Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
De amore et dilectione Dei et proximi...

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[CAPUT VII.]

 

De amicitia iracundi hominis.

 

Amicitiam autem iracundi hominis non desideres, quia illam nullo modo habere potes. Ut ait sapiens, “Homini iracundo nullus erit amicus, nec in bonis illius erit gratia.”172 Et alibi, “Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.”173 Et alibi Salomon ait, “Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso; ne forte discas semitas eius, et sumas scandalum anime tue.”174 Et alibi, “Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas.”175 Homo enim extra cor­pus suum est cum irascitur in tantum ut dicatur: “Nulli irascenti ira sua videtur iniusta.”176 Et beatus Prosper dixit,

 

Nemo sue mentis motus non extimat equos,

Quodcumque voluint homines, se bene velle putant.177

 

Ira dicitur ab ur quod est calor, et diffinitur ita: Ira est fervor animi ab interioribus ad exteriora prorumpens, ob illatam sibi iniuriam vindictam querens. Quare iratus consilium spernit; inde eciam dici consuevit: “Iratus eciam facinus consilium putat.”178 Unde eciam philosophus dixit, “Iratum breviter vites, et inimicum diu.”179 Et Ovidius epistolarum dixit,

 

Quelibet iratis ipse dat arma dolor.180

 

Et debes vitare iracundiam tam in te quam in alio. Nam, “Iracundiam qui vincit, maximum superat hostem.”181 Unde idem Ovidius dixit,

 

Vince animos iramque tuam, qui cetera vincis.182

 

Et alius dixit, “Lex videt iratum, iratus non videt illam.”183Respicere enim nil assuevit iracundia,”184 ut Socrates. Et Dominus in evangelio dixit, “Qui irascitur fratri suo, reus erit iuditio.”185 Et Apostolus ait, “Ira enim viri iustitiam Dei non operatur.”186 Et Cato dixit,

 

Iratus de re incerta contendere noli:

Ira impedit animum, ne possit cernere verum.187

 

Et Seneca dixit, “Iratus nil nisi criminis loquitur.”188 Quare ait, “Finem dare ire initium est sapientie.”189 Et alibi idem dixit, “Legem solet oblivisci iracundia.”190

 

Et nota quod iratus semper putat se plus posse facere quam possit, et ideo superat posse suum, et inmoratur. Quare Seneca dixit, “Iratus semper putat posse quam possit.”191 Et alibi dixit,

 

Qui plus posse putat, sua quam natura ministrat,

                  Posse suum superans, se minus ipse potest.192

 

Quare Tullius dixit, “Ira procul absit, cum qua nil recte fieri, nil considerari potest.”193Que enim aliqua perturbatione fiunt, ea nec constanter fieri possunt nec hiis, qui adsunt, approbari.”194 Et Pitagoras dixit, “Quominus presseris iram, ob hoc ab ira magis premeris; tunc enim nobis incipimus irasci, cum aliis desivimus; finis namque ire initium est penitentie.”195 Unde Socrates dixit, “Iracundus cum irasci desierit, tunc irascitur sibi.”196 Et certe vitare debes quemlibet iratum et maxime potentem. Nam ut ait Seneca, “Fulmen est ubi cum potestate habitat iracundia.”197 Nec eciam irasci debes potenti. Nam ut idem ait, “Potenti irasci periculum est.”198 Quare si potens te leserit, potius sustineas quam cum eo irascaris; et fac quod Cato dixit:

 

Cede locum lese fortune, cede potenti:

Ledere qui potuit, aliquando prodesse valebit.199

 

Potentioribus enim pares esse non possumus. Similiter vitare debes stultum iratum. Nam ut ait Salomon, “Grave est saxum et honerosa arena, sed ira stulti utroque gravior. Ira certe non habet misericordiam nec erumpens furor; et impetum concititi ferre quis poterit?”200

 

Sic et ira probi hominis periculosa est. Unde Seneca dixit, “Gravissima est hominis probi iracundia.”201 Quid idea accidit quia probus homo proposuit non irasci. Et ut ait Cassiodorus, “Gravius irascitur qui contra propositum commovetur.”202 Et si forte iracundus vel iratus in aliquo te leserit, non sis facilis ad indignacionem con­tra illum. Nam ut ait Salomon, “Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignationem facilis est erit ad peccata proclivior.”203 Et in tantum nocet iracundia, quia eciam dies hominis minuit. Unde Ihesus filius Sirac dixit, “Zelus et iracundia minuent dies, et ante tempus adducet senectam cogitatus.”204 Sed licet ira taliter prohibeatur, quandoque tamen bene conceditur, ut ait propheta: “Irascimini, et nolite peccare.”205 Et alibi dicitur, “Non occidat sol super iracundiam vestram.”206 Et eciam Seneca dixit, “Bonum ad virum cito moritur iracundia.”207

 

Et in tantum conceditur ira, ut quandoque melior risu censeatur. Unde sapiens dixit, “Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.”208 Risus tamen pro maiori parte malus censetur. Unde sapiens dixit, “Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.”209 Vix enim aut numquam nisi pro stultitia ridere potest homo. Unde consilium ridentium te timere non oportet, statim enim cum rides plures consiliantes ridere scire poteris quod de stultia loquuntur. Unde Ihesus filius Sirac dixit, “Fatuus in rixu exaltabit vocem suam, vir autem sapiens vix tacite ridebit.”210

 




172 Proverbs 22:17, 24.



173 Ecclesiasticus 7:10.



174 Proverbs 22:24-25.



175 Proverbs 26:21.



176 Prosper of Aquitane, Sententiae, 322.



177 Prosper of Aquitane, Epigrammata, C [alias XCVII] 1-2 in PL 51: 529B.



178 Publilius Syrus, Sententiae, 301.



179 Publilius Syrus, Sententiae, 288.



180 Ovid, Heroïdes, 6.140.



181 Publilius Syrus, Sententiae, 290.



182 Ovid, Heroïdes, 3.85.



183 Publilius Syrus, Sententiae, 344.



184 Publilius Syrus, Sententiae, 638.



185 Matthew 5:22.



186 James 1:20.



187 Cato, Distichs, 2.4.



188 Publilius Syrus, Sententiae, 319.



189 cf. Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.7.1 (Pythagoras).



190 Publilius Syrus, Sententiae, 345.



191 Publilius Syrus (W), Sententiae, 584.



192 Walter of England, Aesop, 35.11-12.



193 Cicero, De Officiis, 1.38.136.



194 Cicero, De Officiis, 1.38.137.



195 Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.7.1 (Pythagoras).



196 Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.7.3.



197 Publilius Syrus, Sententiae, 214.



198 Publilius Syrus, Sententiae, 531.



199 Cato, Distichs, 4.39.



200 Proverbs 27:4.



201 Publilius Syrus, Sententiae, 230.



202 Cassiodorus, Variae, 11.7.6.



203 Proverbs 29:22.



204 Ecclesiasticus 30:26.



205 Psalms 4:5.



206 Ephesians 4:26.



207 Publilius Syrus, Sententiae, 87.



208 Ecclesiastes 7:4.



209 Proverbs 14:13.



210 Ecclesiasticus 21:23.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL