Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
De amore et dilectione Dei et proximi...

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[CAPUT XI.]

 

De gulositate et ingluvie.

 

Tenperantiam vero et abstinentiam et parsimoniam contra gulositatem et ingluviem statuas. De qua gulositate Ihesus Syrac dixit, “Qui amat vinum et pinguia non ditabitur.”125 Et alibi, “Pessima est paupertas que a gula procedit.”126 Et alibi, “Operarius ebriosus non locuplextabit; et qui spernit modica paulatim decidet.”127 Et, “Qui diligit epulas in egestate erit.”128 Et alibi, “Sanitas est corporis et anime sobrius potus. Vinum multum potatum irritationem, et iram, et ruinas multas facit.”129 Inde et Cato dixit,

 

Hoc bibe, quod possis, si tu vis vivere sanus:

Morbi namque mali causa est quecumque voluptas.130

 

Et Apostolus dixit, “Nolite inebriari vino, in quo est luxuria.”131 Sicut et de cibis idem Ihesus dixit, “Noli esse avidus in omni epulatione, et non effundas te super omnem escam; in multis enim escis erit infirmitas.”132 Quare Seneca in epistolis dixit, “Bone valitudini contraria alimenta varia et nostris corporibus aliena.”133 Unde ait, “Fames reddet malum panem bonum et tenerum, et ideo non est ante edendum quam illa imperet.”134 Et Seneca De Formula Honeste Vite dixit, “Ede citra crapulitatem. Bibe citra ebrietatem. Victus tibi ex facili sit, nec ad voluntatem, sed ad cibum accedat. Palatum tuum fames excitet, non sapores.”135 “Hanc ergo sanam ac salubre vite tene formam, ut tantum corpori indulgeas quantum bone valetudini satis est,”136 ut idem in epistolis dixit. Et ita habebis censum salutis corporis, qui est super omnem censum. Nam ut ait Ihesus Syrac, “Non est census super censum salutis corporis, nec est oblectatio supra cordis gaudium.”137 Censum ergo salutis corporis habebis, vitamque tibi adicies si cum tenperantia et abstinentia vitaveris comessationes, crapulam, ebrietatem, nimias et maximas et frequentes atque delicatas comestiones. Hec namque gravant stomachum, turbant sensum, opprimunt intellectum, ventrem commovent, guttas inducunt, per annum et os fetidum flatum et horribilem sonum emittunt, occulos lacrimosos faciunt, catarrum inducunt, narres et os et aures faciunt fectore, atque putredine habundare. Per hoc insuper peccatum acquiritur, luxuria ducitur, Deus offenditur. Hec deinque substantias minuunt, honores tollunt, animam simul cum corpore post multas infirmitates ad inferna perducunt. Merito igitur contra gulam et gulositatem et ingluviem ut eas vincas opponere debes tenperantiam cum suis speciebus, que sic diffinitur:

 




125 Proverbs 21:17.



126



127 Ecclesiasticus 19:1.



128 Proverbs 21:17.



129 Ecclesiasticus 31:37-38.



130 Cato, Distichs, 4.24.



131 Ephesians 5:18.



132 Ecclesiasticus 37:32-33.



133 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 108.18.



134 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 123.2.



135 Martin of Braga, Formula vitae honestae, 4.6-7, 9-11.



136 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 8.5.



137 Ecclesiasticus 30:16.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL