Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
De liberalitate.
“Liberalitas est virtus animi benefactorum erogatrix, illam pro affectu benignitatem, pro effectu beneficitiam dicimus. Hec virtus tota in tribuendo consistit.”170 Quam liberalitatem non habent avari qui semper volunt accipere et nichil dare. Unde reprehensus fuit Scevola per Martialem qui dixit,
Scevola tu cenas apud omnes, te prope nullus.
Alterius siccas pocula, nemo tuum.
Aut tu redde vices, aut desine velle vocari.
Dedecus est semper sumere nilque dare.171
Indulgentiam vero et remissionem semper tecum portes. Simplicitatem semper tuam amicam voces eamque senper tecum habere procures. Nam et leges eam amicam suam vocaverunt, et eciam Dominus homines simplices esse iussit dicens, “Estote prudentes sicut serpentes, et sinplices sicut columbe.”172