Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
[CAPUT I.]
Unde oriatur amor et qualiter.
Et nota quod amor ad modum cristali oritur, coagulatur, vel gelatur, zelatur, in amicitiam convertitur, et per bonam conversationem et longam consuetudinem quasi in naturam deducitur, adeo ut quasi lapis clarus efficiatur. Amor hominis velud lacrima ab oculis oritur et in pectus cadit. Oritur et quandoque ab auribus. Nam si audieris tibi filium esse natum quem nunquam vidisti, per solum auditum aurium concipitur amor in corde tuo, ut eum incipias diligere. Idem eciam est cum de aliquo bono homine multa bona audis, vel servitia ab eo percipis. Concipis enim amorem per aures ad illum diligendum. Coagulatur autem et celatur itaque in amicitiam convertitur per fidem, per convivium, per locutionem sive loquelam, et per bona servitia invicem data et accepta.
Per fidem coagulatur, secundum Senecam qui ait, “Amici fides coagulatum est amicitie, sapientia firmamentum.”10 Per convivium autem inter bonos homines coagulatur amor, ut dixit quidam sapiens: “Convivium est coagulum amicitie inter bonos; inter malos autem discensio.”11 Unde dixit Seneca in epistolis, “Ante circumspiciendum est cum quibus edas et bibas, quam quid edas et bibas. Epulatio sine amico leonis ac lupi vita est.”12
Superbo oculo et insaciabili corde cum hoc non edebam, licet autem sit convivium coagulum amicitie. Non tamen frequentandum est multis rationibus, et quia in convivio multi mali homines quandoque congregantur, et quia discensiones maxime inde quandoque oriuntur, et quia superfluitates multe illic fiunt, et quia per convivia frequentia substantia hominum valde minoratur. Unde Salomon dixit, “Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivi.”13 Et Cato dixit, “Raro convivare.”14
Per locutionem autem bonam coagulatur amor et in amicitiam cadit. Unde quidam sapiens dixit, “Principium amicitie est bene loqui; maledicere vero exordium inimicitiarum.”15 Et eciam Pamfilius dixit, “Excitat et nutrit facundia dulcis amorem.”16 Per bona autem obsequia invicem data atque recepta, zelatur amor et cadit in amicitiam. Et efficitur homo zelosus, unde dicitur: “Zelosus domus tue comodit me.”17 Et alibi, “Noli emulari in malignantibus, neque zela eris facientes iniquitatem.”18 Quare Regula Amoris dicit, “Qui non zelat, amare non potest,”19 et: “Ex vera zelotypia affectus semper cressit amandi mutua.”20
Per mutua eciam servitia invicem data atque recepta, acquiritur amicitia et conservatur et retinetur. Unde dici consuevit, “Audio sic dici: dando retinentur amici.”21 Et Cato dixit,
Obsequio quoniam dulces retinentur amici.
Ne dubitas cum magna petas impendere parva:
His etenim rebus coniungit gratia caros.22
Et alibi, “Dapsilis interdum notis caris amicis.”23
Quod donare potes, gratis concede roganti!
Nam recte fecisse bonis, in parte lucrorum est.24
Et Terentius dixit, “Obsequium amicos, veritas odium parit.”25 Si enim ab amico tamen modo sumpseris, nunquam illi tribuendo, illius amicitiam merito perdes. Cum autem semper dampna suscipiat, nunquam autem lucra amicus enim utilitatis causa assumitur, et si parte semper dampna patitur. Tua amici ipsi non placebit. Nam ut dixit philosophus, “Qui utilitatis causa assumptus est, tamdiu placebit quamdiu utilis fuerit.”26 Et certe si amicus tibi sepe dederit, decuit te illi reddere. Unde quidam philosophus dixit, “Beneficium sepe dare, docere est reddere.”27 Licet enim Seneca epistolarum dixit, “Beneficiorum usum gratum homines esse putant: illa crescunt mora et tanto plus solvendum est, quanto tardius. Ingratus est, qui beneficium reddit sine usura.”28
Sed licet beneficia per moram crescant; non tamen congrua mora in hiis est reprehendenda. Nam dixit quidam philosophus, “Tene rectam iustitiam inter homines, et diligunt te; et non properes ulli reddere mutuum boni vel mali, quia diutius expectabit te amicus et diutius timebit te inimicus.”29 Reddere debes ergo beneficium amico cum usuris si potes. Alioquin in memoria frequenter habeas beneficium tibi collatum, et benefactorem inde collaudes. Ait enim Seneca, “Satis magna est usura pro beneficio memoria.”30 Et eciam benefactorem reverearis et timeas. Nam ut idem ait, “Optime positum est beneficium, ubi meminit, qui accipiunt.”31
Et diligenter caveas, ne reddeas malum pro bono, sive beneficio, quod esset iniquum nec tollerandum a Deo. Nam ut Salomon in Proverbiis, “Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius.”32 Et si nunquam amico tribuis, iniuste postea ab eo petis. Et alibi dicitur, “Beneficium qui dare nescit, iniuste petit.”33 Immo eciam in odium cadit. Ut Seneca dixit, “Nullum est odium perniciosius quam beneficii violati pudere.”34
Libentius enim debes beneficium reddere, quam de novo recipere. Inde eciam idem Seneca dixit,
Errat, qui beneficium accipit libentius quam reddeat: quanto ilarior est qui solvit quam qui mutuat, tanto debet esse ylarior, qui se maximo here alieno accepti beneficii exhonorat, quam qui maximo obligatur.35
Qui enim de accipiendo cogitat, oblitus est accepti. Nec est amicitia, sed negotiatio, que ad commodum accidit, que quod consuecutura sit, spectat. Quare dictum est, “Dignus decipi qui de recipiendo cogitat dum dat.”36 Quod si reddere beneficium factis non potes, saltem per confessionem beneficii retribue. Nam ut ait idem Seneca, “Interdum autem solutio est beneficii ipsa confessio.”37 Que negatio autem beneficii ad malignitatem et ingratitudinem spectat. Unde quidam philosophus dixit, “Benefactum qui denegat, coram oculis omnia cernentis se accusat.”38
De quibus beneficiis et servitiis dandis et recipiendis plenius nota ibidem in titulo De Retinendis Amicis. Placeat autem tibi alterius amicitiam et amici commodo conservare et non cum alterius incommodo sive sit amicus sive inimicus. Nam ut ait Tullius De Officiis, “Neque dolor, neque mors, neque aliud, quod extrinsecus homini accidere possit, tam est contra naturam, quam ex alieno incommodo suum augere commodum.”39 Unde Seneca dixit, “Satius est sua mala quam aliena tractare.”40 Et alibi, “Miserius est nocere quam ledi.”41
Per bonam autem conversationem et longam consuetudinem in naturam convertitur a Deo, ut quasi lapis efficiatur, quia consuetudo est altera natura. Sicut enim aqua funtis et putei assidua et longa consuetudine semper melior efficitur, ita amor inveteratus semper novo melior invenitur. Unde Ihesus filius Sirac dixit, “Vinum novum et amicus novus; invetrescant, et cum suavitate bibes illud.”42 Et alibi, “Amicum tuum et amicum natris tui non derelinquas; novus enim non erit similis illi.”43 Et nota quod sicut antiqua amicitia per longam consuetudinem in habitum mentis sumpta ita congelatur quod quasi lapis clarus efficiatur, ita ira inveterata odium dicitur, et odium inveteratum a Deo in naturam convertitur. In inimico antiquo numquam confidere possis. Unde quidam philosophus dixit, “Ne associes te inimicis tuis, cum alios possis reperire socios; que enim mala egeris notabunt, que vero bona fuerint, deviabunt.”44 Plus vero dixit alius philosophus, videlicet: Ignotos quasi inimicos esse vitandos et in eis non esse confidendum ante cognitionem. Ait enim:
Non aggrediaris viam cum aliquo, nisi eum prius agnoveris! Si quisquam tibi in via ignotus se associaverit iterque tuum investigaverit, dic te velle longius ire quam disposueris; et si detulerit lanceam, vade ad dextram; si ensem, ad sinistram.45
Salomon vero de inimio antiqua dixit, “Inimico antiquo ne credas in eternum; et si humiliatus vadat curvus.”46 “Ne credas ei; captus enim utilitate, non amicitia, revertitur voluntate, ut capiat fugiendo, quod non potuit persequendo.”47 Et alibi, “In oculis tuis lacrimabitur inimicus, et si viderit tempus, non satiabitur sanguine tuo.”48 Quare Seneca dixit, “Pro amico potius occidi expedit, quam cum inimico vivare.”49 Et eciam Ysoppus dixit,
Ne confidatis secreta nec his retegatis,
Cum quibus egistis pugne discrimina tristis.50
Et alibi idem dixit,
Nulla fides hosti tibi sit, qui talia nosi,
Prorsus et hostilia tibi sit persuasio vilis.
Fraude necis dire, nec sic videare perire.51
Nam et quidam philosophus dixit, “Cum inimico nemo tute in gratiam redit.”52 Quia ut ait Seneca, “Numquam ubi fumat diu ignis deficit vapor,”53 enim odii semper latet in pectore inimici. Et odium secundum Tullium est venenum amicitie, quare amicitia eius vel gratia quesita, de facili non bene potest durare. Et alius dixit, “Inimici ad animum nulle preces conveniunt.”54