Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
De amore et dilectione Dei et proximi...

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[CAPUT VI.]

 

De sapiencia.

 

Sapienciam et meditationem dapiferas tuas constituas. Eruditio et studium cibos tuos spirituales decoquat. Sapiencia enim sine doctrina et meditatione et assiduitate boni studii et luminatione et eruditione et vigilia vel lectione non bene acquiritur nec pertinetur. Ait enim Cassiodorus, “Egrescit profecto ingenium, nisi iugi lectione reparetur.”72 Quare ut ait Seneca, “Acuit animum intenso, frangit remissio.”73 Quod ad bonam continuationem studii nec tantum scribere debemus, nec legere tantum; altera enim res constringit vires et exarduit, altera solvit et diluit. “Invicem ergo hoc et illo comeandum est et alterum altero temperandum,”74 ut quidam sapiens dixit. Et de predictis plene notavi supra in principio huius libri De Doctrina. Memoriam vero thesauris sapiencie tue instanter preferas. Solet enim plus prodesse si pauca sapiencie tue precepta memorie teneas, et illa impromtu et in usu sint tibi, quam si multa didiceris sed illa memorie non commendaveris. Quam memoriam iuvare debes cogitatione et ingenii exercitatione. Enim Tullius De Senectute, “Exercende memorie gratia, quid cotidie dixerim, audierim, egerim, conmemoro vesperi.”75 Hec sunt exercitationes ingenii.

 

Videndum est ergo quod sit initium sapiencie et quid sapiencia. “Initium sapiencie,” secundum prophetam, “est timor Domini,”76 de quo quidam philosophus dixit: “Timor Domini sit negotiatio tua, et veniet tibi lucrum sine labore.”77 Est enim timor Domini elatus ad omne bonum, ad percipiendam gloriam conductum. Nam qui timet Deum, omnia timent eum. Qui vero timet Deum et omnia qui timet Dominum diligit illum, et qui diligit Deum obedit Deo. Sapiencia vero est scientia sapore virtutum condita. Vel aliter diffinit Seneca in epistolis sapienciam dicens, “Sapiencia est perfectum bonum mentis humane; divinarum humanarum rerum scientiam.”78 De qua eciam Salomon in Proverbiis dixit, “Melior est sapiencia cunctis preciosis oppibus, et omne desiderabile ei non poterit comparari.”79 Et in Proverbiis eciam dixit, “Dic sapiencie: Soror mea es, et prudentiam invoca amicam tuam.”80 Et iterum, “Posside sapienciam, quia auro melior est, et acquire prudenciam, quia melior est argento.”81 Et Ihesus filius Syrac dixit, “Vinum et musica letificant cor; et super utraque dilectio sapiencie.”82

 

Et pro certo sciendum est sapienciam talem esse virtutem quod sine studio sapiencie nemo beate vivere potest, et sine sapiencia animus eger dicitur. Nam dixit Seneca in epistolis, eger animus est sine sapiencia: “Sapiencia animum firmat et fabricat, vitam disponit, regit actiones, agenda et omittenda demonstrat.”83

 

Sapiencia nos tueri debet. Hec docebit, ut Deum sequaris, feras casus. Hec exigit, ut ad legem suam quisque vivat nec a ratione vita dissentiat. Hominem sapientem facit, ita ut a philosopho dicatur, “Sapiens contra omnes fert arma, cum cogitat.”84 Et eciam dixit Seneca in epistolis, “Sapiens vincit fortunam virtute.”85

 




72 Cassiodorus, Variae, 11, praefatio 8.



73 Pseudo-Seneca, De Moribus, 138.



74 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 84.2.



75 Cicero, De Senectute, 11.38.



76 Psalms 110:10.



77 Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 2.



78 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 89.4-89.5.



79 Proverbs 8:11.



80 Proverbs 7:4.



81 Proverbs 16:16.



82 Ecclesiasticus 40:20.



83 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 16.3.



84 Publilius Syrus, Sententiae, 646.



85 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 71.30.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL