Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
De pietate.
Justa sapientiam pietatem non deseras sed illam exercendo benigne eam semper ante occulos habeas. Ait enim beatus Paulus in epistola secunda ad Timotheum, “Excerce teipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vite, que nunc est, et future.”114 Et nota quod culpe sunt causa pietatis causam pietatem inducunt. Nam ut Cassiodorus ait, “Nisi culparum occasiones emerges, eciam locum pietas non haberet.”115 Et nota quod pietas est causa benignitatis.