Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
De amicitia stulti vel insipientis vitanda.
Amicitia stulti vel insipientis ideo non est amplectenda, quia stulti aliena vitia cernunt et suorum obliviscuntur. Unde quidam philosophus dixit, “Proprium est stultitie aliena vitia cernere, suorum oblivisci.”86 Et quia cogitationes Dei non intelligit, ut ait propheta: “Vir insipiens non cognoscit, et stultus non intelliget hec.”87 Nec recipiunt stulti correctionem, sed vie sue inherent. Unde sapiens ait, “In auribus inscipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui.”88 Et alibi, “Via stulti recta est in occulis eius, sapiens autem audit consilia.”89 Et alibi, “Noli arguere irrisorem, ne te oderit: argue sapientem, et diliget te.”90 Et alibi, “Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia.”91 Et alibi, “Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra eius. Sed in via stultitie ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos extimat.”92 “Qui cum sapientibus graditur sapiens erit. Amicus autem stultorum similis efficietur.”93 Et alibi, “Non decet stultum verba conposito, nec principem labium mentiens.”94 Et alibi, “Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.”95 Et alius dixit, “Cum irrisore consortium non habeas: loquele eius assiduitatem quasi toxica fugias. Societas enim eius, tui laqueus fit alternaque affabilitas despectio.”96
Nec eciam potes cum stulto congrue loqui: non enim rationi alicuius attendit, nec auditum alicui prebet; quare si cum eo loqueris perdis verba. Nam ut ait Ihesus filius Sirac, “Qui narrat verbum non attendenti quasi qui excitat dormientem a gravi sompno. Cum dormiente loquitur, qui narrat stulto sapientiam, et in fine narrationis dicet: Quis est hic?”97 Unde alibi idem dixit, “Ubi non est auditus, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua.”98 Importuna est narratio tua quando non prebetur tibi auditus, que est quasi musica in luctu. Unde idem ait, “Musica in luctu importuna narratio.”99
Nec eciam potes commode vivere cum stulto, quia tota vita eius pro luctu reputatur. Unde Ihesus filius Sirac dixit, “Luctus mortui septem diebus; fatui et impii, omnes dies vite illorum.”100 Et non solum vitare debes colloquium stulti, sed eciam ipsi stulto silentium imponere si commode hoc facere potes, secundum verbum Salomonis qui ait, “Iudicium determinat causas, et qui imponit stulto silentium iras mitigat.”101 Insuper eciam per datum insipientis amicitiam eius perdis, nec retinere illam potes. Unde ait Ihesus filius Sirac, “Datus insipientis non erit utilis tibi; pauca dabit, et multa improperabit. Oculi enim illius septemplices sunt.”102 Inde eciam Seneca De Beneficiis dixit, “Numquam improbe spei quod datur satis est et maiora cupet quo maiora venerunt.”103
Et eciam multis rationibus amicitia stulti respuenda est. Nam ut vulgo dicitur, “Melius est collo portare stultum quam ei ostendere viam: licet stultus difficile portetur.”104 Nam ut idem ait, “Arenam, et salem, et massam ferri facilius est portare quam hominem inprudentem, fatuum, et impium.”105 Et alius sapiens dixit, “Expedit magis urse occurrere raptis fetibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.”106 Non enim poteris stultum corrigere. Citius enim te in suam stultitiam seducent, quam de tua sapientia aliquid capet. Omnes stulti et insipientes mali sunt, et malivolus animus abditos dentes habet. Et in malivolam animam non intrat sapientia, quare dixit quidam philosophus: “Dulcior est sapienti aspera vita inter sapientes quam dulcis vita inter insipientes.”107
Et non habeas pro magno amicitiam stulti, quia non est permanens. Plus eciam dico tibi: Non habeas amicitiam sapientis viri cum stultis et leccatoribus educati. Nam ut ait quidam philosophus, “Melior est societas simplicis inter sapientes nutriti, quam prudentis cum leccatoribus educati.”108 Et licet stultus sit dives et fortunati, non tamen eius districtam amicitiam habere procures. Ait enim Tullius De Amicitia, “Nec quicquam insipiente fortunato intollerabilius potest fieri.”109