Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
De tristicia.
Circa prudentiam eciam illud nota quod si bene prudens fueris, tristiciam huius seculi ab animo tuo penitus fugabis. Nam Salomon ait, “Sicut tinea vestimento et vermis ligno, ita tristicia nocet hominis cordi.”206 Et iterum, “Non contristabit iustum quicquid ei acciderit; impii autem replebuntur malo.”207 Et Ihesus Sirac dixit, “Multos enim occidit tristicia, et non est utilitas in illa.”208 Et alibi idem dixit, “Animus gaudens floridam vitam facit, spiritus tristis exicat ossa.”209 Et Seneca in epistolis dixit, “Nichil est stultius quam famam captare tristitie et lacrimas approbare;”210 “Nichil enim sapienti viro accidere potest, quod eum contristet: stat rectus sub quolibet pondere.”211 Et alibi idem dixit, “Nulla res citius ad odium venit quam dolor; recens dolor libenter ad se consolatorem inducit, inveteratus vero deridetur, nec inmerito: aut enim simulatus est aut stultus.”212 Et Pamfilius dixit,
Ut graviter doleat, non pertinet ad sapientem,
Cum dolor ad dominum premia nulla ferant.213
Unde alibi idem dixit,
Stulte cur insanis, quid te dolor urget inanis?
Acquirit gemitus premia nulla tuus.
Tenperet ergo tuum modus et prudentia fletum;
Terge lacrimas tuas; prospice quid facias.214
Et eciam supradictis Seneca dixit, “Non afligitur sapiens liberorum vel amicorum amissione: enim animo fert illorum mortem quo suam expectat.”215 “Malo enim, ut relinquas dolorem quam ab illo relinquaris: et quam primum id facere desiste, quod, eciam si voles, diu facere non poteris.”216 Unde quidam sapiens nuntiata sibi filii morte inquid, “Cum enim genui moriturum scivi.”217
Si ergo moriantur amici tui, non eos plorabis. Nam ut idem ait, “Nec sicci sint oculi amissio amico nec fluant: lacrimandum est, et non plorandum.”218 Servias itaque amicis tuis in vita sua, et eos repara, si potes. Nam ut idem ait, “Sanctius est amicum reparare quam flere.”219 Et temperatus tamen fletus inter tristes non est prohibitus immo census, secundum beatum Paulum qui dixit in epistola prima ad Romanos, “Gaudete cum gaudentibus et flete cum flentibus,”220 et cetera. Et eciam secundum Cassiodorum, “Piaculum quoddam est inter tristes velle gaudere.”221 Et eciam Tullius De Amicitia dixit, “Proprium est animi bene constituti, et letari bonis rebus et dollere contrariis.”222
Ideo eciam repellere debes tristitiam huius seculi, quia ut beatus Paulus dixit in epistola secunda ad Corrinthos, circa medium: “Seculi autem tristitia mortem operatur. Que enim secundum Deum est tristitia, penitenciam in salutem stabilem operatur.”223 Et ideo illam a te repellere non debes, sed potius illam die noctuque studeas habere, quia postea “convertitur in gaudium,”224 ut Dominus in evangelio dixit. Unde Salomon ait, “Cor sapientum ubi tristitia, et cor stultorum ubi letitia.”225 Et iterum, “Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii.”226
Prudentia vero acquisita iustitiam tanquam tibi necessariam semper ante occulos habeas, illam diligendo et usque ad mortem pro illa pugnando. De qua satis tibi supra dixi in titulo De Amore et Dilectione Rerum Incorporalium.