Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
De amore et dilectione Dei et proximi...

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[CAPUT XVIII.]

 

De prudentia.

 

Prudentia denique actionem tuam contemplationemque tuam et omnia dicta factaque tua disponat et regat atque gubernet. Nam ut ait Cassiodorus, “Superavit cuncta infatigabilis et expedita prudentia.”180 Que prudentia sic describitur: “Prudentia est rerum bonarum et malarum utrarumque discretio,”181 cum electione boni et fuga mali. Que quidem prudentia ad beatam vitam satis est, secundum Senecam epistolarum dicentem,

 

Qui prudens est, temperans est et constans est; qui inperturbatus est sine tristicia est; qui sine tristitia est beatus est: ergo prudens beatus est, et prudentia ab beatam vitam satis est.182

 

Si vis ergo cum prudentia beate vivere, esto prudens, constans, et temperans, et imperturbatus, sine tristitia.

 

Et nota quod prudentia habet sub se species sex, scilicet: rationem, intellectum, providentiam, circumspectionem, cautionem, docilitatem. Quid sit ratio, supra diffinitum est. Intellectus est speculatio veri.

 

Providentia est presens notio futurorum pertractans eventum.183 Circumspectio est contrariorum vitiorum cautela.184 Cautio est discernere a virtutibus vitija speciem virtutum preferentia.185 Docilitas est virtus docendi imperitos.186

 

Itaque si prudentiam habueris, eciam alias predictas virtutes que species prudentie dicuntur tecum portabis. Et si vis prudentiam exercere, cum providentia in futura prospectum intende. Et que possunt contingere animo tuo cuncta dispone.187 Unde Cato dixit,

 

Prospice qui veniunt hos casus esse ferendos;

Nam levius ledit quicquid previdimus ante.188

 

Et iterum,

 

Quod sequitur specta quodque minet ante, videto.189

 

Et alius dixit, “Iacula previsa minus feriunt.”190Nichil itaque tibi subitum sit, sed totum ante perpenses.”191 Nam ut Seneca De Formula Honeste Vite dixit, “Qui providus est, non dicit ‘non putavi hoc fieri;’ quia non dubitat, sed expectat; non suspicatur, sed cavet.”192 Et alibi in epistolis dixit, “Nichil autem ordinatum est quod precipiatur et properat providentiam.”193Itaque tua,” secundum Senecam,

 

futura provideat, preterita recordetur, presentia ordinet. Nam qui nichil de preterito cogitat, perdit vitam; qui nichil de futuro premeditatur, in omnia incautus incidit. Omnia proponas autem in animo tuo et mala futura et bona, ut illa sustinere possis: ita moderari.194

 

Cuiusque facti causam require, et cum initia inveneris exitus cogitabis.195

 




180 Cassiodorus, Variae, 2.15.3.



181 Cicero, De Inventione, 2.53.160.



182 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 85.2.



183 [Pseudo-] William of Conches, Moralium Dogma Philosophorum, I.A.1.1.



184 [Pseudo-] William of Conches, Moralium Dogma Philosophorum, I.A.2.12.



185 [Pseudo-] William of Conches, Moralium Dogma Philosophorum, I.A.3.18.



186 [Pseudo-] William of Conches, Moralium Dogma Philosophorum, I.A.4.1.



187



188 Cato, Distichs, 2.24.



189 Cato, Distichs, 2.27.1.



190 Walther, Proverbia, 13019; cf. Andreas Capellanus, De Amore, 1.6.220.



191 Martin of Braga, Formula vitae honestae, 2.21-22.



192 Martin of Braga, Formula vitae honestae, 2.22-23.



193 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 40.2.



194 Martin of Braga, Formula vitae honestae, 2.38-41.



195 Martin of Braga, Formula vitae honestae, 2.24-25.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL