Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
De doctrina amoris et dilectione Dei.
Doctrina igitur tua ab amore et dilectione Dei initium capiat. Quia ut ait Cassiodorus, “Ad omnia redditur habilis, quem inbuit doctrina celestis.”111 Et iterum, “Semper bene geritur, si celestis metus humanis moribus apponatur.”112 Tua itaque intelligibilis discretio cognoscat quia amor alius est divinus, alius humanus, alius vero ad res alias humanas et temporales se inclinat. Unde in primis videndum est quid sit amor, qualiter intret mentes hominum, et inde dicatur amicus, et quis sit verus amicus, et quomodo acquiratur amor et dilectio Dei, et quomodo retineatur.
Amor Dei “est caritas de corde puro, conscientia bona, et fide non ficta.”113 Que eciam dicitur “finis precepti,”114 de qua mentionem facit beatus Paulus in epistola prima ad Thimotheum in principio. Vel dicas Dei amor est vehemens cordis et anime ac mentis applicatio ad Deum diligendum. Unde Dominus dixit in evangelio, “Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et ex tota anima tua, et proximum tuum sicut teipsum.”115 Oritur autem amor Dei a gracia Dei patris. Unde dixit Dominus Ihesus Christus, “Nemo potest venire ad me, nisi Pater meus traxerit eum.”116 Subaudi: per gratiam ad nostri amorem.
Intrat vero mentes hominum amor Dei per aurec Dei inspiratione. Nam sicut beata Dei genitrix virgo semper Maria angelo annunciante per aures concepit filium Dei Dominum nostrum Ihesum Christum, ita amor Dei et illius dilectio intrat per aures corda et mentes hominum Dei inspiratione, cum de Deo nobis aliquid annunciatur. Dicitur autem amicus omni custos unus. Est ergo verus amicus per excellentiam, hoc est Deus. Ille enim solus potest animum tuum custodire et animam tuam salvare. Ille namque talis est amicus, et taliter nos omnes diligit quod omnes vult salvari et neminem perire, et gaudet adeo super peccatoribus penitentiam agentibus: ut “maius gaudium sit ei super uno pecatore penitentiam agente, quam super nonaginta novem iustis,”117 ut in evangelio dicitur.
Et talis est amicus quod eciam servos vocavit amicos, dicendo apostolis, “Vos amici mei estis.”118 Et eciam cum veniret Iudas ad tradendum eum, vocavit eum amicum, dicendo ei, “Amice, ad quid venisti?”119
Et non tantum nos diligit, sed eciam omnia nobis bona tribuit, et pro nobis creavit omnia, et omnia inspirat. Ut ait Apostolus, “Deus, qui fecit mundum, et omnia que in eo sunt, hic Dominus est celi et terre, et nullo indigens creavit omnia, et omnia inspirat: fecitque de uno omnem hominem habitare super universam faciem terre.”120
Illius ergo amorem toto affectu conplectere ut eius amicitiis effitiaris. Nam si eum dilexeris ipse te diliget, ut ipsemet dixit: “Ego diligentes me diligo.”121 Et Apostolus in epistola ad Romanos dixit, “Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.”122 Et eciam in Ysaia scriptum est, “Quid oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, que preparavit Deus diligentibus his qui diligunt eum.”123