Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
De initio.
Initium namque vehementer in inspiciendum est sicut per leges: “Uniuscuiusque rei potentissima pars est principium.”196 Et uniuscuiusque contractus initium spectandum est. Ita et in omnibus alijs negotijs diligenter circumspicienda sunt. Nam ut Salustius ait, “Omnia mala exempla orta sunt ex bonis initiis.”197 Et quia ut dixit Ihesus Syrac dixit, “In omnibus bonis duplitia mala invenies,”198 prudenter et cum deliberato consilio in initia pertractabis. “Prudentis enim proprium est consilia examinare, et non cito credulitate ad falsa prolabi.”199
Nam si in bonis initiis periculum est propter duplicia mala, multo maius periculum in aliis tibi rebus male inceptis versatur. Nam ut in decretis legitur, “Vix bono peraguntur exitu que malo sunt inchoacta principio.”200 Et sic eciam Pamfilius dixit,
Principium finemque simul prudentia spectat.
Rerum finis habet crimen et omne decus.
Verbi principium, finemque circumspice verbi,
Ut melius possis premeditata loqui.201
Et Seneca in epistolis dixit, “Facilius est initia vitiorum prohibere quam inpetum regere.”202 Et alibi, “Facilius est initia excludere quam admissa conprimere.”203
Nisi enim initia malorum conprimas, mala crescunt et modum non servant. Quare idem Senaeca dixit: “Nunquam pernitiosa servant modum: initia enim in potestate nostra sunt: de eventu fortuna iudicat.”204 Et Martialis Cocus dixit,
Spina recens et parva tibi, Sejane, putanda,
Dum rudis et parva est culpa putanda tibi;
Firmat humi spinam robusta et plurima radix,
Mens assueta malo, firmus heret ei.205