Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
De vindicta facienda vel obmittenda vel temperanda, et de officio iudicis vel cuiuslibet circa vindictam.
Vindicta enim ad solum Deum pertinet, vel ad iudicem habentem iurisdictionem. Unde Dominus in evangelio dixit, “Mihi vindictam et ego retribuam.”278 De iudice vero habente iurisdictionem, per Apostolum dicitur, “Iudex non sine causa gladium portat. Iudex debet esse malefitiorum in ira.”279 Et eciam dicitur “estote subditi omni humane creature propter Deum, sive regi tamquam excelenti, sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, ad laudem vero bonorum.”280 Nec debet iudex habens iurisdictionem dubitare facere vindictam, quia non faciendo vindictam eamque omittendo vehementer peccat. Nam ut quidam philosophus dixit, iudex, “qui dubitat ulcisci, multos improbos facit.”281 Et alibi, iudex, “qui non corripit peccantem, peccare imperat.”282 Nam et alius dixit, “Criminis indulti secura audatia crescit.”283
Quare iudex est a malefactoribus timendus, Apostolo testante in epistola ad Romanos, ubi dicit, “Si male feceris, time.”284 A bonis autem hominibus amandus est pocius quam timendus, unde ibidem Paulus dixit, “Principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa: Dei enim minister est tibi in bonum.”285 Hoc autem intelligo sive sit bonus iudex erat potestatem a Deo habebat sive malus. Nam et Pilatus malus iudex erat potestatem a Deo habebat, ut eidem Dominus dixit in passione sua: “Non haberes potestatem super me, nisi datum esset tibi desuper.”286 Non ergo nimium turberis si spiritus habentis potestatem supervenit in te, nec locum tuum dimittas. Ait enim Salomon, “Si spiritus habentis potestatem supervenerit in te, locum tuum ne dimiseris, curatio autem cessare faciet peccata maxima.”287 Et nota quod Cassiodorus dixit, “Tamdiu enim iudex esse dicitur quamdiu iustus putatur, quia nomen quod ab equitate sumitur per superbiam non tenetur.”288
Et nota quod iuste et digne iudex potest et debet vindictam facere et occidere sceleratos, ac latrones publicos et homicidas et alios similia perpetrantes, ut per infinitas auctoritates veteris et novi testamenti probari potest. Nam dicitur in lege Moysi, “Urbanum et maleficum non paciaris vivere super terram.”289 Et alibi, “Qui maledixit patri vel matri, morte moriatur.”290 Sed heretici dicunt legem Moyisti datam a diabolo et vindictam corporalem non esse faciendam, nec iudicem iurisdictum et imperium habentem posse de iure occidere. Et dicunt vindictam corporalem ad solum Deum pertinere, allegando pro se verba Deum qui dixit, “Mihi vindictam et ego retribuam.”291 “Et si quis percuserit tibi maxillam, porrige ei et aliam. Et si quis abstulerit tibi tunicam, da ei et pallium.”292 Et illam aliam auctoritatem, “Nolite iudicare, et non iudicabini. Et nolite condempnare, et non condempnabini.”293 Sed certe prave intelligunt predictas auctoritates. “Nam sicut in uno corpore multa membra sunt, non tamen eundem actum habent,”294 ut beatus Paulus dicit. Ita inter homines distincta sunt offitia. Nam aliud dictum est religiosis, et aliud in seculo manentibus. Aliud autem iudicibus religiosis dictum est, “Si quis abstulerit tibi tunicam, da ei et pallium. Si quis percusserit tibi maxillam, porrige ei et aliam.”295 In seculo vero manentibus eciam bonis dictum est, “Vim vi repellere omnes leges omniaque iura proclamant.”296 Et, “Quod quis ob tutelam sui corporis facit, id recte fecisse videtur.”297
Et melius est in tempore occurere, quam post exitum vindicare, dum tamen ad vindictam non faciant predicta, ut supra dictum est. Iudicibus vero dictum est, “Iudex non sine causa portat gladium,”298 etc. que supra dicta sunt. Et eciam illis dictum est, “Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate.”299 Si enim peccatum esset iudici recte iudicare, non dixisset propheta, “Si vere utique iustitiam loquimini, recte iudicate, filii hominum;”300 nec Apostolus dixisset, “Iudex non sine causa gladium portat. Sed debet esse iudex malefactorum in iram;”301 nec dixisset beatus Petrus, “Estote subditi omni humani creature propter Deum: sive regi excellenti: sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, ad laudem vero bonorum.”302 Intelligo itaque predictam auctoritatem. Nolite iudicare, scilicet sine septem amminiculis que in iudicio necessaria sunt. Iudicando enim in eo iuditio septem principaliter sunt necessaria videlicet: scientia, jurisdictio, ratiocinatio, deliberatio, iustitia, timor Domini, et necessitas. Scientia in iuditio necessaria est, Salomone testante qui ait, “Ante iuditium para iustitiam, et antequam loquaris disce.”303 “Quare iudex qui imperitiam male iudicavit, tenetur, sicut et medicus qui per imperitiam male secuit tenetur,”304 unde leges nostre dicunt. Jurisdictio eciam necessaria est in iudicando. Nam et ipsi Iudei dicebant Pilato: “Nobis non licet occidere quemquam, quia non habemus iurisdictionem. Alioquin sententia nulla esset, utpote a non competenti iudice lata,”305 ut leges nostre clamant. Ratiocinatio eciam in sciencia est necessaria, id est, rationis inquisitio. Nam recte adhibita ratio quod optimum est, cum neglecta vero multis implicatur erroribus, ut quidam philosophus dixit: “Nam quod ratione caret non potest esse diuturnum; qui enim rationem secum portat, totum mundum vincit.”306 Unde quidam sapiens dixit, “Si vis vincere totum mundum, subice te rationi.”307 Deliberatio eciam in iuditio est necessaria; cum deliberatione enim et sine festinantia et ira procedendum est ad iuditium. “Deliberare enim utilia mora est tutissima.”308 “Optimum enim iudicem existimo, qui cito intelligit et tarde iudicat.”309 “In iudicando enim criminosa est sceleritas.”310 Unde dici consuevit, “Mora omnis odio est, sed facit sapientem.”311 Et alibi dictum est, “Duo sunt contraria in iuditio, festinantia et ira.”312 Quare eciam Tullius dixit, “Nunquam enim iratus quod accedit a penam mediocritatem; illam tenebit que est inter nimium et parum.”313 Unde eciam lex dicit quod “iudex ponderatas debet ferre sententias et frequenter partes interrogare aut novi aliquid addere veliter.”314 Et Dominus eciam cum mulier deprehensa in adulterio ducta esset ante eum, digito scribebat in terra et post deliberationem, elevato capite sententiavit dicens, “Quicumque vestrum est sine peccato, primo in eam lapidem iniciat animo.”315 Et iterum deliberando scribebat in terra et postea elevatis occulis dixit, “Mulier, ubi sunt qui te accusant?” Et illa dixit, “Nemo, Domine.” Et ille respondet, “Si nullus te accusat, nec ego te condempnabo.” Iustitia vero necessaria est in iuditio, ut supra dixi, “In iuditium para iusticiam,”316 etc. Timor eciam Domini necessarius est in iuditio, quia “timor Domini est initium sapientie,”317 ut propheta dixit. Nam tanta est confusio legum et decretorum ac decretalium quod ad iudicandum vix memoria hominum sufficit. Quare lex dicit, “Omnium memoriam habere et in nullo penitus peccare pocius est divinitatis quam humanitatis.”318 Si ergo potius est divinitatis quam humanitatis, vehementer timendum est ne forte divinitas in nobis non sit. Necessitas vero incumbere debet in iuditio potius quam voluntas. Non enim Dominus per illa verba “nolite iudicare” exclusit necessitatem, sed voluntatem, quasi dicat: Non iudicetis ex voluntate, sed cum necessitas subest iudicare potestis, ut supra dictum est, “Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iuditium iudicate.”319 Simile nolite est cum dicit, “Nolite iurare omnino.”320 Non enim exclusit ibi necessitatem iurandi, sed voluntatem, quasi dicat: Non habeatis voluntatem iurandi, sed ex necessitate iurare potestis. Recte enim iuramentum prestatur si tres commites secum habeat, scilicet, veritatem, utilitatem, et necessitatem. Unde Apostolus in epistola ad Ebreos dixit, “Habrae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret, maiorem, iuravit per semetipsum, dicens: Nisi benedicens, etc.”321 Et subiunxit, “Homines per maiorem sui iurant; et omnis controversie eorum finis ad confirmationem est iuramentum.”322 Et angelus Domini iuravit per venientem in secula. Et propheta dixit, “Iuravit Dominus, et non penitebit eum.”323 Simile nolite est cum dicit, “Nolite addere agrum agro, nec domum domui.”324 Nam nec ibi exclusit Dominus necessitatem, vel utilitatem, sed voluntatem et nimiam cordis appositionem. Nulli enim sunt tam religiosi qui non addant quandoque domum domui. Nam si fratres minores vel predicatores non haberent ecclesiam competentem, ad congregationem fidelium adderent ecclesie sue. Et si non haberent coquinam vel refectorium, adderent predicta domibus suis. Excludit ergo Dominus per illud verbum “nolite” tantummodo voluntatem nimiam vel superfluitatem. Simile nolite est cum dicit, “Nolite cogitare de crastino.”325 Nullus enim est in hoc mundo qui quandoque non cogitet de crastino. Simile nolite est cum dicit, “Nolite diligere mundum, nec ea que in mundo sunt.”326 Nullus certe vivit qui non diligat que in mundo sunt. Non ergo exclusit ibi necessitatem vel utilitatem, sed nimiam voluntatem vel cordis appositionem. Sic et appostolus cum dixit, “Divitie si affluant, nolite cor apponere.”327 Non enim excludit divitias sed cordis appositionem in divitiis quod potest perpendi per id quod dixit, “Omnia possidentes, tamquam nichil habentes.”328 Sic itaque intelliguntur verba Domini, “Nolite iudicare,”329 si non habetis peritiam iudicandi atque scientiam quia non de occultis vel dubiis. Item nolite iudi, si non habetis iurisdictionem. Et nolite iudicare contra rationem vel sine ratione vel omissa ratiocinatione. Et nolite iudicare sine deliberatione, vel cum festinantia, vel ira. Item nolite iudicare iniuste, vel contra iustitiam, et nolite iudicare sine timore Domini. Et nolite iudicare, id est, non habeatis voluntatem iudicandi, nisi tunc demum cum necessitas subsit vel utilitas. Et si ita feceritis, non iudicabimini vel condempnabimini propter iuditium vestrum. Immo meritum habebitis inde et eritis beati, propheta testante qui ait, “Beati qui custodiunt iuditium, et faciunt iustitiam omni tempore.”330
Nec eciam possunt dicere prefati heretici legem Moysi datam a diabolo, et Moysem malum fuisse. Nam si Moyses malus homo fuisset, non appellaretur in Apocalipsi servus Dei, et si lex Moysi mala et a diabolo data, non dixisset beatus Paulus in epistola ad Ebreos, “Et Moyses quidem fidelis erit in tota domo eius tanquam famulus, in testimonium eorum, que dicenda erant: Christus vero tanquam filius in domo sua: que domus sumus nos.”331 Nec preciperet Deus legem Moysi debere servari, nec dicerem Moysem debere audiri, nec appellaretur in evangelio lex Domini. Dicit enim Dominus ipsa debere servari, cum dicit, “Super cathedram Moysi sederunt scribe et pharisei et ypocrite, omnia quecumque dixerint vobis facite et observate.”332 Iubet eciam Dominus Moysem debere audiri, cum dicit in evangelium divitis: “Habent Moyses et prophetas, audiant illos.”333 Et appellatur eciam per evangelium lex Domini, cum dicit de Helyzabet et Zacharia quod ambo erant iusti apud Deum, procedentes in omni opere et sermone secundum legem Moysi. Et eciam Dominus post resurrectionem cum apropinquasset discipulis suis euntibus ad castellum quod dicitur Emaus, incipiens a Moyse et prophetis exponebat scripturas. Si enim lex Moysi data esset a diabolo, non incepisset Dominus expositionem scripturarum a Moyse.
Hiis itaque prenotatis circa vindictam temporalem et corporalem per vetus testamentum et per epistolas apostolorum probemus eciam per evangelium et per verbum Domini iudicem secularem habentem iurisdictionem atque imperium posse facere vindictam corporalem, et supradictos malefactores et similes posse occidere licite et iuste. Nam dixit Lucas in evangelio, “Verumtamen inimicos illos meos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite ante me.”334 Et eciam per passionem Domini probatur. Nam cum Dominus in cruce penderet duobus latronibus iuxta illum positis, uno videlicet a dextrix altero autem a sinistris similiter in cruce pendentibus, et unus ex illis Dominum increparet dicens, “Alios salvos facit, se ipsum salvum facere non potest. Si filius Dei est, descendat nunc de cruce, et salvet semetipsum et nos.”335 Alius vero latro increpavit illum dicens, “Nec tu Deum times, nos quidem digne factis patimur et iuste; hic autem nil mali fecit. Memento mihi, Domini, dum veneris in regnum tuum.”336 Cui Dominus respondit dicens, “Hodie mecum eris in paradiso.”337 Aut certe latro iste dixit verum aut falsum. Si verum dixit, ergo verum est quod latrones et alij similes digne et iuste pro talibus factis a iudice occidi possint, sicut latro ille digne et iuste occidebatur. Si autem falsum et mendatium dixit, stultus fuisset Deus si pro mendatio et falsitate, quod est peccatum mortale, paradissum latroni promisisset. Male ergo dicunt heretici qui dicunt nullum esse occidendum.
Si enim pro vindicta nullus occideretur, nullus bonus homo vivere valeret. Tot essent malefactores qui vestes et cibaria illis auferent quod omnes boni penitus destruerentur et perirent. Iudex ergo iurisdictionem et imperium habens animadvertere et castigare et mulctare potest et debet. Plus eciam dico quia sicut quilibet singulariter vindictas faciendo peccaret, iudex ita vindictam omittendo non esset a peccato immunis. Non ergo debet iudex malis parcere, sed eos punire. Nam ut ait Seneca, “Bonis nocet, qui malis parcit.”338 Et sic cessabunt malefitia et malefactores timebunt. Nam ut ait Cassiodorus, “Excessus tunc fiunt in formidine, cum creduntur iudicibus displicere.”339 Et ita vindictam iudex exerceat, ut in aliquo se contempni non patiatur. Nam ut idem ait, “Imperium, si in parvo contempnitur, in omne parte violatur.”340 Non ergo debet esse iudex nimis familiaris, quia ut ait lex, “Familiaritas parit contemptum.”341 Quare Cassiodorus dixit, “Miles ad secreta iudicis proximatus presulis sui famam aut ornat aut maculat.”342 Cum severitate itaque iudex facit facinorosos mulctare, et castigare debet, et non cum familiaritate aut eciam contumelia. Nam ut ait Tullius, “Omnis animadversio et castigatio contumelia vacare debet neque ad eius, qui puniet aliquem aut verbis castigat, sed ad rei publice utilitatem referri.”343 Prospicere eciam debet iudex secundum leges, ne maior sit pena quam reperiatur culpa nec primum transgrediatur delictum. Ait enim lex, “Pena [interlinear above Peccata] suos tenent auctores, nec ulterius progrediatur pena quam raperiatur delictum. Propinquos notos familiares procul a calumpnia summovemus.”344 “Cavere insuper debet iudex ne eisdem causis alij plectantur alii nec inde appellentur, quia qui per ticimum consultum partem negligunt per vitiosos in rem, in civitatem perducunt seditionem atque discordiam,”345 ut idem Tullius dixit.
Et non solum rationem suorum civium bonus homo habere debet, sed eciam externorum, eodem Tullio testante qui dixit, “Qui autem rationem suorum civium dicunt habendam, externorum negant, hii dirimunt humani generis societatem, qua sublata benefitientia, liberalitas, bonitas, iustitia funditer tolluntur.”346 Et nota quod sicut iudex potest malefactores ut dictum est occidere, ita potest eos bonis spoliare et mulctare, eodem Tulio testante qui ait, “Neque enim est contra naturam eum spoliare, si possis, quem est honestum necare.”347 Tutelam autem tui corporis facere debes ingenio atque prudentia, si fieri potest, et non superbia. Unde scriptum est,
Tutius est astu quam se defendere fastu348
Astu vincit homo cuncta creata solo.349
Astu ergo vincere debes omnia, et maxime inimicos. Et si illos in fugam converteris, vel in magnum timorem induxeris, antequam in potestate perveniunt tua, illos audacter et sine dilatione persequere. Quanto enim magis distuleris persequi, tanto timor eorum magis minuetur, et tua et tuorum virtus debilitatur. Quare quidam philosophus dixit, “Audendo virtus crescit, tardando timor minuitur.”350 “Sed si vis facere vindictam, ad Deum recurre, qui pro te vindicando malefactori retribuet,”351 ut ipsemet dixit, vel ad iudicem secularem qui cum iustitia et ratione te vindicabit. Et si forte inimicum tuum in potestate tua videris, vindictam putabis vindicare potuisse, et de eo dices, “Non mihi nocuit, sed animum nocendi habuit.” Scito enim honestum et maius vindicte genus ignoscere.352 Ut Seneca De Formula Honeste Vite dixit, “Melius est ignoscere, quam post victorie penitere.”353 Nam ut ait Seneca, “Male vincit, que penitet victorie;”354 “optimum est enim ignoscere, semper tamquam ipse cotidie pecces.”355 “Perpetuo enim vincit, qui clementia utitur.”356 In victoria enim fac quod Cassiodorus dixit; ait enim, “Nobis propositum est Deo iuvante sic vincere ut subiecti se doleant nostrum dominium tardius acquisisse.”357 Et vincas te ipsum in victoria. Nam ut idem ait Seneca, “Bis vincit qui se in victoria vincit.”358 “Is enim vincit assidue, qui novit omnia temporare,”359 ut Cassiodorus dixit. Inde eciam Ovidius epistolarum dixit,
Perdere posse sat est, siquem iuvet ipsa potestas:
Sed tibi servatus gloria maior ero.360
Et alius sapiens dixit, “Multa ignoscendo potens fit potentior.”361 Et alius dixit, “Malo eciam parcas, si una est periturus bonus.”362 Inde eciam lex ait, “Sanctius est inpunitum relinquere facinus nocentis, quam innocentem condempnare.”363 Ut ergo poteris et potentior sis, aliis sepe ignoscito, tibi nunquam. Ut quidam philosophus dixit, “Sepe ergo ignoscere debes aliis maxime confitentibus peccatum et inde verecundantibus.”364 Ait enim Seneca, “Ubi confessio, ibi remissio; innocentie enim proxima est confessio.”365 Et iterum, “Proximum ad innocentiam locum tenet verecundia peccati et confessio;”366 namque “peccatum extenuat qui celeriter corrigit.”367
Et quanto maior fueris, tanto magis circa vindictam te humilem ostendas, nam et regem decet clementiam habere. Unde Seneca De Clementia Imperatoris dixit, “Nullum clementiam magis decet quam regem.”368 Et iterum, “Ira cum dixissem et parvi corporis sunt apes; rex tamen eorum sine aculeo est.”369 Et Tulius ait, “Nichil enim laudabilius, nichil magno et preclaro viro dignius placabilitate atque clementia.”370 Unde Cassiodorus dixit, “Pietas siquidem principum totum custodit inperium.”371 Quam pietatem exercere debent principes et potentes non solum in omittenda, vel mittiganda vindicta, sed eciam in remittendo, quandoque de sua substantia vel ratione. Nam ut idem ait, “Illud applicamus nostris utilitatibus quod misericordi humanitate concedimus.”372
Regnantis enim facultas ita fit ditior cum remittit, et acquirit nobiles thesauros fame, neglecta utilitate pecunie. Et tamen ita probanda est mansuetudo atque clementia, ut adhibeatur rei publice tam severitas, sine qua administrari civitas non potest. Est autem “severitas virtus debito supplitio cohercens iniuriam,”373 ut in Moralium Dogmate continetur. Et alius dixit, “Remissius imperanti melius paretur.”374 Et nota quod si omnes vindictas tuas facere volueris, amicos perdes, et solus remanebis, inimicosque multos recuperabis, sicut eciam de Iove scriptum est: “Si quotiens peccant homines, sua flumina mittat, Juppiter exiguo tempore solus erit.”375
Hec de amore ac dilectione Dei et proximi et corporalium rerum breviter et summatim tibi scribere curavi. Tu autem plenius ex tui subtilitate ingenii utilitatem earum semper inquiras, et eis uti easque regere sapienter procures.