Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis Sermones IntraText CT - Text |
Tactu eciam debemus intelligere super egenos et pauperes, ad exemplum Domini. Nam, cum Dominus descendisset de celo monte, occurit ei quidam leprosus, dicens: “Domine, tu potes me mundare,” at ille dixit: “Volo. Mundare,” et tetigit eum et mundatus est.”34 Et eciam oculos ceci linivit de lucto, facto exputo, et sanavit eum.35 Si ergo Dominus celi non est dedignatus tangere tam turpes pauperes, ut est leprosus et cecus, nec nos miseri dedignari debemus tangere quoslibet pauperes. Libenter itaque debemus illos tangere et de lecto ad lectum transportare et ad necessaria illos adiuvare et eciam cecis porrigere manum quandoque, et etiam, ad exemplum levite, vulneratos super iumentum illo adiuvare et commendare illos stabulario. Et licet tetigerim vobis istos septem modos et sensus principales, quibus debemus intelligere super egenos et pauperes, multi super tamen sunt sensus et modi, quibus super eos intelligere possumus et debemus, scilicet: misericordia et benignitas, humanitas, scientia, et alii multi, de quibus non oportet ad presens disceptare.
Non ergo se excuset aliquis ab helemosina, dicens: “Non habeo quid tribuam pauperibus.” Nullus enim est in mundo, qui non possit intelligere super egenos et pauperes aliquo ex predictis modis, alioquin Deus mendax esset, qui dixit: “Pauperes semper habebitis vobiscum”36 et cum volueritis, poteritis illis benefacere. Si quis ergo vult, illis benefacere potest, et si non benefacit aliquis pauperibus, non deest illi facultas, sed voluntas. Si ergo non habet aliquis aurum vel argentum vel substantiam huius mundi, tribuat illis orationem, bonam voluntatem, compassionem, et dicat cum Apostolo: “Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego uror?”37 Et dicat quod Beatus Petrus dixit claudo “Aurum, et argentum non est michi: quod autem habeo, tibi do.”38 Nam, ut Apostolus ait in Epistula secunda ad Corinthios: “Si voluntas quidem prompta est, secundum id, quod habet accepta est, et non secundum id, non habet. Non autem ut aliis sit consolatio, vobis autem tribulatio, sed ex equalitate. In presenti, nostra habundantia aliorum inopiam suppleat: sicut et aliorum habundantia nostre debet esse inopie supplementum.”39
Secundum vires et facultates, pauperibus largiri debemus. Ait enim Salomon: “Ante mortem bene fac amico tuo, et secundum vires exporrigens da pauperi. Nonne alii reliques labores tuos?”40 Faciamus itaque quod dixit Tobias filio suo: “Quomodo potueris, misericors esto. Et si multum tibi fuerit, habundanter tribue: si autem exiguum, eciam illud exiguum impertiri stude.”41 Nam ut Seneca De beneficiis dixit: “Sic dabo egenti, ut ipse non egeam; sic dabo perituro, ut ipse non peream.”42 Et Cato dixit: “Sic bonus esto bonis, nec te mala dampna sequantur.”43 Non enim requirit Deus ab homine aliquo ultra posse: nam regnum Dei tantum valet quantum habes. Et eciam videtur Deus plus gaudere de parva helemosina, data in paupertate, quam de magna, data in diviciis. Unde Lucas in Evangelio dixit quod Yesus stabat circa gazofilatium, aspiciens turbam in gazofilatio, et multi divites iactabant multa, et una vidua paupercula misit duo minuta in gazofilatio. Iesus autem, convocans discipulos suos, ait: “Amen, dico vobis, hec vidua paupercula plus misit omnibus, qui miserunt in gazofilatio, quia illa ex habundantia sua, hec autem de paupertate totum victum suum.”44 Et etiam secundum proverbium: “Gaudet de pauco Deus oblectatur in ipso.”45
Nec excuset aliquis ab helimosina, dicens con: “Ego sum in mortali peccato et, si totam meam substantiam distribuero in cibos pauperum, caritatem autem non habeam, nichil mihi prodest.” Tamen helemosine facte extra caritatem, id dum quis est in mortali peccato. Ad multa prosunt, enim: ad bonum nomen, de quo Salamon dixit: “Melius est nomen bonum, quam divicie multe,”46 et Yesus Sirac dixit: “Curam habe de bono nomine: hoc enim magis tibi durabit, quam mille thesauri magni et pretiosi.”47
Prosunt eciam ad minorem penam, quia nullum bonum irremuneratum. Prosunt eciam ad habilitationem gracie, ut citius illustret Deus cor hominis. Multos enim Sanctos illustratos legimus propter helemosinas, quas faciebant ante, cum non essent ita boni. Ut de Cornelio centurione legitur in Actibus Apostolorum, cui Angelus dixit: “Elimosine tue comemorate sunt coram Deo.”48 Et de Tobia et de Sancto Eustachio et de multis allis sanctis legitur.
Prosunt eciam ad augmentum diviciarum et etiam in hoc mundo, ut Salamon in Proverbiis ait, dicens: “Honora Dominum de tua substantia, et de primiciis omnium frugum tuarum: et implebuntur horea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.”49 Non enim decresit substantia hominum propter copiam helimosinarum, imo semper crescit et augetur. Nam, sicut quando lucet candela et ardet et lumen ab ea sumitur, lumen prime candele non minuitur, sed duplicatur, ita substancia hominum non minuitur per sed augetur datum elemosinarum, quod possumus manifeste cognoscere per exempla divina. Dominus enim noster Iesus Christus, cum vidisset turbam, que secuta fuerat eum in deserto, miseritus fuit super eam, dicens: “Si dimisero eos ieiunios, in via deficient.” Et, volens facere helimosinam de sua substantia, ab eo creata, pavit quinque milia hominum, exceptis parvulis et mulieribus, de quinque panibus et duobus piscibus. Helimosina Domini ita facta, substantia Domini ab eo creata in tantum crevit et habundavit, ut ex reliquis fragmentorum, que superfuerant, et habundaverant, duodecim cophani replerentur.50 Similiter substantia Domini habundavit et crevit quando pavit quatuor milia hominum, exceptis parvulis et mulieribus de septem panibus et pisciculis paucis et ex reliquiis, que superfuerunt septem porte collecte sunt fragmentorum plene.51 Possumus eciam cognoscere quod divicie hominum non minuuntur propter helimosinas, per multa exempla humana. Nam multas bonas domos vidimus, quarum divicie habundavierunt et creverunt. Quando helimosine in eis habundabant et habundanter fiebant; helimosinis autem per avariciam subtractis, bona illarum domorum sunt penitus annichilata et destructa.
Si ergo helimosine facte extra caritatem ad tot et tanta valent et prosunt, bene dixit Augustinus: “Interim dum malus es, fac quiquid boni potes.”52 Nec dicat quis: “Ego habeo filios vel parentes, quibus volo relinquere.” Nam, qui helimosinas non facit, plus alium quam se diligit, et, alii relinquendo, nichil sibi penitus reservat, quod est magna dementia. Ait enim Seneca in Epistulis: “Magna dementia est heredis sui negotia procurare et sibi omnia denegare ut sibi ex amico faciat inimicum magna hereditas: quantum plus de tuo receperit, tanto magis de tua morte gaudebit.”53 Et Dominus in Evangelio per Matheum dicit: “Qui diligit patrem, aut matrem plus quam me, non est dignus me: et qui diligit filios, aut filiias plus quam me, non est dignus me.”54
Nunc videamus quare super egenos et pauperes intelligere debemus. Et certe quia Dominus nobis eos derelinquid, Propheta testante, qui ait: “Tibi derelictus est pauper: et tu orphano eris adiutor.”55 Licet enim Psalmus ille loquatur de Deo, tamen vicarius Dei et cuilibet qui est in Ecclesia dictum est: “Tibi derelictus est pauper.” etc. Si igitus Deus pauperes nobis derelinquit, refugium eorum esse debemus et adiuvare illos in tribulationibus suis, ad exemplum Domini, de quo Propheta dicit: “Factus est Dominus refugium pauperum, adiutor in oportunitatibus, in tribulatione.”56 Et liberare debemus pro posse pauperes a potentibus, ad exemplum Domini, de quo dicit Propheta quia “liberavit pauperem a potente: cui non erat adiuntor.”57 Et debemus exurgere propter miseriam eorum in illorum adiutorio, ad exemplum Domini, de quo dicit Propheta: “Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum nunc exurgam, dicit Dominus.”58 Et si forte pauperes aliquid abstulerunt nobis, propter illorum paupertatem, debemus illis parcere, ad exemplum Domini, de quo dicit Propheta: “Parcet pauperi, et inopi: et animas pauperum salvas faciet.”59
Alia eciam ratione super egenos intelligere debemus, quia, illis largiendo, Deo tribuimus, ut supradictum est.
Tercia insuper ratione hoc facere debemus, quia, pauperibus largiendo, non tantum illis vel Deo damus, sed eciam nobis reservamus. Bonum est enim helemosine donum, quod, cum datur, nobis reservatur et in thesauris Dei nobis reconditur, ipsomet dicente: “Thesaurizate vobis thesaurum in celo: ubi neque erugo, neque tinea demolitur.”60 Et eciam Marcialis dixit: “Qui iustis sanctisque viris, Tigiline, ministrat, sumit ubi donat, spargit et accumulat.”61 Et Salamon in Proverbiis dixit: “Fenerator, qui miseretur pauperis: et vicissitudinem suam reddit.”62 Denique infinite sunt rationes, quibus predicta facere debemus in quibus non oportet ad presens insistere.
Ultimo audiamus premia, que, propter predicta, consequi debemus, et certe innumerabilia et infinita. Nam, hec facientes, erimus beati et “in die mala liberabit nos Dominus,”63 ut hic dicit; hoc est in die iudicii, que erit malis et bona bonis. Nulla enim dies per se mala est, sed omnes dies boni sunt, ut in Genesi legitur, quando “divisit Deus lucem a tenebris”64 et fecit diem et noctem. Dicit enim ibi quod Deus vidit opera sua, que erant valde bona. Sed dicuntur dies mali propter maliciam et miseriam hominum. Unde Dominus dixit in Evangelio: “Sufficiat huic diei malicia sua.”65 Et Apostolus, in Epistula Secunda ad Hephesios: “Reddimentes tempus, quoniam dies mali sunt.”66 Nam, ut ait quidam philosophus: “Nichil est homini bonum sine se bono.”67 Et erimus iocundi, Propheta testante, qui ait: “Iocundus homo, qui miseretur, et commodat: disponet sermones suos in iuditio: quia in eternum non comovebitur.”68
Et helemosine pro nobis exorabunt ad Dominum. Unde Yesus Sirac dixit: “Conclude helimosinam in cor pauperis, et hec exorabit pre ab omni malo.”69 Et eciam resistent peccatis nostris helemosine, ut idem ait: “Ignem ardentem extinguit aqua, sic helemosina resistit peccatis.”70 Et eciam ut ait Tobias filio suo: “Dando tibi helimosinam, premium bonum tibi thesaurizas in die necessitatis. Quoniam helemosina ab omni peccato et morte liberat, et non patitur animam ire in tenebris.”71 Fiducia magna erit coram summo Deo elemosina omnibus qui faciunt eam. Et eciam non indigebimus, Salamone testante, qui ait: “Qui dat pauperibus, non indigebit: qui autem despicit deprecantem, sustinebit penuriam.”72
Et eciam habebimus bona, que narrat Ysaias, dicens: “Cum effuderis animam tuam esurienti, et animam afflicatam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebre tue erunt sicut meridies. Et requiem tibi dabit Dominus Deus semper, et in splendoribus animam tuam salvabit, et ossa tua liberabit, et eris quasi ortus irrigius, et sicut fons vivus, cuius non deficiunt aque.”73 Quid plura? Non possem beneficia, que consecuturi sumus enarrare, nec lingua mea tibi aliqua tenuis explicare. Nam, ut idem Ysaias dicit: “Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quanta preparavit Dominus diligentibus se.”74
Hoc denique notabile est et plus quam notabile, quod helimosina est sumum bonum in homine. Nam, sicut in templo Domini omnes parietes ad unum lapidem reducuntur et sub illo lapide clauduntur, de quo lapide mentionem facit Propheta, dicens: “Lapidem, quem reprobaverunt edificantes, hic factus est in capud anguli,”75 ita et omnia et opera hominum reducuntur ad helemosinam et sub ea clauduntur.
Plus eciam dico vobis, quia sola datio elemosinarum videtur esse datio quare Dominus det nobis regnum eternum, et sola denegatio helemosinarum est ratio quia Dominus det nobis eternum supplicium. Quod possumus videre aperte per Evangelium Domini. Nam, in ultima sentencia, quam daturus est Dominus in die iudicii, dicet bonis, qui erunt adextris: “Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi.”76 Et reddet rationem, quare dicit: “Namque esurivi, enim et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis michi bibere: nudus fui, et opuistis me: hospes fui, et collegistis me: infirmus et in carcere fui, et visitastis me,”77 nec dicet: “Quia fuistis sobrii, casti, humiles, et devoti, continentes, mites, vel talia bona fecistis,” sed tantummodo rationem helemosinarum redens, dicet: “Esurivi, et dedistis mihi manducare, etc.”78 Similiter, et converso, dicet malis, qui erunt a sinistris: “Ite, maledicti, in ignem eternum”79 et reddet rationem, quare dicens: “Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi bibere: nudus fui, et non cooperuistis me: hospes fui, et non collegistis me: incarcere et infirmitate fui, et non visitastis me.”80 Nec reddet aliam rationem. Non enim dicet: “Quia fuistis latrones, fures, homicide, falsarii, blasffemi, symoniaci, luxuriosi, incontinentes, immites, superbi, invidi, vel quia talia mala fecistis.” Sed tantummodo rationem helemosine sibi vel pauperibus denegate pretendet, dicens: “Esurivi enim, et non dedistis michi manducare, etc.”81
Si ergo helemosine datio vel denegatio est ratio quare Deus daturus est vitam hic eternam vel denegaturus nobis, solicite super egenos et pauperes ita intelligere debemus, ut simus beati et in die mala liberet nos dicatque nobis; “Venite, benedicti patris mei, percipite regnum, quod paratum est vobis ab origine mundi,”82 ad quod ille nos conducat, qui sine fine vivit et regnat. Amen. Amen.