Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
De amicitia avari vel cupidi vitanda. Rubrica.
In te amicitiam autem avari vel cupidi amor tuus converti non debet, quia cum avaricia, secundum Apostolum, sit “radix omnium malorum,” et ab avaro nulla bona possunt oriri. Avarus enim nisi cum moritur nil recte facit. Unde eciam Martialis Cochus dixit,
Non sibi non aliis prodest dum vivit avarus,
Et prodest aliis et sibi dum moritur.110
Et alius philosophus dixit, “In nullo avarus bonus est, in se pessimus.”111 Et alius dixit, “Pecunia non satiat avarum, sed irritat.”112 Et certe avaro Deus ipse non sufficit, unde Augustinus dixit: “Quid avarius est illo quem ei Deus ipse non sufficit?”113 Et nota quod avarus semper habet manus porrectas in accipiendo, clausas vero in dotes dando, et tribuendo vel retribuendo, contra dictum filii Sirac qui ait, “Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta.”114 Quare non est dignus amore vel amicitia, unde Regula Amoris dixit, “Amor semper consuevit ab avaritie domiciliis exulare.”115 Et alia Regula dixit, “Probitas sola quemque facit amare.”116
Quam probitatem certe avarus nullus potest habere, nec eciam potest avarus nancisci honorem avaritia obstante. Unde quidam dixit,
Nec sol splendorem nec thus prestabit odorem,
Cum per avaritiam fuerit quis nactus honorem.117
Indignus est enim avarus habere honorem vel dignitatem, et apud eum esset loco ignominie. Nam ut ait Seneca, “Loco ignominie est apud indignum dignitas.”118 Et iterum, “Honos honestum decorat, inhonestum notat.”119 Et merito respuenda est amicitia avari, quia ut ait Ihesus filius Sirac: “Avaro nichil scelestius. Quid superbit terra et cinis? Nichil est iniquius quam amare pecuniam.”120 Avarus sibi namque malus et nullum diligit. Et ut ait sapiens, “Qui sibi ipsi malus est, nulli alii bonus erit.”121 Nam ut ait Seneca, “Avarus ipse causa est sue miserie.”122 Nam et sibi et aliis omnia denegat, quare idem ait: “Negandi causa nunquam avaro deficit.”123
Nec eciam potest avarus securam vitam ducere, cum de re producenda nimis cogitet, eodem testante qui ait, “Nulli potest secura vita contingere qui de re producenda nimis cogitat.”124 Et eciam miser est semper avarus, cum sua ei semper videantur parva et non ampla. Nam ut ait idem, “Si alicui sua non videntur amplissima; licet totius mundi sit dominus, miser est.”125 Et: “Avarus nulli gratus est; ergo nec sibi.”126 Nam ut ait Seneca epistolarum, “Nemo sibi gratus est qui alteri non fuit.”127 Et sive dives sit sive pauper, avaritia et omne malum semper illum comitatur quemadmodum enim nichil refert utrum egrum in ligneo lectulo, aut in aureo colloces. Quocumque autem illum transtuleris morbum suum secum transfert. Sic nichil refert utrum eger et avarus animus in delitiis aut in paupertate ponatur, malum suum illum sequitur, ita quod desunt inopie multa, avaritie omnia. Nam ut ait Seneca in epistolis, “Avaritia paupertatem intulit, et multa concupiscendo omnia amisit.”128 Nam is in ymo eget qui nimium cupit. Hoc enim percipitur ut homines in animo et non in patrimonio putent esse divitias.
Et cum avarus non possit conprimere animum suum propter avaritiam, conturbat secum morantes et domum suam. Unde Salomon ait, “Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam; qui autem odit munera vivet.”129 Quare avari amicitia merito est vitanda. Et nota quod avarus proprie dicitur in retinendo, cupidus in acquirendo. Multi enim sunt qui per nimiam cupiditatem multa enormiter acquirunt. Postquam autem acquisierint non sunt in retinendo avari, sed acquisita per cupiditatem largiter expendunt atque consumunt. Concupiscentia enim mala est. Nam is nimio eget qui nimium cupit. Unde Dominus dixit, “Non concupisces rem proximi tui.”130 Et beatus Iacobus dixit, “Unusquisque enim temptatur a concupiscentia sua abstractus et illectus; deinde cum concupiscentiam conceperit, parit peccatum: cum consummatum fuerit, generat mortem.”131 Et eciam Apostolus in epistola ad Timotheum dixit, “Radix omnium malorum est cupiditas.”132 Et in tantum cupiditas mala est, ut “cupienti animo nihil satis festinetur.”133 Unde dici consuevit, “Cupiditati tarda est celeritas.”134 “Omnes enim prave cupiditates porte sunt inferni, per quas itur ad mortem.”135 “Que si aliter auferri non possent, ipsum cor evellendum esset.”136 Quia nichil amat cupiditas nisi quod non licet. Quare Seneca, “Ferocissima cupiditas pestis est, que solet egenos facere quos capit, dum finem querendi non invenit.”137 Nam ut idem ait, “Altera cupiditas ex fine alterius nascitur.”138 Unde ait, “Fortior est qui cupiditatem vincit, quam qui hostem subicit.”139 Inde eciam Tullius De Senectute dixit,
Nullam capitaliorem pestem quam voluptatem corporis hominibus a natura datam, cuius voluptatis avide libidines et temere et effrenate ad pociendum incitatur. Hinc patrie proditiones, hinc rerum publicarum eversiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci.140
Nullum denique scelus, nullum facinus malum esse, ad quod suscipiendum non libido voluptatis impelleret; stupra vero et adulteria et omne tale flagitium nullis aliis illecebris excitari nisi voluptatis; cumque natura homini sive natura sive quis deus nichil mente prestabilius dedisset, huic divino muneri ac dono nichil tam esse inimicum quam voluptatem. Nec enim libidine dominante locum temperantie esse, nec omnino in voluptatis regno virtutem posse consistere. Quocirca nichil esse tam detestabile tam pestiferum quam voluptatem, si quid ea, cum maior esset atque longior, omne animi lumen extinguit.141