Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
Sermones

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

De gustu.

 

Gustu eciam super egenos et pauperes intelligere debemus, quia de eo, gustare debemus, nobis subtrahendo, illis quandoque debemus largiri. Nam, ut ait Seneca in Epistulis: “Magna laus est naufrago manum porrigere, eranti viam mostrare, cum esuriente panem suum dividere.”27 Et Ysaias dixit: “Frange esurienti panem tuum, egenos, vagosque induc in domum tuam: si videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris.”28 Nulla enim ex causa Deus melius cognositur quam per fractionem panis ad helimosinam faciendam, quod Deus manifeste ostendit nobis. Cum Yesus appropinquasset, post resurrectionem suam, discipulis euntibus ad castellum, quia dicitur Emaus, exponebat eis Scripturas, incipiens a Moyse et Prophetis. Ipsi vero non cognoscebant eum, licet cum eo cotidie conversati fuerant. Cognoverunt tamen illum in fractione panis,29 quasi daret eis manifeste intelligere quod Deus numquam melius cognoscitur nec occuli hominum melius ad Dei cognitionem aperiuntur, quam per fractionem panis, ad helimosinam faciendam.

 




27 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 95.51.



28 Isaiah 58:7.



29 Luke 24:13-31.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL