Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
De amore et dilectione Dei et proximi...

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[CAPUT V.]

 

Per spem.

 

Per spem autem acquiritur amor et dilectio Dei. Spes est expectatio certa future beatitudinis. De qua spe namque dicitur, “Spera in Deo, et fac bonitatem.”144Inquire pacem, et persequere eam.”145 Et alibi, “Iacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet.”146 Et alibi, “Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet.”147

 

Salvat enim Dominus omnes sperantes in se, ut ait propheta: “Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te.”148 Nam sperantes firmiter in Domino ab eo proteguntur et liberantur ab eo, nec confunduntur, nec infirmantur, et ab eo redimuntur et pascuntur eciam in divitiis eius. Ut ait propheta, “Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti querentes te, Domine.”149 Et alibi, “Deus meus, inpolluta via eius, eloquia Domini igne examinata, protector est omnium sperantium in se.”150 Et alibi, “In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos. Ad te clamaverunt, et salvi sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi.”151 Et alibi, “Iudica me, quoniam ego in innocencia mea ingressus sum, in Domino sperans non infirmabor.”152 Et alibi, “In te, Domine, speravi; non confundar in aeternum; in iustitia tua libera me.”153 Et alibi, “Redimet Dominus animas servorum suorum, et non dereliquid omnes qui sperant in eo.”154 Et alibi, “Spera in Domino, et fac bonitatem: et inhabita terram, et pasceris in divitiis eiius.”155 Et alibi, “Adiuvabit eos Dominus, et liberabit eos; et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo.”156 Et alibi dixit Apostolus in epistola ad Romanos, “Spe enim salvi facti sumus. Spes autem que videtur, non est spes.”157 Et nota quod “spes est ultimum malorum solatium,”158 ut dixit Seneca De Legalibus Institutis.

 




144 Psalms 36:3.



145 Psalms 33:15.



146 cf. Ecclesiasticus 6:37.



147 Psalms 36:5.



148 Psalms 16:7.



149 Psalms 9:11.



150 Psalms 17:31.



151 Psalms 21:5-6.



152 Psalms 25:1.



153 Psalms 30:2.



154 Psalms 33:23.



155 Psalms 36:3.



156 Psalms 36:40.



157 Romans 8:24.



158 cf. Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.25.2 (Salon).






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL