Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
De amore et dilectione Dei et proximi...

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[CAPUT XXIII.]

 

De conversione ad Dominum.

 

Non itaque tardes converti ad Dominum, nec differas de die in diem. Nam ut quidam philosophus dixit, “Si gravatus fueris aliquo modo et facile possis liberari, non expectes, quia dum expectabis liberari facilius, gravaberis amplius.”246 Et eciam Ihesus filius Sirac dixit, “Nescit homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur amo, et sicut aves conprehenduntur laqueo, sic capiuntur homines in tempore.”247 Nam ut Marcialis dixit,

 

Vivendi recte fatuus procrastinat horam,

Castrina, cras semper dat mihi, numquam hodie.

Castrina lux accepta tibi, dum crastina lux est,

Dum venit, et nondum est; incipit esse, doles.

Das causas, tunc cras alius promittis, et ecce

Dum cras multiplicas, tempus et hora fugit.248

 

Et licet in iudicando et in consiliis et in ira mora sit valde utilis, ut supra dictum est, in conversione tamen ad Dominum est mora multum periculosa et eciam quando mortifera. Et potest dici ut Ovidius epistolarum dixit,

 

Quecumque equor habet, quecumque pericula tellus,

Tam longe cause suspicor esse more.249

 

Nec credas aliquem in monasterio, vel in aliis religiosis locis tantummodo posse salvari vel Deo servire; non enim religio est tam in loco terreno quam in hominis corde. Nam cum Deus sit ubique, potest quilibet Deo servire. Quare Marcialis cuidam suo amico qui vocabatur Iovianus et qui causa serviendi Deo sepe mutabat loca dixit,

 

Cur adeo gaudes motu, Ioviane, locali

Tam sepe sallis an levis es?

Signat enim motum mentis mutatio tanta,

Quod non concordes, nec tibi convenias.

Pondus habe, stabis; sub pondere gleba quieta est,

Diripitur pulvis pro levitate sua.

Nec natura loci tibi recte iuvare donat,

Sed mens discreta propositique tenax.250

 

Inde eciam Seneca epistolarum dixit, “Non convalescit planeta, que sepe transfertur.”251 Et alibi, “Non multum ad tranquilitatem locus confert: animus est, qui sibi commendat omnia.”252

 

Queres enim sive tranquilitas sive quieto animo esse non potest. Unde idem dixit, “Nulla placida est quies, nisi quam ratio composuit.”253 Nam “Interdum quies inquieta est;”254 nec est tranquillitas in ocio inconcusso iacere. Et alibi idem dixit, “Quid prodest mare traicere et urbes mutares et vitia non mutantur.”255 Et eciam quidam alius philosophus dixit, “Bene vivere omni loco potes, nisi te ipsum destituas.”256 Non ergo destituere vel delinquere debes, sed animum et cor tuum et mentem tuam predictis virtutibus ornare, et non solum cor amandum est, sed eciam corpus tecum. Ait enim Apostolus in epistola ad Ephesios circa finem,

 

State succinti lumbos vestros in veritate, et inducti loricam iustitie, et calciate pedes in preparatione Evangelii pacis: in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia nequissimi tela extinguere: et galleam salutis assumite: et gladium spiritus quod est verbum Dei.257

 

Et non solum armis predictis est corpus amandum, sed eciam necessariis vestibus ornate induendum, et non negligendum, ne forte mens male conposita videatur. Dixit enim Seneca, “Malus apparatus exterior male conposite mentis nuntius est.”258 Ornatus autem sive cultus corporis modum non excedat. Ait enim Ovidius epistolarum,

 

Sint procul a nobis iuvenes ut femina compti!

Fine coli modico forma virilis amat.259

 

Inde eciam quidam sapiens dixit, “Quid est nequius aut turpius effeminato viro?”260 Componas ergo primum mentem tuam et tecum consistas, non vacillando et stabilitatem servando. Ait enim Seneca in epistolis, “Primum argumentum conposite mentis existimo posse consistere secumque morari.”261 Inde eciam Cato dixit,

 

Conveniet nulli, qui secum disidet ipse.262

 

Postea vero cum bonis hominibus bene utaris, non solitarie vivendo, sed semper bonam societatem affectando. Nam ut idem Seneca dixit, “Non potest aliquid bonum esse nisi cum homine.”263 Et alibi, “Nullius boni sine socio iocunda possessio est.”264 Si enim bonum socium semper tecum habueris minus peccabis. Nam ut idem dixit, “Magna pars peccatorum tollitur, si peccaturis testis assistat.”265 Tu ergo cum peccare cupis, recordare quod Deus cum celesti curia te videt, tuique peccati testis et iudex est affuturus. Et eciam Ysoppus dixit,

 

Sic adeo noli tibimet confidere soli;

Cuilibet ipse pari contempseris ut sociari.266

 

Et Salomon dixit,

 

Melius est duo simul esse quam unum; habent enim emolumentum societatis. Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Ve soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem. Et si dormierint duo, fovebantur mutuo; unus quomodo calefiet? Et si quispiam prevaluerit contra unum, duo resistent ei; funiculus triplex difficile rumpitur.267

 

Et Martialis quasi idem perversus dixit,

 

Emule, ve soli! quia dum cadit ipse, levantem

Non habet, in se ipso spem sibi conposuit.

Federa dum contempnit, dum spernit habere sodalem,

Perficit, ut sese nemo iuvare velit.

Cum socio socius partitur pondera furti,

Propria partitur vera fides socii.

Nescit amor vehemens, ad queque pericula rumpi,

Nec funis triplex rumpitur ex facili.

Forte quidem velles socium reperire fidelem,

Sed pravi mores zelus et ira negant.268

 




246 Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 12.



247 Ecclesiastes 9:12.



248 Godfrey of Winchester, Epigrammata, 224.



249 Ovid, Heroïdes, 1.73-1.74.



250 Godfrey of Winchester, Epigrammata, 226.



251 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 2.3.



252 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 55.8.



253 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 56.6.



254 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 56.8.



255 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 104.8.



256



257 Ephesians 6:14-17.



258 [Pseudo-] William of Conches, Moralium Dogma Philosophorum, I.D.1.6-7.



259 Ovid, Heroïdes, 4.75-76.



260 Cicero, Tusculan Disputations, 3.17.36.



261 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 2.1.



262 Cato, Distichs, 1.4.2.



263 cf. Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 118.10 & 124.11.



264 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 6.4.



265 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 11.9.



266 Baldo, Novus Esopus, 264-265.



267 Ecclesiastes 4:10-12.



268 Godfrey of Winchester, Epigrammata, 232.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL