Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
De amore et dilectione Dei et proximi...

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[CAPUT XII.]

 

De guerra et defensione facienda.

 

Nam dicit lex, “Adversus periculum natura vel ratio permittit se defendere.”248 In tantum enim defensio permittitur, ut eciam ante tempus violento occure permittatur. Unde alibi lex dicit, “Melius est in tempore occurrere quam post exitum vendicare.”249 Et alibi eciam lex et decretales dicunt, “Vim vi repellere omnes leges, omnia iura permittunt.”250 Et in tantum tibi vim vi repellere licet quod si aliter periculum vitare non poteris, hominem occidisti, per leges et iura nullo modo puniaris. Nam si et arietes vel boves inter se commisissent et aggressor mortuus fuerit, altero se defendente, sine compositione iacere debet. Inde eciam alibi lex dicit, “Quod quis ob tutelam sui corporis facit, id recte fecisse videtur.”251

 

In defensione ergo facienda caute te custodias. Non enim bene pugnat qui voluntate superandi alium se denudat. Scriptum est enim, “Ita alium vulneres ne tu pateas ad plagam. Et si extendas brachium, videas ne tibi latus denudetur.”252 Nam omnes simul pereunt quasi perite et graviter pugnati. Et nota quod qui adverso nititur loco duplex sumit certamen, et cum hoste et cum loco, ut quidam sapiens dixit, “Resistere ergo violentie et iniurie taliter tibi permittitur, ut a quibusdam dicatur vitium et culpa non resistere iniurie, si fieri potest.”253 Unde Tullius dixit, “Tam est in culpa qui non resistit iniurie, si potest, quam si parentes aut amicos aut patriam relinquat.”254

 

Tutelam tamen tui corporis facere debes incontinenti et cum moderamine inculpate tutele; ut si telo quis te percutere vult, tu ante percussionem illum telo percuttere poteris ad tutelam tantum, et non ad vindictam.

 

Similiter bella suscipienda sunt, et manu decertandum est pro fide catholica. Nam sicut fides nostrum scutum esse debet, sub quo clauduntur omnes virtutes, et cuius scuti amminiculo pugnare debemus. De qua eciam dixit Dominus in epistola ad Ephesios, circa finem: “Sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi extinguere.”255

 

Et de qua eciam dictum est,

 

Prima canpum dubia sub sorte duelli

Pugnatura fides agresti turbida vultu.256

 

Ita pro fide bella suscipienda sunt, et manu eciam decertandum est. Et potius est mors tolleranda quam fides derelinquenda, sicut Karulus et pugnatores et infiniti sancti pro fide mortem sustinendo pugnaverunt.

 

Sic eciam pro iustitia usque ad mortem decertandum est, Ihesu Sirac testante qui ait, “Pro iustitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro iustitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos.”257

 




248 Digest, 9.2.4.



249 Codex, 3.27.1.



250 Gregory IX, Decretals, 5.12.18.



251 cf. Digest, 1.1.3.



252



253 cf. Liber consolationis 49, p. 111.



254 Cicero, De Officiis, 1.7.23.



255 Ephesians 6:16.



256 Prudentius, Psychomachia, 21-22.



257 Ecclesiasticus 4:33.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL