Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
Sermones

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

De odoratu.

 

Odoratu eciam debemus super egenos et pauperes intelligere, in orationibus nostris. Et quod orationes odoramenta dicuntur, habemus in Apochalipsi, ut Sanctus Iohannes dicit quod vidit: “Viginti quatuor seniores, habentes singuli citharas, et fiales aureas odoramentorum plenas, que sunt orationes Sanctorum.”30 Quare eciam Apostolus dixit: “Christi enim bonus odor sumus.”31 Et eciam dictum est: “Dirigatur, Domine, oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.”32 Nam, sicut incensum bonum odorem prestat hominibus, ita oratio bona bonum odorem reddit Deo. Orare itaque debemus ad Dominum pro eis, ut Dominus eruat illos de tribulationibus eorum. Multum enim valet oratio iusti assidua apud Deum. Nam et Ecclesia pro Petro sine intermissione orabat.”33 Orare eciam pro eis debemus presentes et circumstantes, eosque ortari ut, cum vos illis benefacitis, et ipsi de suo aliquid eis tribuant, et etiam super vos illis non tribuitis, illi saltim aliquid largiantur. Orare eciam debemus, pro egenis et pauperibus, presides et divites et consules iusticie et alios iurisdictionem habentes et in causis eorum libenter assister. Quod nos causidici plerumque male factimus; libentius enim oramus in causis divitum pro peccunia, quam in causis Dei et pauperum pro vita eterna, quod esse non deberet.

 




30 Revelation 5:8.



31 2 Corinthians 2:15.



32 Psalms 140:2.



33 Acts 12:5.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL