Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
De paciencia et impacientia.
Paciencia vero arma tua portet ita quod per pacientiam ea que mutari non possunt, tollerabiliter sustineas, et iacula verborum iniuriarumque tollerabilium et miseriarum que vitari non possunt equo animo feras. Scriptum est enim, “Feras, non culpes, que mutari non possunt.”146 Et alibi, “Qui enim commutari non potest metuitas vivere quieto animo nequid.”147
Ad pacienciam ergo in hiis quasi ad portum recurrere debes. Nam dixit Socrates, “Paciencia est portus miseriarum.”148 “Paciencia utroque occultas habet divitias;”149 “paciens enim et fortis se ipsum felicem facit,”150 et “dolori cuiusque remedium est paciencia,”151 ut a sapientibus scriptum est enim. Et certe plus dicitur valere paciencia omnibus alijs virtutibus; unde versus:
Nulla valet tantum virtus paciencia quantum.152
Unde eciam dicitur, “Virtus vidua est, quam non paciencia firmat.”153 Et Cato dixit,
Maxima enim morum est semper paciencia virtus.154
Et certe non bene doctus est qui bene pati non potest, Salomone dicente, “Doctrina viri per pacienciam eius cognoscitur, et gloria eius est iniqua pretergredi.”155 Et alibi, “Qui paciens est, multa gubernatur prudentia: qui autem impaciens, exaltabit stultitiam suam.”156 Et alibi, “Vir iracundus provocat rixas: qui paciens est, mittigat suscitatas.”157 Et iterum, “Qui impaciens est, sustinebit dampnum, et cum rapuerit, alliud apponet.”158
Per impacienciam namque immiset se quis quandoque rei ad se non pertinenti, quod est culpa simul et stultitia; quare regula iuris dicit: “Culpa est immiscere rei ad se non pertinenti.”159 Nam et Salomon in Proverbiis dixit, “Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit et impaciens commiscetur rixe alterius.”160 Unde idem dixit, “Melior est paciens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnator est urbium.”161 Licet alius sapiens dixit, “Veterem paciendo iniuriam, invitas novam.”162 Et alius dixit, “Paciendo multa venient, que nequeas pati.”163 Et diffinitur paciencia hic modo: “Paciencia virtus contumeliarum et omnis adversitatis inpectus equanimiter portans;”164 vel “Paciencia est remedium iniuriarum,”165 ut in Moralium Dogmate continetur, vel brevius: Paciencia est equanimis tollerantia illatorum. Et nota quod paciencia est species fortitudinis.