed etiam ut habeat efficiendi facultatem. In quo ipso considerandum est, ne aut temere desperet propter cupiditatem. In omnibus autem negotiis, prius quam aggrediare, adhibenda præparatio est diligens.”
265 Considera ergo, ne nimis capias; nam in proverbio dicitur: Qui nimis capit, parum stringit. 266 Inde etiam Cato dixit:
Quod potes, id tempta, operis ne pondere pressus
Succumbat labor, et frustra temptata relinquas.
Talia enim incipere debes, quæ ad finem perducere possis, sicut dicit Seneca: “Majora te ne quæsieris.”
268 “Id quære, quod potest inveniri; id disce, quod potest sciri; id opta, quod optari coram bonis potest. Ne altiori rei te imponas, in qua statim tremendum cavendumque sit.” 269 Item alibi dixit: Partiendum est onus, sub quo in via deficias; nam qui volare satagit, antequam pennas assumat, irremediabiliter corruit. Et si forte ad bonitatem vel ad utilitatem vel etiam ad honorem tantummodo respiceres, et non ad facultatem sive possibilitatem, cito accideret tibi quod supra dixi:
Qui plus posse putat, sua quam natura ministrat,
Posse suum superans, se minus ipse potest.
Si autem fuerit consilium dubium, sive ad dictum sive ad factum pertineat, semper tacere vel non facere debes, et eligere potius non quam sic. Ait enim Petrus Alfunsus: “Si dicere metuas unde pœniteas, semper est melius non quam sic.”
271 “Sapienti enim magis expedit pro se tacere, quam loqui contra se; quia paucos vel neminem tacendo, multos loquendo circumventos esse vidimus.” 272 Verba enim sagittis sunt quasi similia: facile emittuntur, difficile retrahuntur vel emendantur; 273 unde dici consuevit:
Evolat emissum semel irrevocabile verbum.
Quare in dubiis melius est tacere quam dicere, sicut et in factis dubiis melius est non facere quam facere, ut ait Tullius hoc modo dicens: “Bene præcipiunt, qui vetant quidquid agere, quod dubites æquum an iniquum sit. Æquitas enim per se lucet; dubitatio autem significationem continet injuriæ.”
275 Et alius dixit: “Si quid dubitas, ne feceris; animi enim judicio quod negatum fuerit, fugito;” 276 quia, ut supra dixi secundum Senecam, “solet esse in dubio pro consilio temeritas.” 277
In omnibus denique prædictis ita per te et alios doctus sis, ut semper eligas bonum, veritatem, utilitatem, rationem atque justitiam, contrariis penitus omissis.