Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis Sermones IntraText CT - Text |
De auditu.
Auditu debemus super egenos et pauperes intelligere et desideria eorum in delli exaudire, ad exemplum Domini, de quo dicit Propheta: “Desiderium pauperum exaudivit Dominus: et preparationem cordis eorum exaudivit auris tua.”22 Nec debemus obturare aures nostras ad clamorem pauperum. Ait enim Ysias: “Qui obturat aures suas ad clamorem pauperis, ipse clamabit, et non exaudietur.”23 O quam durus sermo, quando audimus pauperes cotidie clamantes, ad quorum clamorem obturamus aures nostras! Sed licet durus sit sermo, tamen rationabilis. Deus enim de divite se pauperem fecit et loco pauperum se quam dui uni costituit, dicens: “Quamdiu uni ex minimis istis fecistis et, mihi fecistis,”24 et: “Qui pascit pauperem, pascit Deum.”25 Unde dictum est: “Quisquis es in mensa, primum de paupere pensa; nam dum, pascis, amice, Deum; pauperis in specie nam latet ipse Deus.”26 Si ergo, dum pauper clamat, Deus clamare intelligitur et nos non exaudiemus eum clamantem, quare ipse nos clamantes exaudire deberet? Certe ipse rationabilter non debet nos exaudire nisi de misericordia sua hoc faciat.