Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
Sermones

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Incipit Sermo secundus, quem Albertanus, causidicus brixiensis, composuit inter Fratres Minores et causidicos brixienses, in congregatione, quam faciunt more solito.

 

In nomine Domini amen.

 

Fratres mei, ad honorem Dei et refectionem pauperum, more solito congregati sumus. Ut ergo Deus honoretur propter nostram congregationem et refectio nostra plena sit, antequam accedamus ad corporalem refectionem, animas nostras reficiamus de cibis spiritualibus, nobis ministris Propheta dicentem: “Beatus, qui intelligit super egenum, et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus.”1

 

Ad intelligentiam huius versus multa sunt notanda. In primis, quid sit intelligere super egenum et pauperem. Secundo, qui dicuntur egeni et qui pauperes. Tercio, quot et quibus modis super egenos eos intelligere debeamus. Quarto, quare hoc debeamus facere. Quinto, que premia inde consequi debemus.

 

Intelligere, hoc est intus legere, id in corde factum pauperis vel egeni apponere. Sic eciam dicitur misericordia fratrum, miseri in corde apponere. Egeni dicuntur qui indigent aliquibus necessariis, sic dicti ab: egeo, eges. Et ita multum divites quandoque egere possunt, Propheta testante, qui ait: “Divites eguerunt, et esurierunt: inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.”2 Pauper vero dicitur parum habens, vel parum portans, et dicuntur pauperes pluribus modis. Dicuntur enim quandoque pauperes spiritu, de quibus Dominus ait in Evangelio: “Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum celorum.”3 Dicuntur eciam pauperes de substantia huius mundi, de quibus Dominus in Evangelio dicit: “Pauperes semper vobiscum habebities vobiscum: me autem vero semper non habebitis.”4 Inopes autem dicuntur sine opibus, vel qui nichil habent. Sive ergo egeni sint, sive pauperes spiritu, sive pauperes de substantia huius mundi, sive inopes, super omnes intelligere debemus, Apostolo testante, qui ait in Epistula ad Galatas: “Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.”5

 

Nunc videamus quot et quibus modis super egenos et pauperes intelligere debemus. Et certe omnibus sensibus nostris super eos debemus intelligere et specialiter septem sensibus principalibus, quorum duo dicuntur sensus anime, videlicet: intellectus et affectus, alii vero dicuntur sensus corporei, qui sunt quinque, videlicet: visus, auditus, gustus, odoratus et tactus. De quibus singulis dispiciamus.

 




1 Psalms 40:1.



2 Psalms 33:11.



3 Matthew 5:3.



4 John 12:8.



5 Galatians 6:10.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL