Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
De preparatione et munitione facienda.
Et nota quod “longa preparatio belli celerem victoriam facit,”243 ut idem Tullius dixit. Et eciam Cassiodorus ait,
Munitio quippe tunc efficitur prevalida, si diuturna fuerit cogitatione roborata. Omnia subito probantur incauta, et male constructio loci tunc queritur, quando pericula formidantur. Res ergo preliorum bene disponitur, quoties in pace tractatur.244
Nam ut idem ait, “Munitio semper tractanda est in otio; quia tunc male queritur, cum necessaria iudicatur.”245 “Omnia vero deliberata sunt robusta.”246
Et non solum in bello, sed eciam in omibus aliis rebus diligens preparatio adhibenda est. Unde idem Tullius dixit,
Ad rem gerendam qui accedit, caveat ne id modo consideret, quam illa res honesta sit, sed eciam ut habeat efficiendi facultatem. In quo ipso considerandum est, ne aut temere desperet propter ignaviam, aut nimis consideret propter cupiditatem. In omnibus autem negotiis, prius quam aggrediare, adhibenda preparatio est diligens.247
Ideo autem dixi supra guerram quantumcumque potest vitare debes, quia propter malitiam et rapinam et violentiam iniuriaque multorum, quandoque nullo vitari potest. Duobus autem modis secundum Tullium fit iniuria: id est, aut fraude. Fraus quasi vulpecule ius leonis esse videtur, utrumque ab homine alienis simul, sed fraus est odio digna maiore. Totius autem iniurie nulla capitalior quam eorum qui tunc cum maxime fallunt, id agunt ut boni viri esse videantur. Unde si guerram propter predicta vitare non poteris, viriliter age sciendo quod secundum iura et rationes te defendere poteris.