Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
De necessitate et indigentia.
Bellum enim et guerra perducunt homines ad necessitatem, et sic ad mendatia et ad omnia mala, quare iura et proverbium clamant: “Necesitas non habet legem.”215 Et Seneca dixit, “Necesitas egentem mendacem facit.”216 Et iterum, “Necesitas ab homine, que vult, impetrat.”217 Et iterum, “Omnia experiri necessitas subigit.”218 Et Cassiodorus dixit, “Necessitas moderata non diligit.”219 Et alius dixit, “Magna necessitas cogitur eciam honestus homo latrinam adire.”220 Quare ait, “Est una de adversitatibus huius seculi gravioribus libero homini, necessitate cogitur, ut si subveniat, requirere inimicum.”221 Et hoc ideo quia ut ait Cassiodorus, “Graviores insidias antiqui adversarii tunc subimus quando eius bona suscipimus.”222 Fugias ergo guerram et omnia que indigentiam et necessitatem inducunt. Ait enim Cassiodorus, “Indigentiam iuste fugimus que suadet excessus.”223 Et iterum, “Dum mater criminum necessitas tollitur, peccandi ambitus aufertur.”224
Nam per necessitatem pervenitur ad mendicitatem:
O miserabilis mendicantis conditio! Nam, si petit, pudore confunduntur, et si non petit, egestate consumitur; sed ut mendicet, necessitate compellitur:225 indignatur, murmurat, imprecatur.226
Quare Salomon dixit, “Melius est mori, quam indigere.”227 Et quia non tam plurium numerus efficit pugnam quam virtus paucorum. Ut quidam sapiens dixit, “Prospicere oportet in pace, quod bellum iuvet ultra vitet.”228 Nam et alius dixit, “Beata civitas, que bellum in pace timet.”229 Alius vero dixit, “Si pacem diligis, belli non feceris mentionem.”230 Varius enim eventus est belli. Quare Iudas Machabeus dixit, “Non in multitudine exercitus victoria fit belli, sed de cello est virtus. Facile enim est Deo a multis paucos liberare, et super multos paucis victoriam dare.”231 Et David dixit ad Philisteum, quem cum lapide interfecit: “Et noverit universa ecclesia hoc, quia non in gladio nec in asta salvat Dominus: ipsius est enim bellum.”232 Et ideo in bello maximum est periculum. Et ut dixit sapiens, “Nunquam periculum sine periculo vincitur.”233 Quare belli periculum et omnia pericula vitanda sunt. Nam Tullius dixit,
Sed et fugiendum est eciam illud et curandum, ne offeramus nos periculis sine causa, quo nichil potest esse stultius; quampropter in adeundis periculis consuetudo imitanda est medicorum, qui leviter egrotantes leviter curant, gravioribus autem morbis periculosas et ancipites adhibere coguntur. Quare in tranquillo tempestatem adversam optare, dementis est, subvenire autem tempestati, id est necessitati, quovis modo, quavis ratione, sapientis est.234
In bello certe ab omnibus mors expectare potest. Nam, “Incertum est, quo mors te expectet: tu eam omni loco expecta, et maxime in bello,”235 ut sapiens dixit. Quare dixit Tullius, “Bellum ita vitandum est ut nulla causa suscipiatur nisi causa necessitatis, vel pacis habende vel ex infra scriptis casibus.”236 Dixit enim Tullius, “Suscipienda quidem sunt bella ob eam causam, ut sine iniuria in pace vivatur.”237 Et alibi idem dixit, “Bellum autem ita suscipiatur, ut nichil aliud nisi pax quesita videatur.”238
Pax enim semper est affectanda que nullas insidias habeat. Unde idem Tullius dixit, “Mea quidem sententia paci, que nichil sit habitura insidiarum, semper est consulendum.”239 Et alibi, “Intelligi potest, nullum bellum esse iustum, nisi quod aut rebus petitis geratur, aut denuntiatum sit ante et indictum.”240 Et alibi idem dixit, “Cum tempus necessitasque postulat, decertandum manu est, et mors servituti turpitudinique anteponenda est.”241 Inde eciam Seneca dixit, “Occidi pulcrum est, si igminiose servis.”242