Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
De amore et dilectione Dei et proximi...

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[CAPUT VI.]

 

De amicitia loquacis vel lingosi.

 

Amor eciam tuus non te ita decipiat, ut in amicitiam loquacis vel lingosi vel fatui te trahat. Ideo autem amicitia illorum est vitanda, quia “in multiloquio non dest peccatum.”160 De lingoso per prophetam dicitur, “Vir lingosus non dirigetur in terra.”161 Et Ihesus filius Sirac dixit, “Terribilis est in civitate sua homo lingosus, et temerarius in verbo suo odibilis est.”162 Et alibi, “Fatuo non erit amicus, et non erit gratia in bonis illius.”163 Et alibi, “Qui odit loquacitatem, extinguit malitiam.”164 Et alibi idem dixit, “Cum viro lingoso ne loquaris, nec in igne illius struas ligna.”165 Si enim cum illis loqui non debes; illorum amicitiam retinere non potes. Et alibi idem dicit, “Ne cum fatuis consilium habeas, non enim poterunt diligere, nisi que ipsis placent.”166 Et scito quod fatui dicuntur qui multa fantur, et superflua dicunt, sic dicti a for, faris vel fare, fatur. Et eciam Tullius dixit, “Ciniquorum tota ratio abicienda est.”167 Cinos graece, latine dicitur canis. Inde cinici dicuntur latrantes ut canes. Et ideo cum talibus contendere non debemus, quia non intendunt rationi. “Nam sicut ignis, quanto magis ligna susceperit,”168 semper in maiorem flammam erigitur, ita malus homo, quanto magis rationem audierit, semper in maiorem malitiam excitatur. Quare Cato dixit,

 

Contra verbosos noli contendere verbis:

Sermo datur cunctis, animi sapientia paucis.169

 

Sed verba loquacium audire tacitus et prospicere debes, et ab illis eciam discere. Ait enim Seneca, “Equo animo audienda sunt inproborum convitia.”170 Unde Cato dixit,

 

Prospito cuncta tacitus, quod quisque loquatur:

Sermo hominum mores celat, simul indicat idem.171

 




160 Proverbs 10:19.



161 Psalms 139:12.



162 Ecclesiasticus 9:25.



163 Ecclesiasticus 20:17.



164 Ecclesiasticus 9:5.



165 Ecclesiasticus 8:4.



166 Ecclesiasticus 8:20.



167 Cicero, De Officiis, 1.41.148.



168 Sedulius Scottus, Collectaneum Miscellaneum, 13.8.29 (Gregorius).



169 Cato, Distichs, 1.10.



170 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 76.4.



171 Cato, Distichs, 4.20.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL