Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
De verecundia.
Verecundia insuper tua facta dictaque decoret. Ait enim Salomon, “Ante grandinem preibit corruscatio; et ante verecundiam preibit gracia.”227 Spes enim est salutis. Hominem obiurgat pudor certe quem non flectit, non frangit timor. Nam ut ait sapiens, “Ubicumque pudor, ibi et fides.”228 Et qui timet verecundiam, timet contumeliam; raro accipit iniuriam. Nam et alibi dixit, “Sine verecundia nichil rectum esse potest, nichilque honestum.”229 Quare Seneca in epistolis dixit, “Verecundia bonum est in adolescente signum.”230
“Pudor vero dimissus numquam reintegratur,”231 ut idem ait. Que verecundia et sic diffinitur: “Verecundia est in gestu et in verbo honestatem servare.”232 Non tamen debet esse nimia verecundia. Nam ut ait quidam philosophus, “Tecta ingenie debilitat verecundia, parva confirmat.”233 Et nota quod si vitiis pectus tuum purgaveris et illud predictis virtutibus aliisque undique armaveris, facillime poteris de activa vita ad contemplativam transire, et spiritu ambulando amorem presentis vite quos illaqueatos tenet contempnere.