Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
De amore et dilectione Dei et proximi...

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[CAPUT VIII.]

 

De amicitia malorum hominum vitanda.

 

Dixi generaliter omnium malorum hominum amicitiam districtam esse penitus evitandam. Nam per talium amicitiam et continuam conversationem boni mores corrumpuntur. Et efficitur homo imperitus, luxuriosus, et seditiosus; et talia vitia acquirit que sunt penitus fugiendas, ut ait sapiens: “Fugienda autem sunt et modis omnibus igne ac ferro succidenda, langor a corde, imperitia ab animo, luxuria a ventre, seditio a civite, a domo discordia.”211

 

De luxuria quidam philosophus dixit, “Nichil tam mortiferrum est in humanum genus quam luxuria.”212 Nam luxus sive luxuria corpus destruit, opes annichilat, animam necat, vim eripit, lumina orbat, vocem acerbat. Unde versus,

 

Luxus, corpus, opes, animam, vim, lumina, vocem

Destruit, anichilat, necat, eripit, orbat, acerbat.213

 

Et eciam Tullius De Senectute dixit, “Libidinosa intemperans adolescentia effetum corpus tradit senectuti.”214 Et de seditione dixit quidam, “Nichil mortiferum in civitate quam seditio; nam seditio civium occasio est hostium.”215

 

Et certe sicut talia vitia sunt fugienda, ita et mali sunt fugiendi per quos talia vitia acquiruntur. Nam sicut per consuetudinem leprosi homo quandoque leprosus efficitur et per pecus morbosum totus grex inficitur et per modicum fermenti tota massa corrumpitur, ita per assiduam conversationem atque amicitiam malorum hominum efficitur homo protervus, gulosus, cupidus, libidinosus, latro, fur, mendax, superbus, avarus, et ita omnia mala vitia acquirit ut simul cum illis cadat in ruinam. Unde quidam philosophus dixit, “Si videris quemlibet malis operibus pergravatum, ne intromittas, quia qui pendulum solverit, super ipsum ruina erit.”216 Et alius philosophus dixit, “Quisquis inique gentis consortio fruitur, proculdubio mortis in mente penus lucratur.”217 Et certe non solum mala societas, sed eciam mala vicinitas est vitanda. Nam vulgo dicitur, “Qui habet malum vicinum habet malum matutinum.”218 Quare quidam philosophus dixit, “Non emas domum antequam cognoscas vicinum. Et si ante habueris domum quam iuxta te hospitaretur malus vicinus, prius vendas domum quam maceras iuxta malum vicinum.”219 De predictis eciam beatus Paulus in epistola ad Corrithos dixit,

 

Ne commisceamini fornicariis: et non utique fornicariis huius mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut ydolis servientibus: alioquin debueratis iam de hoc mundo exisse. Nunc autem scripsi vobis non conmisceri: si is qui frater inter vos nominatur, est fornicator, aut avarus, aut ydolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum huiusmodi nec cibum sumere.220

 

Et in fine illius capituli subiunxit, “Auferte malum ex vobis ipsis.”221 Et alibi idem Apostolus in epistola secunda ad Timotheum dixit,

 

Hoc autem scito, quod in novissimis temporibus instabunt tempora periculosa: et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasfemi, et parentibus non obedien­tes, ingrati, scelerati, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, et immites, sine benignitate, proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei: habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes. Et hos devita.222

 

Et eciam Ysoppus dixit,

 

Discat ad hoc mitis cupidi dum contempnere litis.

Equus et est siquis caveat sit ut hospes iniquis.

Ne simul ut cumque perimi contingat utrumque;

Suppliciis dignis profectis forte malignis.223

 

Nec desideres laudari a malis hominibus. Quia ut dixit Seneca, “Tam turpe est laudari a turpibus quam ob turpia laudari.”224 Letior esto quotiens displices malis, et malorum de te extimationes malas tuam imputa gloriam. “Magna enim dementia est vereri ne infameris ab infamibus.”225 Et nihil est stultius homine verba metuente. Et alibi dixit idem, “Quid letaris, quod ab hominibus laudaris, quos non potes ipse laudare?”226 Quare eciam ait, “Qualis quisque scit scies, si quemadmodum laudes quemadmodum laudetur aspexeris.”227 Unde Martialis Cocus dixit,

 

Nullum credo decus laudari a turpibus, Herme,

                  Sed nec laudari ob turpia credo decus.228

 

Et alibi idem dixit,

 

Contemptum stulti contempnere, Didime, laus est,

Et contempni a stulto dedecus esse nego.229

 

Et alius sapiens dixit, “Laudent te boni, oppinentur de te mala sed mali; onmibus enim displicere malis laudabile est.”230 Et alius dixit, “Ne igitur glorieris in laude leccatoris, cuius laus est tibi vituperium et vituperium laus.”231 Quare dixit, “Ne te associes leccatori, cuius societas est tibi dedecus.”232 Et Seneca dixit, “Conciliari nisi turpitudine amor turpium non potest.”233

 

Nam ut vera loquamur per consuetudinem et amicitiam talium, eciam bonus homo creditur malus, et perinde habetur ac si in veritate malus esset. Nam ut dixit quidam philosophus, “Vicem veri optinet quod falso creditur.”234 Sic et e contrario, “Veritas que non creditur pro mendacio reputatur.”235 Cum hiis ergo conversare qui te meliorem facturi sunt. Illos admitte quos tu potes facere meliores. “Sciens quod nulla res magis animos honesta induit, dubiosque et in pravum inclinabiles revocat ad rectum, quam bonorum virorum conversatio,”236 ut Seneca epistolarum dixit. Qui eciam ait, “Habet eciam in se generosus animus, quod incitatur ad honesta.”237

 

Ut ergo animus tuus incitetur ad honesta, semper fugias malorum hominum societatem et conversationem, atque suspiciosi loci existentiam, semper querendo homines et loca cum quibus et in quibus valeas erudiri, tua prudentia valeat cognosci atque merito collaudari. Ait enim Cassiodorus, “Querat eruditus ubi possit existere gloriosus.” Et iterum, “Prudens frequentiam non respuit hominum in qua se noverit esse laudandum. Alioquin in virtutibus fama tollitur, si earum in hominibus merita nesciantur.”238

 




211 Pseudo-Martin of Braga, De Moribus, in PL 72: 32C.



212 Seneca Maior, Controversiis, 1.7.



213 Walther, Proverbia, 14170.



214 Cicero, De Senectute, 9.29.



215 Publilius Syrus (W), Sententiae, 621.



216 Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 11.



217 Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 13.



218 Fulcher of Chartres, Historia Hierosolymitana, in PL 155: 937B.



219 Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 24.



220 1 Corinthians 5:9-11.



221 1 Corinthians 5:13.



222 2 Timothy 3:1-5.



223 Baldo, Novus Esopus, 435-438.



224 Peter Cantor, Verbum Abbreviatum, in PL 205: 155C.



225 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 91.20.



226 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 52.11.



227 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 52.12.



228 Godfrey of Winchester, Epigrammata, 85.



229 Godfrey of Winchester, Epigrammata, 3.



230 Pseudo-Seneca, Proverbia, 29.



231 Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 7.



232 Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 7.



233 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 29.11.



234



235



236 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 94.40.



237 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 39.2.



238 Cassiodorus, Variae, 8.31.6.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL