Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
Per karitatem.
Per caritatem autem acquiritur amor et dilectio Dei, quia per illam omnes virtutes et omnia bona condiuntur. Nam ut ait beatus Petrus in epistola sua prima, “Caritas operit multitudinem peccatorum.”159 Adeo ut dicatur, “Habeas caritatem et fac quicquid vis.”160 Nam “Deus caritas est: et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo,”161 ut beatus Iohannes in epistola sua dixit.
Est autem karitas, secundum Augustinum, animi motus ad serviendum Deo propter se, et sibi et proximo propter Deum.162 Et caritatem habeas secundum quod in epistola sancti Pauli diffinitur, et amicus Dei reputaberis. Intelligo eciam caritatem, id est, helimosinam. Unde dicitur, “Date helimosinam: et omnia munda erunt vobis.”163 Et alibi dicitur per sapientem, “Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, ipse clamabit, et non exaudietur.”164 Et alibi, “Qui dat pauperi non indigebit: qui autem despicit deprecantem sustinebit penuriam.”165 Et Seneca dixit, “Habet in adversis consilia, qui in prosperis commodat.”166 Et alibi filius Sirac dixit, “Elemosina viri quasi saculum cum ipso.”167 Et alibi Ysaias dixit,
Frange panem tuum esurienti, et egenos vagosque unduc in domum tuam; si videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Tunc erumpet quasi mane lumen tuum; et sanitas tua orietur.168
Nunquam enim Deus melius cognoscitur quam per fractionem panis causa helimosine faciende, quod manifeste potes per evangelium Dei cognoscere. Nam apostoli qui cum Domino cotidie conversati fuerant, post illius resurrectionem eum non cognoscebant, licet eum viderent exponentem eis scripturas et incipientem a Moysem et prophetis. Cognoverunt tamen eum in fractione panis, quasi Dominus daret illis manifeste intelligere quod Deus nunquam melius cognoscitur nec occuli peccatorum ad cognitionem Dei melius aperiuntur quam per fractionem panis ad helimosinam faciendam. Per helimosinam enim efficitur homo beatus, et in die mala a Domino liberabitur. Fit eciam ioctundus et sermones suos in iuditio bene disponet. Ut ait propheta, “Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus.”169 Et alibi, “Iocundus homo qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in iuditio; quia in eternum non commovebitur.”170
Multis enim rationibus debemus ylariter helimosinas facere, quia “Ilarem datorem diligit Deus,”171 ut dixit Apostolus in epistola sua ad Corinthios, et quia predicta bona inde consequimur, et quia cum damus helimosinas non eas ammittimus, sed nobis eas conservamus. Et per eas in domo Domini recipimur. Unde dicit Dominus, “Facite vobis amicos de mammona iniquitatis: qui recipiant vos in eterna tabernacula.”172 Et quia dando helymosinam, non tantum pauperi damus, sed ipsi Deo, ut ipsemet testatur dicens, “Que uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.”173 Et eciam quidam sapiens dixit,
Quisquis es, in mensa primum de paupere pensa;
Nam dum pascis amice Deum pauperis in specie, nam latet ipse Deus.174
Bonum est ergo helimosina donum, quod cum donatur nobis conservatur, et in thesauris Dei nobis reconditur, unde dicit Dominus, “Thesaurizate vobis thesaurum in celo, ubi nec erugo neque tinea demolitur.”175 Et eciam Marcialis Cocus dixit,
Qui iustis sanctisque viris, Tigille, ministrat,
Sumit ubi donat, spargit et accumulat.
Qui vero indignis bis munera prestita perdit,
Et quoniam donat, donat et inmeritis.
Tu quoque communis meretricibus et parasitis
Quicquid habes perdis, perderis ergo miser.176
Quidam tamen philosophus dixit, “Si imitaris, da ingratis.”177 Nam et sceleratis et piratis maria patent.
Omnibus ergo pauperibus benefacere debes, non advertendo faciem tuam ab ullo paupere, secundum Tobiam qui ait,
De substantia tua fac helemosinam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita fiet ut nec a te avertatur facies Domini. Quantomodo potueris, misericors esto. Si multum tibi fuerit, habundanter tribue: si exiguum fuerit, eciam exiguum libenter impertiri stude. Premium enim bonum thesaurizas tibi in die necessitatis; quoniam helimosina ab omni peccato et a morte liberat, et non patitur animam ire in tenebris. Fiducia magna erit coram summo Deo helemosina omnibus qui faciunt eam.178
Et angelus Raphael dixit ad Tobiam,
Bona est oratio cum ieiunio et helimosina magis quam thesauros auri recondere: quoniam helimosina a morte liberat, et purgat peccata, et facit invenire vitam eternam. Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt anime sue.179
Et ideo forte Daniel propheta dixit Nabuchodonosor regi qui previderat destructionem regni sui per sompnium arboris,
Placeat tibi, rex, consilium meum; peccata tua helimosinis redime, et iniquitates tuas miserationibus pauperum: et forsitan ignoscet tibi Deus peccata tua.180
Nec credas quod propter copiam helemosinarum bona tua decrescant vel minuantur; immo credas que augentur et crescunt, nam sicut quando lucet candela et ardet, et lumen ab ea sumitur, lumen prime candele non minuitur, sed duplicatur, ita per datum helimosinarum substantia tua crescit et augetur. Quod potes manifeste cognoscere per exempla divina. Deus enim noster Ihesus Christus cum vidisset turbam que secuta fuerat eum in deserto, misertus fuit super eam dicens, “Si dimisero eos ieiunos, in via deficient.” Et volens facere helimosinam de substantia sua ab eo creata, pavit .v. milia hominum exceptis parvulis et mulieribus de .v. panibus et duobus piscibus. Elimosina Dei ita facta, substantia Dei ab eo creata in tantum crevit et habundavit ut ex reliquiis panum et piscium que superfuerant et habundaverant duodecim cophini replerentur. Similiter substantia Domini habundavit et crevit quando pavit Dominus .iiiior. milia hominum extra parvulos et mulieres de vii. panibus et pisciculis paucis et ex reliquiis que superfuerant .vii. sporte collecte sunt fragmentorum plene.
Potes eciam cognoscere quod divitie hominum non minuuntur, sed crescunt per elimosinas per multa exempla humana. Nam multas bonas domos vidi quarum divitie habundaverunt et creverunt quando helimosine in eis habundabant et habundanter fiebant. Elimosinis autem per avaritiam annichilata sunt penitus et destructa. Sicut enim homo per elimosinas efficitur beatus et in eterna tabernacula recipitir, ita per subtractionem helimosinarum per avariciam efficiter homicida et recta via vadit ad tartara. Unde dicitur, “Si videris fratrem tuum fame morientem nec paveris, occidisti.”181 Et Cassiodorus dixit, “Merito quando quis potest esurientibus subvenire si non pascit extingunt.”182 Elimosina certe exstingit peccatum. Unde Ihesus filius Syrac dixit,
Ignem ardentem exstinguit aqua, sic elimosina extinguit peccata et resistit peccatis. Fili, helimosinam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne a paupere. Animam esurientem ne despexeris, et si exasperes inopiam suam. Ab inope ne avertas oculos propter iram; et non relinquas querentibus te retro maledicere.183
Et alibi, “Conclude ehlimosinam in cor pauperis, et hec pro te exorabit ab omni malo.”184 Et beatus Iohannes in epistola sua dixit, “Qui habuerit substantiam mundi, et viderit fratrem suum necessitatem pacientem, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo?”185
Ut ergo mortem evites et recipiaris in paradisum, secundum quod Apostolus dixit in epistola ad Galathas, “Opereris bonum ad omnes, et maxime ad domesticos fidei.”186 “Ad omnes” dico quibus commode benefacere potes. Nemo enim de substantia huius mundi benefacere potest omnibus nisi solus Deus. Omnibus ergo benefac et maxime egenis. Ait enim Cassiodorus, “Egentibus iussum est non divitibus subveniri; fundit potius qui mittit in plenum.”187 “Honora ergo Dominum de substantia tua omnium frugum tuarum et inplebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia redundabunt,”188 ut Salomon dixit. Honorare ergo debes Dominum de tua substantia, et cum usuris melioratam accipies. Nam ut ait idem, “Feneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.”189 Ait enim Ysaias,
Cum funderis animam tuam esurienti; et animam efflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebre tue erunt sicut meridies. Et requiem tibi dabit Dominus Deus semper, salvabit in splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit, et eris quasi ortus irriguus, et sicut fons vivus cuius non deficiunt aque.190
Et honorare debes Dominum de tua substantia, et cum esurienti panem tuum dividere, et habebis laudem in Deo. Ut ait Seneca in epistolis suis, “Magna quidem laus est, naufrago manum porrigere, erranti viam monstrare, et esurienti panem suum dividere.”191 Non tamen facere debes amore laudis sed tribuere debes de tua substantia bona intentione et non ex vana gloria. Nam ut ait Dominus, “Cum, facis elimosinam, noli tuba canere, sed secreto ut nesciat sinistra tua quod faciat dextra tua.”192
Facias ergo helimosinas ylariter et non triste. Nam ut Marcialis Cocus dixit,
Si donas tristis, et dona et premia perdis.193
Et habunde facias helimosinam secundum vires et facultates tuas et ex tua habundantia, ut helemosine tue non sint aliis consolatio, tibi autem tribulatio, nec expectes quod filii tui pro te vel alii faciant helemosinas, vel ablata restituant. Dixit enim filius Syrac, “Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporigens da pauperi. Nonne alii relinques labores tuos.”194 Nam ut ait Apostolus Paulus in epistola ad Corrinthios,
Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, et non secundum id quod non habet. Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex equalitate. In presenti tempore vestra habundantia aliorum inopiam suppleat: sicut illorum habundantia vestre debet esse inopie supplementum.195
Et eciam Seneca in Beneficiis dixit, “Dabo egenti sed ut ipse non egeam; succuram perituro sed ut ipse non peream.”196 Et Martialis Cocus dixit,
Ne noceas tibi, aliis prodesse memento;
Velle beare alios, prope odire te, miserum est.197
Sic bonus esto bonis, ne te mala damna sequantur.198
Et non solum tibi nocere non debes propter munificentiam vel liberalitatem tuam, sed nec aliis. Ait enim Cassiodorus, “Munificentiam nostram nulli volumus extare dampnosam, neque alteri tribuitur, alterius dispendio applicetur.”199 Inde eciam Tullius dixit,
Videndum est ut ea libertate utamur que prosit amicis, neminem noceat. Et tali liberalitate uti debemus ut de nostro, non de alieno tribuamus. Tribuere enim de alieno non est iustum; ergo nec liberare.200
Unde idem Tullius dixit, “Nichil est liberale quod non sit iustum.”201 Et cavere debemus ne maior sit tribuendi benignitas quam facultates. Ut idem dixit, “Secundum ergo facultates et posse tuum serva.”202 Cassiodori dictum eorum ait, “Persona tua refugium sit oppresso, infirmi defensio, et presidium aliqua calamitate concluso.”203