Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
De amore et dilectione Dei et proximi...

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Incipit

liber de amore et dilectione dei et proximI et aliarum rerum

et de forma vitae

liber primus.

 

Initium mei tractatus sit in nomine Domine, a quo cuncta bona procedunt, et a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum descendens a patre luminum. Quanto amore quantaque dilectione mea paterna caritas tuam diligat filialem subiectionem, vix tibi possem narrare, vel lingua mea posset aliquatenus explicari.

 

Volens igitur ego Albertanus te filium meum Vincentium bonis moribus conformare, ac de amore et dilectione Dei et proximi et aliarum rerum et de forma vitae instruere, in primis duo credo tibi fore precipue necessaria: doctrinam videlicet ac loquelam. Primo enim debes discere, postea vero loqui. Nam ut ait Ihesus filius Sirac, “Ante iuditium para iustitiam, et antequam loquaris disce.”1 Et Salomon dixit, “Qui prius loquitur quam discat, ad contemptum et irrisionem properat.”2 Doctrinam ergo primo audias, deinde animo discas, postea vero mente retineas; animo enim vivimus, animo adiscimus, mente vero retinemus.

 




1 Ecclesiasticus 18:19.



2 Proverbs 18:13.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL