Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
De locutione et cohibendo spiritu et lingua cohercenda.
Post doctrinam dixi tibi loquela fore necessaria, que loquela sive loquela sive locutio a spiritu procedit. Et per spiritum ad os producitur, atque lingue artificio exercetur. Ad hoc ergo ut locutio tua bona et recta sit utilisque permaneat, in primis debes cohibere spiritum tuum, ne prorumpat ad os tuum, et linguam inducat ad locutionem inutilem. Nam ut ait Salomon in Proverbiis, “Sicut urbs patens et sine murorum ambitu, ita vir qui non potest cohibere spiritum suum.”27
Secundo debes custodire os tuum, et hostium circumstancie labiis tuis apponere, et ori tuo frenos rectos, et verbis tuis facere stateram. Nam ut Salomon sit in Proverbiis, “Qui custodit os suum custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.”28 Et propheta rogavit Dominum dicens: “Appone ori meo custodiam, et hostium circumstantie labiis meis.”29 Et Ihesus filius Syrac dixit, “Si tibi est intellectus, responde proximo; sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.”30 Et alibi,
Aurum tuum et argentum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos; et attende ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectu insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in morte.31
Freno itaque ori tuo inposito, cum a sapiente dicatur, “Mors et vita in manu lingue,”32 et alibi, “Verbosa lingua malitis indicium est,”33 et in proverbio dicatur, “Osse caret lingua, sed frangit dorsa maligna,”34 et a Seneca dicatur, “Cotidiana fornax nostra est lingua,”35 oportet te linguam tuam coartare, cohercere, conpescere, atque prout possibile est, dogmare. Nam ut ait Cato,
Virtutem primam puto compescere linguam;
Proximus est ille Deo, qui sit ratione tacere.36
Ideo autem dixi “prout possibile est,” quia ut ait beatus Iacobus in epistola sua, “Natura bestiarum, et serpentium, ac volucrum, et ceterorum domatur et domita sunt a natura humana. Linguam autem suam nemo domare potest.”37 Sed licet lingua ad plenum dogmari non possit, cohercenda est tamen et coartanda ut sit verax et non mendax. Secundum verbum Domini qui ait, “Sit sermo vester, est, est: non, non: quod amplius est, a malo.”38
Linguam enim mendacem et seminantem inter fratres discordiam odit Dominus, et detestatur anima eius. Unde Salomon ait, “Sex sunt que odit Dominus, et septimum detestatur anima eius: oculos sublimes, linguam mendacem, cor machinans cogitationes pravas, proferentem mendatium, testem fallacem, pedes veloces ad currendum in malum, et manus veloces ad effundendum sanguinem, et seminantem inter fratres discordias.”39 Et alibi in Ecclesiastico legitur, “Pocior diligendus est fur quam assiduus in mendacio.”40 Et alius dixit, “Acquiesce veritati sive a te prolate sive tibi oblate.”41 Nam ut ait Cassiodorus, “Pessima consuetudo est despicere veritatem.”42 Et veritatem intelligo puram, in qua nichil inmisceatur falsitatis. Nam ut idem ait, “Bonum est verum, si non aliquid illi immisceatur adversi.”43
Super omnia post Deum veritas est collenda, que sola Deo homines proximos facit44 cum et ipse Deus veritas sit. Et alibi Ihesus Syrac dixit, “Ante omnia opera tua verbum verax precedat te, et ante omnem actum consilium stabile.”45 Et alibi Salomon rogavit Dominum, dicens: “Duo rogavi te, Domine, ne deneges mihi antequam moriar: vanitatem et verba mendacij longe fac a me.”46
Ita ergo veritatem loqui debes, ut dictum tuum habeat pondus iuris iurandi, et nil intersit tuam sinplicem assertionem, et iusiurandum. Nam Seneca dixit, “Dictum, cuius non habet iurisiurandi pondus, eius quoque iurisiurandi pondus vile est.”47 Et sic veritatem sequendo aliis semper bene poteris respondere. Nam ut ait quidam sapiens, “Levis responsio veri [ubi?] veritatis est administratio.”48 Et alibi dictum est, “Non multum laborat qui falsitatem veritatis allegatione concludit;”49 iuxta illud, “Qui verum dicit non laborat.”50 Cohercenda eciam lingua est ut non loquatur dolum. Ut ait propheta, “Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.”51 Et eciam beatus Petrus in epistola sua prima dixit,
Qui enim vult vitam diligere, et videre dies bonos, coherceat linguam suam a malo, et labia sua ne loquantur dolum. Declinet a malo, et faciat bonum: inquerat pacem, et sequatur eam: quia oculi Domini super iustos, et aures eius ad preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala.52
Refrenanda est eciam lingua ut sit dulcis et suavis et graciosa et bene et bona loquatur. Nam ut ait Ihesus filius Sirac, “Tibie et psalterium suavem faciunt melodiam; et super utraque lingua suavis.”53 Et alibi, “Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos, et lingua cum charis graciosa in bono homine habundat.”54 Et alibi, “Favus mellis verba composita; dulcedo anime et sanitas ossium.”55 Et quidam alius dixit, “Principium amicitie est bene loqui, maledicere vero exordium inimicitiarum.”56 Et Pamfilius dixit, “Excitat et nutrit facundia dulcis amorem.”57 Bona enim locutio valde utilis est atque a sapientibus affaectanda. Unde Seneca in libris epistolarum dixit, “Quicquid bene dictum est ab ullo, meum est.”58 Refrenanda est eciam lingua ut sit mollis, et molles faciat responsiones. Nam ut dixit sapiens, “Mollis responsio frangit iram; sermo quoque durus suscitat furorem.”59
Cohercenda est eciam lingua ut non proferat inania verba. Ut ait Seneca De Formula Honeste Vite, “Sermo quoque tuus non sit inanis, sed aut consoletur, aut doceat, aut precipiat, aut moneat.”60
Refrenanda est eciam lingua ut non habeat dentes, vel mordaces amonitiones vel reprehensiones, sed benignas. Nam idem Seneca, “Sales tui sine dente sint, ioci sine vilitate, risus sine cachino, vox sine clamore, incessus sine tumultu, quies sine desidia, et cum ab aliis luditur, tu aliquid facti excogitabis honesti.”61
Refrenanda est eciam lingua ut non proferat turpia verba, vel verba improperii, vel inhonesta. Nam ut ait Apostolus, “Turpia colloquia bonos mores corrumpunt.”62 Et Seneca dixit, “A verbis quoque turpibus abstineto, quia licentia eorum imprudentiam nutrit.”63 Et Ihesus filius Syrac dixit, “Homo assuetus in verbis improperii in omnibus diebus suis non erudietur.”64 Et Socrates dixit, “Que facere turpe est, ea nec dicere honestum puto.”65 Et alius dixit, “Non solum oculos castos convenit habere, sed linguam.”66
Refrenare et compescere debes insuper linguam tuam ut sit tarda ad loquendum, et ad iudicandum, et ad respondendum et non velox. Unde dixit sanctus Iacobus, “Esto velox ad audiendum: et tardus ad iram.”67 Et Salomon ait, “Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum.”68 Et alibi, “Vidisti hominem velocem ad loquendum? Stultitia magis speranda est quam illius correptio.”69 Et quidam philosophus dixit, in hoc tamen incumbe ut libentius audias quam loquaris: “Auribus frequentium utere quam lingua.”70 Et alius dixit, “Ne properes respondere, donec fuerit finis interrogationis.”71 Unde quidam philosophus dixit, “Serva silentium, donec loqui fuerit tibi necessarium.”72 Nam ut ait Seneca, “Magna res est vocis et silentii temperamentum.”73 Et Cassiodorus dixit, “Hec est regalis proculdubio virtus, tardius in verba prorumpere, et celerius necessaria sentire.”74 Et Salomon dixit, “Tempus tacendi, et tempus loquendi.”75 Et Paulus dixit in epistola ad Collocenses, “Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.”76 Et alibi dicitur, “Optimum iudicem existimo qui cito intelligit et tarde iudicat.”77 “Deliberare enim utilia, mora est tutissima.”78 “In iudicando enim criminosa est celeritas.”79 Unde consuevit dici, “Ad penitendum properat qui cito iudicat.”80 Et eciam dicitur, “Mora omnis odiosa est, sed sapientem facit.”81
Cohercenda est eciam lingua ut non certet de ea re que non molestat. Unde Ihesus filius Sirac dixit, “De ea re que te non molestat ne certaveris.”82 Similiter, de dicto quod te non molestat, certare non debes, vel alium deridere. Ait enim Cato,
Alterius dictum aut factum ne carpseris unquam,
Exemplo simili ne te derideat alter.83
Nam per nimiam altercationem animus audientis turbatur, et in malivolentiam quandoque inducitur, et eciam in errorem ammissa veritate frequenter labitur. Unde quidam philosophus dixit, “Nimium altercando veritas ammittitur.”84
Refrenanda eciam est lingua ut taceat ne multa verba effundat. Nam ut ait Ieronimus, “Tacere qui nescit loqui;”85 nescit ergo stultus loqui, tacere non potest. Unde quidam sapiens interrogatus, cur tantum taceret, an quia stultus esset, respondit: “Stultus tacere non potest.”86 Salomon tamen dixit, “Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputatur.”87 Et Cassiodorus dixit, “Tacens plerumque despicabilis videtur, et si cum lingua nobilitat: semper remanet in honore.”88
Omnia siquidem bona accumulat lingua disserta. “Sapienti enim magis expedit tacere pro se, quam loqui contra se, quia neminem tacendo, multos loquendo circumventes vidimus.”89 Unde Cato ait,
Nam nulli tacuisse nocet, sed nocet esse locutum.90
In dubio enim magis expedit tacere quam loqui. Unde quidam philosophus dixit, “Si dicere metuas, unde poeniteas, melius est ‘non,’ quam ‘sic.’”91
Nimis enim loqui ad stultitiam, tacere vero ad prudenciam spectat. Tacendo enim quandoque gloriam consequinur, iniuriam fugimus, multaque mala fugamus. Quare in libro De Summo Bono scriptum est, “Gloriosius est tacendo iniuriam fugore, quam respondendo superare.”92
Locutio enim et responsio semper bona et certa esse debet. Quare quidam philosophus inquirenti cuidam sapienti quomodo posset optime dicire, respondit: “Si non dixeris nisi quod bene scieris; multa certe verba effundere stultitia est.”93 Unde dicitur, “In multiloquio non deest peccatum.”94 Et Salomon in Ecclesiastico dixit, “Multas curas secuntur sompnia, et in multis sermonibus invenitur stultitia.”95 Et alibi, “In omni opere erit habundancia; ubi autem sunt verba plurima, ibi frequenter egestas.”96 “Nichil ergo eque proderit quam quiescere, et nimium cum aliis loqui, secum multa,”97 ut Seneca in epistolis dixit. Moderate tamen loqui et tacere debemus. Unde Panfilus dixit, “Nec nimium taceas, nec superflua verba dicas.”98 “Audias ergo plurima; pauca vero respondeas,”99 ut quidam sapiens ait. Conpescenda est insuper lingua ut non sit clamosa, nec vocem emittat audacem. Ait enim Seneca in epistolis, “Quemadmodum sapienti viro incessus modestior convenit, ita oratio pressa, non audax.”100 Et alibi idem ait, “Imperitorum consuetudo est vociferare de longe.”101
Coartari eciam debet lingua ut non sophistice loquatur. Nam ut ait Ihesus filius Syrac, “Qui sophystice loquitur odibilis est; omni re defraudabitur. Non enim data est illi a Domino gracia.”102
Item ut non loquatur obscura vel ambigua, sed clara et aperta. Nam ut ait sapiens, “Sanctius est mutum esse, quam quod nemo intelligat dicere.”103 Et lex dicit, “Nichil interest, neget quis an taceat interrogatus an obiscure respondeat, ut incertum dimittat interrogantem.”104 “Hec ergo sit propositi nostri summa: quod sentimus loquamur, quod loquimur senciamus: concordet sermo cum vita,”105 ut Seneca in epistolis ait.
Cohercenda est insuper lingua ne murmuret. Ait enim Paulus in epistola prima ad Corrinthios, “Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.”106 Et Salomon dixit, “Custodite vos a murmuratione que nichil prodest, quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit.”107
Istud denique tua cognoscat discretio, quod sicut linguam tuam debes refrenare et spiritum cohibere circa tuos sermones, ita non debes accommodare cor tuum vel aures tuas cunctis sermonibus aliorum. Dixit enim Salomon, “Cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi: scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis.”108 Et Seneca in epistolis dixit, “Claudende sunt aures malis vocibus.”109 Et Cato dixit,
Cum recte vivas, ne cures verba malorum,
Arbitrij non est nostri, quod quisque loquatur.110
Deum igitur invoca, toto affectu ab eo postula, ut ori tuo frenum inponat, linguamque tuam et spiritum tuum taliter compescat et domet, quod tuam loquelam ad eius servitium sanctum valeas exercere.