Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
De pace.
Pax autem atque concordia tua iura pertractent, ita quod nichil cum scandalo vel bello exigas, si commode hoc fieri potest. “Pacem itaque cum hominibus habeas, cum vitiis bellum,”173 ut quidam sapiens dixit. Nam et Apostolus in epistola ad Timotheum dixit, “Non coronabitur nisi qui legittime certaverit.”174 Ut igitur coronam et pacem habeas, cum vitiis te certare oportet, et maxime cum vitio impietatis. Impii enim pacem nullatenus habere possunt, Ysaia testante qui ait, “Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest, reddundant fluctus eius in conculcationem et lutum. Non est pax, dixit Deus meus, impiis.”175 Et si cum vitiis ita certaveris, legemque Dei dilexeris, pacem multam habebis, propheta testante qui ait, “Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.”176 Dei timorem rudibus preesse studeas, eosque Dei timorem instruas, fidem vero et speciem et caritate in pectore tuo semper habeas. De quibus satis supra tibi scribere curavi.