Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
De amore et dilectione Dei et proximi...

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[CAPUT II.]

 

De artibus diligendis.

 

Si divitie vel opes ut dixi sunt diligende, multo fortius artes quibus divitie vel opes acquiruntur diligere debes. Nam ut Seneca epistolarum dixit, “Artes serviunt nature, sapientia imperat.”20 Licet enim liberales artes non dent virtutem, tamen animum preparant ad accipiendam virtutem. Alie vero artes homines ditant, et nota quod ars dicitur ab arcendo, eo quod ad ipsam tamquam ad aliquod certum homo arcetur. Est autem ars infinitorum infinitum compendium, vel ars est collectio preceptorum ad unum finem tendentium. Artes ergo diligas easque habere studeas, et ex hiis filios instruas. Artibus enim vita hominis instruitur atque defenditur, opes acquiruntur et retinentur, eciam opibus deficientibus artes ita preciose sunt quod non relinquunt hominem usque in mortem. Unde Cato dixit,

 

Cum tibi sint nati nec opes, tunc artibus illos

Instrue, quo possint inopem defendere vitam.21

 

Et alibi,

 

Disce aliquid, nam cum subito fortuna recedit,

Ars remanet vitamque hominis non deserit unquam.22

 

Et eciam Pamfilus dixit,

 

Ars animos frangit et firmas diruit urbes,

Arte cadunt turres, arte levatur honus;

Et piscis liquidis deprehenditur arte sub undis,

Et pedibus siccis permare currit homo.23

Rebus et in multis ars adiuvat offitiumque,

Pauper sepe suo pascitur officio,

Et quamvis iusta sedatur principi sua.24

 

Et alibi idem dixit,

 

Cunctarum rerum prudentia discitur usu:

Usus et ars docuit, quod sapit omnis homo.25

 

Et alibi idem dixit,

 

Desperare nocet, votum labor inprobus implet

Arsque vigil magnas sepe ministrat opes.26

 

Vigilare itaque debes circa artes easque cura et studio exercere. Ait enim Cato,

 

Excerce studium, quamvis perceperit arte:

Ut cura ingenium, sic et manus adiuvat usum.27

 

Usus ergo necessarius est, qui prebet facilem viam in qualibet arte. Unde versus:

 

Ars dat et usus habet: si iunxerit artibus usum,

Difficilem facilem prebet in arte viam.28

 

Et magister bene dixit,

 

Rem tria perfitiunt: ars, cuius lege regaris,

Usus, que serves, meliores, quos imiteris.

Ars certos, usus promptos, imitatio reddit

Artifices aptos, tria concurentia summos.29

 

Et Seneca dixit, “Nil plus prodest in pugna et in omni arte quam exercitium.”30

 

Et predicta intelligas de artibus bonis et aprobatis, male namque artes non sunt artes nominande, Tullio testante qui ait, “Minime sunt artes probande que ministre sunt voluptatum.”31

 




20 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 85.32.



21 Cato, Distichs, 1.28.



22 Cato, Distichs, 4.19.



23 Panphilus, 83-86.



24 Panphilus, 89-91.



25 Panphilus, 209-210.



26 Panphilus, 501-502.



27 Cato, Distichs, 4.21.



28 cf. Liber consolationis 10, p. 23.



29 Walther, Proverbia, 26573.



30 cf. Liber consolationis 10, p. 24.



31 Cicero, De Officiis, 1.42.150.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL