Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
Quilibet certe servando predicta se divitem facere poterit, nisi forte in guerra sit constitutus. Quantumcumque sit dives, oportet illum, si in guerra diu perseveraverit, aut divitias aut guerram perdere aut forte utrumque. Quare quidam philosophus dixit, “Nemo in guera constitutus satis dives esse potest.”186 Si enim pauper est, guerram nullo modo sustinere potest; si autem in divitiis multum habundat, in sumptibus multo magis habundabit. Nulle enim sunt opes, ut mihi videtur, que sumptibus guerre sint suffitientes. Nam sicut omnes, qui peccant, quanto maiores sunt, famosius crimen habent, secundum Martialem qui ait:
Omnis homo crimen tanto famosius in se,
Quanto qui peccat maior habetur, habet;187
ita homo in guerra constitutus, quanto maiorem, tanto maiores sumptus illum facere oportet; et si guerram forte amiserit, maiori casui subiacebit. Unde dictum est, “Excelsis facilius nocet casus.”188 Et in Lucano dicitur,
Invida factorem series summisque negatum
Stare diu nimioque graves sub pondere lapsus.189
Altior ascensus, gravior plerumque ruina est.190
Et non solum divitie perduntur per guerram, sed eciam paradisus et amor Dei et vita presens et amici et noti per adversam guerre fortunam taliter ammittuntur quod loco predictorum omnia mala succedunt, et ad inferna hominis anima recta via pergere molitur. Amore itaque Dei et timore tantorum malorum guerram, quantumcumque potes, vitare debes, tua tibi servando et aliis relinquendo sua. Nam ut ait Seneca, “Principium discordie est quod est commune suum facere.”191 Et iterum, “Quietissimam vitam agerent homines in terris, si duo hec verba ante res omnes colerent, scilicet meum et tuum.”192 Quod facere potes si eciam mandata Dei taliter servaveris quod nemini facias que tibi fieri non vis, et omnia facias aliis que ab aliis tibi vis fieri. Quare dixit Dominus in evangelio, “Omnia quecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.”193 Et hoc est lex naturalis quam qui non servat contra omnes facere proponit, Cassiodoro testante qui ait, “Qui sine lege vult agere, cunctorum disposuit regna quassare.”194
Et si forte aliqua ex causa alicui invitus offenderis qui ait, “Utendum est eciam vitaris,” qui ait,
Utendum est eciam excusatione adversus eos quos invitus offenderis, quacumque possis, quare id quod feceris necesse fuerit, nec aliter facere potueris, ceterisque operibus et officiis erit id quod violatum est compensandum.195
Et si vis guerram fugere, nitaris omnibus placere, quod facere poteris, “si gesseris optima et locutus fueris pauca.”196 Non tamen tantam voluntatem omnibus placendi habeas, ut favorem populi per malas artes acquiras. Ait enim Seneca, “Popularis favor malis artibus queritur.”197 Unde quidam sapiens dixit, “Nunquam volui placere vulgo: quid enim vulgus novit, ego nescio; que enim scio, vulgus ignorat.”198 Et nota quod “Si multis placuerit vita tua, tibi ipsi placere non poteris,”199 ut dixit quidam philosophus. Et si vis vitare guerram non ames periculum. Nam ut Salomon ait, “Qui amat periculum, in eo peribit.”200
Et si guerram vitare desideras, vita et fuge lites et contentiones prout commode potes. Nam contendere cum potentiori periculosum est, cum pari dubium, cum minori verecundum.201 Et statuas eciam vitare belligeros et omnes alios quos tibi dixi vitandos supra, in titulo De Amicitia Malorum Hominum Vitanda, ut ibi nota per epistolam Apostoli secundam ad Thimotheum capitulo. Hoc autem et in superioribus capitulis. Et si ad alios malos vitare debes, te ipsum coherces primum et cor tuum conprime et linguam tuam taliter conpesce, ut tuas turpes cogitationes turpiaque dicta et facta in te prius corrigas et fugias, secundum Martialem qui dixit cuidam suo amico qui vocatur Probeus,
Non bene viventem te, Probe, fuisse refertur,
Sed sine peccato querere terram hominem.
Sed sine peccato reperire nullam valebis.
Si non absque homine tu reperire velis.
Ibis ad occultos calles, loca devia mundi;
Peccatum tecum est, conscia culpa comes.
Ut fugias alios, tu te fuge primus ipsum,
Alterius censor, et esto tuus.
Hens inter homines, omnes fuge, turpia eorum,
Tu tecum habitas, refuge, facta tua.202
“Et ad correctionem tui habeas aut valde amicum aut valde inimicum,”203 ut quidam sapiens dixit. “Et oculos et aures vulgi malos testes esse puta,”204 ut alius dixit. Et nunquam initium discordie a te incipiat. Nam ut dixit quidam philosophus, “Semper ab aliis discendio incipiat, a te autem reconciliatio.”205
Nam ibi semper est victoria ubi est concordia.206 Et Salomon in Proverbiis dixit, “Qui ineunt pacis consilia, sequitur eos gaudium.”207 Et Seneca dixit in epistolis, “Concordia prave res crescunt, discordia maxime dilabuntur.”208 Et eciam principio debes obstare et cuilibet malo, ut legi in Ovidio De Remedio Amoris qui ait,
Principiis obsta: sero medicina paratur,
Cum mala per longas convaluere moras.209
Et alibi idem dixit,
Dum furor est in cursu, curenti cede furori!
Difficiles aditus impeditus omnes habet.
Stultus ab obliquo qui cum descendere possit,
Pugnat in adversas ire natator aquas.210
Et alibi,
Dum licet et modici tangunt precordia motus,
Si piget, in primo limite siste pedem.211
Et non solum guerram vitare et fugere debes, sed eciam bellum, quod ocasione guerre fieri consueverit et multo fortius est vitandum. De quo propheta ait, “Dissipa gentes, que bella volunt.”212 Bella enim populos cum dampno et malo suo domare consueverunt. Quare Salomon dixit, “Quinque sunt, que populum domant: licentia, luctus, et fames, bellum, ad ultimum.”213 “Vulgi imperitiam ad res cunctae sola constringit necessitas.”214