Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
De multiplici utilitate amicorum.
Et nota quod in habendis et acquirendis et retinendis amicis magna et multiplex est utilitas. Corpus enim hominis sine amicitia pro mortuo reputatur, unde dicitur: “Qualis est sine anima corpus, talis est sine amicis homo.”239 Amicorum ergo suffragio corpus mortuum vivificare dicitur. Per amicos eciam vita hominis iocundatur, et sine amicis non potest esse iocunda. Unde Tullius dixit, “Et si ea permaneant, que dicuntur dona fortune, vita tamen inculta et deserta ab amicis non potest esse iocunda.”240 Et amicorum utilitas tanta est, ut auro vel argento bonitas fidelis amici nullatenus comparetur. Unde sapiens dixit, “Amico fideli nulla est comparatio, nec est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei eius.”241 Et alibi eciam dixit,
Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coequalis, et in domesticis tuis fiducialiter aget attende. Amicus fidelis protectio fortis; qui autem invenit illum invenit thesaurum. Amicus fidelis medicamentum vite et inmortalitatis; et qui metuit Dominum inveniet illum.242
Auxilium a notis petito si forte laboras;
Nec quisquam melior medicus quam fidus amicus.243
Et est tanta utilitas in acquirendis amicis ut eciam regnum amicis non valeat comparari. Ut Cato ait,
Utilius est regno meritis acquirere amicos.244
Per amicos eciam vita amicorum procuratur, sicut Palades curavit Horestem. Hic quoque amicitie non levis usus erit. Nam ut ait sapiens, “Nichil est dulcius quam habere amicum, cum quo tamquam cum te ipso loquaris.”245 Unde Tullius De Amicitia dixit,
Ego tantum vos hortari possum, ut amicitiam anteponatis omnibus humanis rebus; nichil est enim tam nature aptum, tam conveniens ad res secundas vel adversas. Sed hoc primum sentio, nisi in bonis amicitiam esse non posse.246
Quare idem Tullius postea subiunxit, “Solem e mundo tollere videntur, qui amicitiam e vita tollunt, quia nichil a diis immortalibus melius habemus, et nichil iocundius.”247 Et iterum idem ait, “Que tamen res humanae fragiles caduceque sunt, semper aliqui acquirendi sunt quos vere diligamus cum caritate et benivolentia; qua sublata, omnis est e vita sublata iocunditas.”248 Per amicorum eciam multitudinem et civium dilectionem ita munitur et defenditur, ut ab aliquo nequeat expugnari. Unde Seneca dixit, “Unum est inexpugnabile munimentum: amor civium.”249 Per multam eciam amicorum consuetudinem et dilectionem opes conservantur et retinentur, sicut nulle opes odiis multorum obsistere possunt. Unde Tullius De Officiis dixit,
Omnium autem rerum nec quicquam est aptius ad opes tuendas et retinendas quam diligi, et nichil est alienius quam timeri. Preclare enim homines, que metuunt, oderunt; quod quisque autem odit, perisse expetit. Multorum autem odiis nullas opes obsistere posse, etsi antea ignotum fuerat, modo autem cognitum.250
Non ergo credas amicum fidelem per metum posse acquiri. Nam ut dixit philosophus, “Nemo ei satis fidus est, quem metuit.”251 Unde idem Tullius dixit,
Malus custos diuturnitas est metus, contraque benivolentia fidelis vel ad perpetuitatem.252 Qui vero in libera civitate ita se instituunt, ut metuantur, hiis nihil potest esse dementius. Etenim qui se metui volunt: a quibus metuuntur, eosdem ut metuant ipsi necesse est.253
Blanditia autem et non imperio vis crescit amoris. Unde Marcialis Cocus dixit,
Torvus et hore minax nos, Tite, posstis amare:
Blanditia, non imperio, vis crescit amoris.
Vacca quidem taurum, sed et ipsa leena leonem
Iratos fugiunt, sed cupiunt placidos;
Dilige nos omnes, ut ameris ab omnibus unus.
Querit amor pariles, dissimiles odium.254
Et non solum amicitia per metum et timorem non acquiritur vel retinetur, sed eciam imperium premente metu perditur. Unde Tullius dixit, “Nulla vis imperii tanta est, que premente metu possit esse diuturna.”255 Et alius dixit, “Multos timere debet, quem multi timent.”256 Et male imperando firmum imperium ammittitur. Et Seneca epistolarum dixit, “Nemo terribilis potest esse secure.”257 Et iterum, “Magna securitatis portio est nichil inique facere: quia nocens habuit aliquando latendi fortunam, nunquam autem fidutiam.”258 Multos ergo studeas acquirere amicos non metu, sed merito, et pacificos tantum.