Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
De amore et dilectione Dei et proximi...

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[CAPUT III.]

 

De virtutibis diligendis et vitiis fugandis.

 

Virtutes dixi vehementer esse diligendas. Dixit enim Augustinus, “Virtus est habitus mentis bene composite ad modum humane nature consentaneus rationi.”32 De qua Tulius dixit, “Proprium hoc esse statuo virtutis, conciliare animos hominum et ad usus suos, id est, utilitates suos, adiungere.”33 Et enim virtus omnis tribus in rebus fere vertitur. Quarum una in perspiciendo est quid in unaquaque re verum sincerumque sit, quid consentaneum cuique sit, quid consequeris ex quoque gregantur, que cuique causa sit. Item, cohibere motus animi turbatos, appetitionesque obedientes efficere rationi. Tertium, hiis que congregamus uti moderate et scienter. Unde eciam Ovidius dixit,

 

Est virtus placidis abstinuisse bonis.34

 

Et certe magis curare debes vitia fugere et fugare quam virtutes acquirere. Unde Tullius dixit, “Nec tam enitendum est ut bona, que nobis non sunt, sequamur, quam vitia fugiamus.”35 Nam et beatus Ambrosius dixit, “Egressus vitii virtutis operatur ingressum.”36 Et nota quia ut Tulius De Amicitia dixit, “Nichil est virtute amabilius, nichilque magis alliciat ad diligendum, quippe cum propter virtutem et probitatem eciam eos, quos nunquam vidimus, diligamus.”37 Quidam enim in virtute summum bonum ponunt, ipsa enim virtus amicitiam gignit et continet, nec sine virtute amicitia esse puto potest. Et nota queque ut Seneca in epistolis dixit, “Sunt virtutibus vitia confinia.”38 Et nullum est vitium sine patrocinio. Vitia enim nostra que amamus defendimus et malumus ea excusare quam exuere. Sed si vis vitiis exui, longe a vitiorum exemplis recedendum est, quia omnia vitia contra naturam pugnant. Et sicut virtutibus sunt vitia, ita bonis mala sunt coniuncta, et ideo virtus que sepe est in aliquo reputatur ei pro vitio et criminatur inde. Quare Oratius dixit,

 

Sunt mala iuncta bonis errori sub illo

Pro vitio virtus crimina sepe tulit.39

 

Et alius philosophus dixit, “Huius seculi bona sunt commixta: non enim comedes mel sine veneno.”40

 

Errore itaque depulso semper virtutes assequi debes, que sole dante Domino te beatum facere possunt. Quare Martialis cuidam qui vocabatur Carino dixit,

 

Credis opes solas te posse, Carine, beare;

Virtus est que te sola beare potest.41

 

Prius ergo removenda sunt vitia que obstant virtutibus, postea que ad virtutes accedendum est. Nam idem dixit, “Nichil prodest dare precepta, nisi prius ammoveas obstatura preceptis.”42 Ad virtutes ergo adipiscendas in primis necessaria est ut cor et animum mentemque tuam ab omnibus vitiis mundes ac purges ingenio tuo. Magni namque ingenii est revocare mentem a sensibus et cogitatione et consuetudine. Gravissimum est enim consuetudinis imperium. Cogitationes enim prave pravos mores inducunt, et homines coinquinant atque polluunt. Unde Dominus in evangelio dixit,

 

Non quod intrat per os, coinquinat hominem, sed prave cogitationes a corde descendunt: de corde enim exeunt cogitationes male, homicidia, adulteria, furta, fornicationes, falsa testimonia, blasphemie: hec sunt que coinquinant hominem.43

 

Spiritu ergo ambulare debes, et desideria carnis non perficietis, Apostolo testante qui ait, “Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.”44 Et ut generaliter tibi dicam, omnia vitia vitare poteris atque fugare si vitaveris sceleratos et certaveris contra vitia quibus homines corrumpuntur et scelerati efficiuntur. Quos tibi dixi vitandos per epistolam ad Timotheum secundam capitulo; hic autem scito quod positum est supra in titulo De Amicitia Malorum Hominum Vitanda, et eciam in titulo supra De Amicitia Avari vel Cupidi Vitanda. Unde eciam Salomon dixit, “Eice irrisorem, et eicietur cum eo iniuria, cessabuntque cause et contumelie.”45 Purgato igitur corde atque mundato a vitiis et cogitationibus malis illud roborare debes virtutibus, et ita melius corpus tueri quam per arma bellica, Ysopo testante qui ait,

 

Non ope lorice nec egebit acumine sice

More nec ostili cuiusque iuvamine pili,

Solo virtutum quis constat robore tutum.46

 

Pectus itaque tuum virtutibus taliter armare debes ut amorem Dei et caritatem que dicitur dilectio Dei et proximi omnibus aliis rebus preferas, de quibus satis supradixi. Dilectionem vero proximorum et maxime tuorum sed animo ponas. Nam ut ait Apostolus in epistola ad Timotheum, “Qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.”47 Sollicitudinem et diligentiam portarias tui pectoris facias.

 




32 cf. Hugh of Saint Victor, Didascalicon, 6.14 (809C); Augustine, De diversis quaestionibus LXXXIII, book 1, question 31.



33 Cicero, De Officiis, 2.5.17.



34 Ovid, Heroïdes, 17.98.



35 Cicero, De Officiis, 1.31.114.



36 Gratian, Decretals, 2, C32.Q1.C9.



37 Cicero, De Amicitia, 8.28.



38 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 120.8.



39 Ovid, Remedia Amoris, 323-324.



40 Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 39.



41 Godfrey of Winchester, Epigrammata, 99.



42



43 Matthew 15:11, 19-20.



44 Galatians 5:16.



45 Proverbs 22:10.



46 Baldo, Novus Esopus, 95-97.



47 1 Timothy 5:8.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL