Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
De amore et dilectione Dei et proximi...

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[CAPUT V.]

 

De vitandis otio et sompno pigritia.

 

Otium omnino fugere debes. “Multam enim malitiam docuit occiositas,”94 ut dixit sapiens. Quare eciam ait, “Qui operatur terram suam saturabitur panibus; qui autem sectabitur otium replebitur egestate.”95 Per otia namque replentur homines egestate, ut dictum est, et efficiuntur desides et pigri et luxuriosi et torpent homines, et ad omnia fere mala vitia dissoluuntur. Nam desides facti per otia non inveniunt tempus congruum ad laborandum. Frigore enim torpent, calore ad otia dissoluuntur. Quare dici consuevit,

 

Frigore torpemus, nos estus ad otia soluit,

Et sic desidibus tempus utrumque nocet.96

 

Otia enim ita pigros faciunt homines, ut fere omnia sua negligant et inculta relinquant. Unde filius Sirac dixit,

 

Per agrum pigri hominis transivi, per vineam stulti, eciam ecce totum operuerant urtice, et superficiem cohoperuerant spine, et materia lapidum destructa erat. Quod cum vidissem, apposui in animo meo, et exemplo didici disciplinam. Parum, inquid, dormitabis, pauxilum manus conferes ut quiescas: et veniet quasi precursor egestas tua, et mendicitas quasi vir armatus.97

 

Et alibi eciam dixit, “Usquequo, piger, dormis? Quando consurges a sompno tuo?”98 Inde est quod tanto consilium tribuit, dicens:

 

Plus vigila semper ne sompno deditus esto!

Nam diuturna quies vitiis alimenta ministrat.99

 

Et Seneca dixit, “Stultum est sompno delectari et mortem querere; cum sompnus sit assidua mortis imitatio.”100 Et iterum idem dixit, “Nulliusmodi mihi dies per otium transit; partio noctem noctis studiis; vacuo sompno, sed subcubo et oculos vigilia fatigatos cadentesque in opere et castigatos detineo.”101 Et Salomon dixit, “Noli diligere sompnum, ne te egestas opprimat; aperi oculos tuos, et saturare panibus.”102

 

Et sompno fugato corpus excedendum est, et ita afficiendum, ut obedire consilio rationeque possit in exercendis negotiis et in labore tollerando. Ut Tullius dixit, “Durius enim tractandum est corpus, ne animo male pareat.”103 Ut Seneca dixit, “Contemptus enim corporis sui certa libertas est.”104 Et: “Magna pars libertatis est venter bene commoratus.”105 “Nemo enim liber est qui corpori servit.”106 Ut idem dixit, “Honestum vile est cui corpus nimis carum est.”107Corpus hoc animi pondus est ac pena.”108

 




94 Ecclesiasticus 33:29.



95 Proverbs 28:19.



96 Walther, Proverbia, 9999.



97 Proverbs 24:30-34.



98 Proverbs 6:9.



99 Cato, Distichs, 1.2.



100 Pseudo-Seneca, De Moribus, 113.



101 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 8.1.



102 Proverbs 20:13.



103 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 8.5.



104 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 65.22.



105 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 123.3.



106 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 92.33.



107 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 14.2.



108 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 65.16.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL