Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
De superbia.
Humilitatem vero contra superbiam semper opponas, ut contumeliam vitare possis, bonaque humilitatis assequi. Nam ut sapiens dixit, “Ubi fuerit superbia, ibi et contumelia; ubi autem humilitas, ibi sapientia,”48 simul cum gloria. Dixit enim alibi Salomon, “Timor Domini disciplina sapientie, et gloriam precedit humilitas.”49 Et iterum, “Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritum suscipiet gloria.”50 Est autem superbia amor proprie excellentie, et fuit initium peccati superbia. Unde Ihesus Sirac dixit, “Initium superbie hominis, apostatare Deo; quoniam ab eo, qui fecit illum, recessit cor eius; quoniam initium peccati est omnis superbia.”51 Et certe, “Contrictionem precedit superbia; et ante ruinam exaltatur spiritus,”52 ut idem Salomon dixit. Et Ihesus Syrac dixit, “Odibilis est coram Deo et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas.”53 Et iterum, “Obiurgatio et iniurie annullabunt substantiam; et domus, que nimis locuplex est, annullabitur superbia.”54 Et eciam Iob dixit, “Si ascenderit usque ad celos superbia, et capud eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur.”55
Et nota superbiam alias habere radices, quod et omnibus vitiis fugatis adhuc remanent reliquie superbie. Unde dicitur,
Que nimis infestat, vincenda superbia restat.56
De qua superbia et superbis plus nos in titulo De Amicitia Superbi vel Perversi Hominis Vitanda. Et debes fugere superbiam eciam in prosperis rebus. Unde Tullius dixit,
Eciam in prosperis rebus ad voluntatem nostram fluentibus superbiam magno opere fugiamus. Nam ut adversas res, sic et secundas immoderate ferre levitatis, preclara est equalitas in omni vita et idem vultus eidemque frons, ut de Socrate dicitur.57