Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
Quomodo acquiritur amor Dei et dilectio Dei per fidem.
Amor autem et dilectio Dei acquiritur per fidem, spem, et karitatem. Per fidem vero que secundum Apostolum dicitur, “Sperandarum rerum substantia, argumentum non apparentum,”124 acquiritur amor et dilectio Dei. Unde Apostolus dixit,
Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti repromissiones, obturaverunt ora leonum, et extinxerunt impetum ignis, effugaverunt acciem gladii, convolaverunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra everterunt exterorum: acceperunt de resurrectione mortuos suos.125
De qua sanctus Iohannes episcopus dixit,
Fides est religionis sanctissime fundamentum, karitas vinculum, amoris subsidui; hoc sanctitatem firmat, castitatem roborat, dignitatem exhoruat; in pueris splendet, in iuvenibus floret, in provectis apparet; gubernat sexus, gradus provehit, offitia cuncta custodit; in paupere grata est, in mediocri lecta, in locuple honesta. Fides amicitias servat, copulat, artes commendat, nullum despicit, nullum contempnit, nulli deest, nisi qui ei forte defuerit. Fides mandata tenet, precepta servat, promissa consumat. Fides familiares efficit Deo; amicos constituit ergo.126
Quam fidem eciam Seneca epistolarum commendat, dicens: “Fides sanctissimum humani pectoris bonum est, que nulla necessitate ad fallendum cogitur, nullo corrumpitur premio.”127 Et Tullius De Amicitia commendavit fidem, dicens: “Firmamentum autem stabilitatis constancieque est, quam in animo gerimus, fides.”128 Neque enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum. Et fides ita placuit Deo, quid Dominus noster Ihesus Christus neminem sanabat, nisi firmam fidem in eo haberet. Habentes autem firmam fidem sanabat. Insuper et salvabat, dicendo, “Fides tua te salvum fecit,”129 ut dixit ceco cui visum restituit, et leproso quem mundavit, et multis aliis.
In fide enim ministrare debes virtutem, ut beatus Petrus in epistola sua secunda ait, dicens:
Vos autem curam omnen subinferentes, ministrare in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinenciam, in abstinencia autem pacientiam, in pacientia pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis caritatem.130
Per fidem certe homo Deo ut placuit ut latro in cruce, et sine fide displicet homo. Unde Apostolus ait, “Impossibile sine fide aliquem placere Deo.”131 Et per fidem eciam vincimus mundum. Unde beatus Iohannes in epistola sua dixit, “Hec est victoria que vicit mundum, fides nostra.”132 Et eciam ex fide iusti vivunt. Unde Apostolus in epistola ad Romanos dixit, “Iustus autem ex fide vivit.”133
Et intelligo fidem catholicam, hoc est universalem, quam Romana ecclesia docet, colit et veneratur, secundum quod in “Quicumque vult,” et in “Credo in Deum” continetur. Et intelligas fidem vivam et non mortuam; hoc est bonis operibus vestitam. Nam ut ait Apostolus, “Fides sine operibus mortua est.”134 Et licet in operibus quandoque successit desit, quia opera non sortiuntur effectum, fides tamen propter hoc non est derelinquenda. Nam dixit quidam sapiens, “Malo mihi successum deesse quam fidem.”135 Nam ut quidam sapiens dixit, “Fidem qui perdit, quo se servet non est relictum.”136 Et intelligas fidem firmam et indubitatam. Nam de facto Dei nullo modo debes dubitare. Beatus Petrus apostolus, cum Dominus Ihesus Christus ambularet super aquas maris, dixit ei: “Si tu es Dominus, iube venire ad te.”137 Et cum iuxta preceptum Dei ambularet super aquas maris, dubitavit. Unde statim cepit submergi propter dubitationem. Quare Dominus apprehendens eum per manum sublevavit eum, dicens: “Modice fidei, quare dubitasti?”138
Et alibi beatus Iacobus in epistola sua prima dixit,
Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus habundanter, et non improperat: et dabitur ei. Postulet autem in fide nichil hesitans: qui enim hesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur: non ergo extimet homo ille quod vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.139
Et eciam Dominus in evangelio dixit,
Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hesitaveritis, si monti et huic dixeritis: tolle, et iacta te in mare, fiet. Et omnia quecumque pecieritis in oratione credentes, accipietis.140
Et in Ecclesiastico dicitur, “Cor ingrediens duas vias non habebit tequiem, et pravi cordis nullis scandalizabitur.”141 Et Seneca in epistolis dixit, “Qui, quo destinavit, pervenire vult, unam sequatur viam, et non per multas vagetur.”142 Et alibi, “Vita sine proposito vaga est: nichilque turpius dubio et incerto actu.”143