Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
In quot et in quibus casibus bella suscipienda sunt et manu decertandum est.
Ex predictis itaque colliguntur octo casus pro quibus bella suscipienda sunt et manu decertandum est, videlicet, pro fide servanda, pro iustitia manumittenda, pro necessitatis causa, pro pace habenda, pro libertate conservanda, pro turpitudine vitanda, pro repellenda violentia, et pro tutela sui corporis facienda. Aliter autem non est decertandum manu maximo a litterato viro. Nam ut Seneca in epistolis dixit, “Stulta est et minime conveniens litterato viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi virtutem.”271 Litteratura enim quelibet meliorare debet, quia ut ait Cassiodorus, “Non aliqua in mundo potest esse fortuna, quam litterarum non augeat gloriosa notitia.”272
Vita tamen litterati viri pocius constare debet in cogitatione utili quam in occupatione vires corporis exercendi, Seneca testante qui ait, “Docto homini derudito vivere est cogitare.”273 Et nota “litteras insipienti animo tamquam baculum infirmo corpori repertas esse,”274 ut quidam sapiens dixit. Et hec omnia predicta sunt facienda cum modo. Ait enim Cassiodorus, “Modus ubique laudandus est.”275 Et non sunt facienda cum excessu. “Quid enim discrepat a peccante qui se per excessum nititur vindicare?”276 ut idem Cassiodorus ait. Nec eciam sunt facienda cum scelere. Ait enim Seneca, “Nunquam scelus scelere vindicandum est.”277 Nec eciam sunt facienda ad vindictam.