Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
De consiliis et consiliariis.
Non tantum cum omnibus consilium habeas, sed unum de mille eligas consiliarium. Nam ut dixit sapiens, “Multi pacifici sint tibi, et consiliarius unus de mille.”259 Periculum est enim cuilibet amico sua secreta consilia pandere. Unde quidam sapiens dixit, “Quod secretum est, nemini dicas.”260 Alius vero dixit, “Vix extimes ab uno posse celari secretum.”261 Et alius dixit, “Consilium absconditum quasi in carcere tuo est retrusum; revelatum te in carcere suo tenet ligatum.”262 Quare dixit, “Noli consilium tuum omni revelare homini. Qui enim consilium suum in corde retinet, sui iuris est melius eligere.”263 Nam pulcrius est tacere quam ut taceat secretum sibi commissum alium rogare. Ait enim Seneca, “Sic imperasti, ut taceres, quomodo ab alio silentium queris?”264 Verum quia ut ait Cassiodorus, “Consilium quippe immitari detractat inprovidus.”265
Tu provide secreta tua presentia et futura cum amicis probatis atque fidelibus tracta, ut ab eis consilium habeas. Nam ut Cato ait,
Consilium archanum tacito committe sodali.
Corporis auxilium medico committe fideli.266
Et eciam quidam philosophus dixit, “Cave tibi a consilio illius, a quo petis consilium, ut sit tibi fidelis et probatus.”267 Et Salomon sapiens ait, “Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur.”268 Et alibi eciam dixit, “Omnia cum consilio fac, et non penitebis.”269 Cum consilio dico sapientium, re fidelium, et probatorum, et maxime senum, et non cum consilio stultorum neque iuvenum. Stulti enim stulta diligunt, et suam stultitiam trahunt. Unde sapiens dixit, “Non recipit stultus verba prudentie, nisi ea dixeris que versantur in corde suo.”270 Et in proverbio dicitur,
Quisquis suo sensu sapiens sibi stultus habetur.271
Iuvenes autem maturum sensum non habent, et iuvenilia diligunt, et eis inherent. Non enim potest in eis sucus diuturnus haberi, qui minus celeriter sunt maturitatem adepti. Inde eciam Panfilus dixit,
Gaudia semper amat et iuvenilia verba iuventus.272
“Ve tibi, terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt.”273 Quare Marcialis Cocus dixit cuidam suo amico qui vocabatur Melibeus,
Consilio iuvenum fidis, Melibee, ruinam
Expectare potes, dum sine consilio es.274
Pannorum veterum facile contempnitur usus:
Non sic consilium, Postume, sperne senum.275
Nam ut ait Iob, “In antiquis est sapientia, et in longo tempore prudentia.”276 Nam ut ait Cassiodorus, “Illi prudentiores semper sunt habiti, qui multorum hominum conversationibus probantur eruditi.”277 Quare idem ait, “Senes ipsi consiliis sapientiam discunt.”278 Et iterum, “Cum multa trahis ab antiquis, meruisti placere de propriis.”279 Et Tullius De Senectute ait, “Non viribus, non velocitatibus aut celeritate corporum res magne geruntur, sed consilio, auctoritate et scientia, quibus non modo orbari, sed eciam augeri senectus solet.”280
Et non solum unum consilium, sed eciam multa cum eis facere debes, non subita, nec festinata. Nam ut sapiens dixit, “Ubi non est gubernator, populus corruet: salus autem, ubi multa consilia.”281 Et Salomon in Proverbiis dixit, “Dissipantur cogitationes ubi non erit consilium: ubi vero plures consiliarii sunt, confirmantur.”282 Consilia intelligo bona nam facienti iniquissimum consilium super ipsum devoluetur, et non cognoscet unde veniat illi. Ut Ihesus filius Sirac dixit, “Consilia non festinata dixi, quia duo sunt contraria consilio, festinantia et ira.”283 Et alibi eciam sapiens dixit de consiliis: “Quod diu tractaveris, id puta rectissimum.”284 “Velox enim consilium sequitur penitentia.”285 Et alibi, “Deliberare utilia, mora est tutissima.”286 Et alibi, “Consilio melius vinces quam iracundia.”287 Seneca eciam dixit, “Inconsulta temeritas nescit expectare consilium.”288 Philosophus eciam dixit, “Non credas stultum cum re mutare consilium.”289 Quare Seneca, “Consilium tuum si audierit hostis, consilii dispositionem permutes.”290
Nec credas omni quod audieris consilio, donec prius an sit utile probatum fuerit in aliquo, ut quidam philosophus dixit: “Nec credas consilio illius qui secreto aliud consulit et palam aliud se velle ostendit.”291 Ait enim Cassiodorus, “Lesionis genus est occulte consulere, et alium velle monstrare.”292 Nec credas mali hominis consilio. Scriptum est enim, “Malus a se nunquam bonum consilium refert.”293 Et nota consilium non esse capiendum quod mutari non possit. Nam ut ait quidam sapiens, “Malum est consilium, quod mutari non potest.”294 Et nota quod “semper consilium tunc deest, quando maxime opus est,”295 ut quidam philosophus dixit. Quare in consiliis non est cum festinantia neque cum ira procedendum. Et licet dixerim duo esse contraria consilio, videlicet, festinantiam et iram, Tullius autem De Senectute addit eciam tertium, scilicet, voluptatem, dicens: “Impedit enim consilium voluptas, rationi inimica, ac menti ut ita dicam prestringit occulos, nec habet ullum cum virtute commertium.”296 Et in consiliis vitare debes assentatores maxime in secundissimis rebus. Unde Tullius dixit eciam:
In secundissimis rebus maxime utendum est consiliis amicorum, que maior eciam quam ante tribuenda est auctoritas. Hiisdem temporibus cavendum est, ne absentatoribus patefaciamus aures, ne adulari nos sinamus: in quo falli facile est. Tales enim nos esse putamus, ut iure laudemur: ex quo nascuntur innumerabilia peccata, cum homines inflati oppinionibus turpiter irridentur et in maximis versantur erroribus.297
Unde sciendum est, “Nullam inimicitiam pestem maiorem esse quam adulantium blanditiam, assentationem.”298 Sed “licet pernitiosa sit assentatio, tamen nocere nemini potest, nisi ei, qui eam recipit atque ea delectatur. Ita sit, ut hiis assentatoribus patefaciat aures suas maxime qui ipse sibi assentetur et se maxime ipse delectet.”299 Inde eciam Cato dixit,
Cum te aliquis laudat, iudex tuus esse memento:
Plus aliis de te, quam tu tibi, credere noli.300
Et Seneca in epistolis dixit, “Multo magis ad rem pertinet, qualis tibi videaris, quam qualis aliis.”301 Et alibi, “Intus te considera: non qualis sis, aliis credas.”302 Sapientis enim est “malle sibi placere quam populo,”303 ut Seneca dixit.
Et in consiliis non movearis ad verba composita. Dixit Seneca in epistolis, “Ad rem movearis, non ad verba conposita.”304 Nam oratio eius qui veritati operam dat incomposita debet esse et simplex. Dixi secundum Tullium, “In secundissimis rebus maxime utendum est consilio.”305 Inde eciam Seneca De Formula Honeste Vite dixit, “Tunc consilia tibi salutaria advoca, cum tibi alludit vite prosperitas: tunc te velud in lubrico retinebis ac sistes, nec tibi dabis impetus liberos, qua eundum sit et quousque.”306 Et licet multum sapiens fueris, tue scientie non inherebis, sed cum consilio sapientiam ab alio investigabis. Ait enim Cassiodorus, “Sapientiam querit in altero penes quem est scientie magnitudo.”307
Dubitare enim et a sapientibus consilium petere non est verecundum nec inutile. Scriptum est enim, “Dubitare de singulis non est inutile.”308 Et eciam in Contemptu Mundi scripsit Innocencius papa,
Qui magis intelligit, magis dubitat; et ille videtur plus sibi sapere, qui plus desipit. Pars ergo scientie est scire, quod nescias.309 Vix est enim quicquam tam vile, vix tam facile, quod ad plenum sciatur, conprehendatur ad liquidum, nisi forsan illud perfecte sciatur, quod nichil scitur perfecte.310
Ideo autem dixi supra dixi de consiliis et factis presentibus et futuris consilium capiendum, quia de preteritis factis atque secretis de quibus consilium capi non potest, non debes facere mentionem. Unde filius Sirac dixit, “Amico et inimico noli enarrare sensum tuum, et, si est tibi delictum, noli denudare. Audiet te et respiciet te, et quasi defendens peccatum tuum subridet te.”311 Nam dicit lex, “Facte autem res nulla constituticae infacte fieri possunt.”312 Unde si consilium inde haberi non potest, nec utilitas trahi nemini dicere procures. Nam ut ait Seneca, “Post calamitatem memoria alia est calamitas.”313 Et maxime ubi memoria calamitatis vel preteriti facti potest suscitare malitiam. Unde Cato dixit,
Litis preterite noli maledicta referre:
Post inimicitias iram meminisse malorum est.314
Et ideo silendo penitus ea conmemorare nulli debes, et maxime mulieri vel hebrioso. Nam ut dixit philosophus, “Garulitas mulierum id solum novit celare, quod nescit.”315 Et Salomon dixit, “Nullum secretum ubi regnat ebrietas.”316
Sacerdoti tua archana atque secreta penitencie causa pandere et manifestare debes. Ut sanctus Iacobus in epistola prima dixit, “Confitemni alterutrum peccata vestra.”317 Deficiente autem sacerdote eciam alij confiteri debes.