Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
Que facere debes pro amicis et que errogare et quomodo debes cum aliis vivere et de lege amicitie.
Probato autem amico atque temptato si illum fidelem valde inveneris, ita pectore suscipias eum ut pro eo facias quecumque pro amico commode fieri possunt, videlicet honeste ita quod Deum non offendas, nec tuam conscientiam ledas. Peccatum enim pro amico facere non debes. Nam dixit Tullius De Amicitia, “Nulla est excusatio peccati, si amici causa peccaveris;”330 et maxime in re turpi ubi duplex peccatum est. Ait enim Seneca, “In turpi re peccare bis est delinquere.”331 Nec eciam debes amicum defendere in peccato, ne tibi crimen pares. Ait enim Seneca, “Nocentes qui defendit, sibi crimen parat.”332 Et iterum, “Socius fit culpe, qui nocentem iuvat.”333 Nisi forte pro illius salute hoc faceret. Ait enim idem, “Nichil turpe dicas pro salutis remedio.”334 Innoxie igitur amicum defendere debes ut proprie defensor dicaris. Nam ut ait Cassiodorus, “Ille proprie defensor est dicendus, qui defendit innoxie.”335
Alioquin si cum turpitudine et mendacio cum defenderes, amicitia non duraret. Nam ut dixit Tullius De Amicitia, “Difficile est amicitiam durare sive manere, si a virtute defeceris.”336 Amici enim vitia si feras, facis tua. Ideo autem dixi commode quia ut lex dicit, “Ea demum fieri posse intelliguntur que commode fieri possunt.”337 Et eciam alibi dici consuevit, “Age sic alienum ut tuum non obliviscaris negotium.”338
Amicis enim ita prodesse debemus, ut nobis non noceamus, et ideo dixi honeste. Quia ut ait Tullius, “Si omnia facienda sunt, eciam in honesta que amici velint, non amicitie tales, sed et coniurationes putande sunt.”339 Unde facere debes pro amico quod honestum sit, et denegare quod non rectum sit. Hec igitur lex in amicitiam senciatur ut nec rogemus res turpes, neque faciamus rogatu, et ab amicis honesta petamus. Amicorum causa honesta faciamus, studium semper adsit, cunctacio toto absit. Consilium verum dare gaudeamus libere. Hec est, inquam, societas, in qua omnia sunt que putant homines expetenda: honestas, gloria, tranquillitas, atque iocunditas; ut cum hec adsint, beata vita sit, cum sine hiis esse non possint, quod cum optimum maximumque sit. Si id volumus adipisci, virtuti opera danda est, sine qua nec amicitiam, nec ullam rem expetendam consequi possumus. Ea vero neglecta, qui se amicos habere arbitrantur tunc denique rasse sentiunt cum eos aliquis gravis casus experiri contingit; et eciam verecundari debent amici ad invicem inhonesta vel turpia petere. Nam, “Maximum ornamentum amicitie tollit, qui ex ea tollit verecundiam,”340 ut Tullius dixit. Quare eciam ait, “Maxime autem perturbantur officia in amicis; quibus et non tribuere, non recte possis, et tribuere, quod non sit equum, contra officium est.”341
Electis autem amicis, ita eos diligas ut illi tua amicitia non careant. Multos enim vidi qui non amicis, sed amicitia caruerunt. Et illos tibi coequales extimes ita quod illis tamquam tibi ipsi credas, et te et tua illis tamquam tibi ipsi credas, et te et tua illis securiter et sine suspicione committas. Ait enim Cassiodorus, “Eorum secura substantia est, que committitur approbatis.”342 Ex quo enim illos approbaveris, de illis mala suspicari non debes. Ait enim Cato,
Suspectus caveas, ne sis miser omnibus horis,
Nam timidis et suspectis aptissima mors est.343
Si enim amici invicem sibi non crederent, veri amici non essent. Nam si aliquem amicum extimas, cui non tantumdem credas ut tibi, valde erras et non satis nosti vim amicitie. Unde Tullius dixit, “Nichil in amicitia fictum, nichilque simulatum esse debet.”344 Nam ficta omnia citius quam flosculi occidunt, nec quicquam simulatum potest esse diuturnum, et nichil est dulcius quam habere cum quo audeas omnia loqui ut tecum, et nichil est amabilius, nichilque pulcrius quam morum similitudo bonorum. Unde Tullius subiunxit, “Omnium societatum nulla prestantior est, nulla firmior, quam cum viri boni moribus similes sunt familiaritate coniuncti.”345 Inde Salustius eciam dixit, “Idem velle et idem nolle, ea demum firma amicitia est.”346 “Sic tamen loqui cum amicis debes, tanquam Deus audiat; sic vero vivere cum hominibus, tamquam Deus videat,”347 ut Seneca epistolarum dixit. “Nichil est tam opertum, ut non reveletur: aut secretum, quod non sciatur,”348 ut Matheus in evangelio Domini dixit. Unde vulgo dici consuevit, “Sub nive quanta latent in longo tempore parent.”349 Et eciam Tullius dixit, “Honesta enim bonis viris, non occulta queruntur.”350 Nec cuicquam audebit vir bonus velle quod non audeat predicare palam et certe curandum est maxime ut eos cum quibus sermonem conferrimus, et vereri et diligere videamur. Ut idem Tullius dixit,
Et illam veram amicitiam extimes quam non spes, non timor, non utilitas sine causa divellit, illam cum qua homines moriuntur, et pro qua moriuntur. Nichil enim est quod non tolerat qui perfecte diligit. Vere tamen amicitie difficile reperiuntur in hiis qui honoribus reque publica versantur. In foro enim plurimum posse invidiosa res est et brevis.351
Ut Seneca in epistolis dixit, “Et difficile est in re prospera amicos probare, in adversa facile.”352 Nam ut ait Seneca, “Amici an nomen habeas, calamitas aperit.”353 Quare alibi idem dixit, “Amico fortunato vocatus, et infortunato invocatus esto.”354 Et alius dixit, “Multi sunt dum munerantur amici, sed in necessitatibus pauci.”355
Nam hic est vere amicus, qui te adiuvat, cum tibi seculum deficit. Amicum quoque tuum taliter diligas, ut iusta causa in te sit quare ab illo diligaris. Nam digni sunt amicitia quibus inest causa cur diligantur, ut Tullius De Amicitia dixit: “Si enim non amaveris, nullus te amabit.”356 Unde Marcialus Cocus dixit,
Miraris quod nullus amat te, Ceciliane,
Tu quoque amas nullum; dilige, carus eris.357
Tu ergo primum exibe te bonum et sic quere alterum tui similem. “Plerique enim perverse, ne dicam impudenter, habere talem amicum volunt, quales ipsi non possunt. Queque ipsi non tribuunt amicis, hec ab eis desiderant,”358 ut Tullius dixit.
Et nota quod inter amicos amicitias immortales esse oportet. Nam dixit sapiens, “Cum amicis rationes breves, amicitias longas oportet.”359 Unde Tullius dixit, “Verum esse, illud quod dicitur, ‘Multos modios salis simul edendos esse, ut amicie munus expletum sit.’”360 Et nota quod qui perfecte diligit cum affectu, amico facile irasci non potest. Unde dici consuevit, “Amancium ira redintegratio est amoris;”361 “amans enim multa sibi mentitur iratus.”362 Et eciam quidam sapiens dixit, “Amici ius iurandum penam non habet.”363 Et alius dixit, “Amans sicut fax exigitando magis exardescit.”364 Et eciam Ovidius iratus cum quadam dixit,
Odero, si potero; invitus amabo:
Nec iuga taurus amat; que tamen odit, habet.
Sic ergo nec sine te nec tecum vivere possum
Et videor voti nescius esse mei.365
Et nota quod a maiori perfecto sentencie tempus non animus facit, non enim in potestate animi deponere amorem. Quare Seneca dixit, “Amor animi arbitrio sumitur, non imponitur.”366
Nec credas malum de amico tuo, nisi experimento id manifeste cognoveris. Sed si aliquis de amico tuo male loquitur, responde ut philosophus dixit: “Ut tute lingue, sic ego mearum dominus sum aurium.”367 Alius autem maledicenti cuidam respondet: “Tu inquid maledicere didicisti; ego scientia teste didici maledicta contempnere.”368 Nec inter duos amicos tuos iudicaveris, nisi forte discussis et aproximatis eorum voluntatibus de utrisque voluntate hoc feceris; quia ut dixit sapiens, “Molestius est inter duos amicos iudicare.”369 Sic ergo ames amicum ut ei sis amicus; quidam enim amant, non tamen amici sunt. Unde Martialis Cocus dixit,
Omnis amicus amat, sed non qui amat omnis amicus;
Si quem pete tu amas, esto amicus ei.370
Quare eciam Seneca in epistolis dixit, “Si vis amari, ama.”371 Non enim potest quisquam beate vivere qui se tantum intuetur, qui omnia ad utilitates suas convertit. Alteri enim ut vivas enim oportes si vis tibi vivere. Nam consortium omnium rerum inter nos facit amicitia. Quare in proverbio dictum est, “Qui totum vult, totum perdit.”372 Errant ergo qui putant se habere amicos quibus ipsi non sunt, secundum Senecam qui ait, “Nullum habet maius malum occupatus homo et bonis obsessus, quam quod amicos sibi putat, quibus ipse non est.”373 Non ergo te tantum inspicias, sed et aliorum desideria quandoque compleas. Ait enim Cassiodorus, “Siquidem aliena desideria fideliter gerere, hoc est bona propria perfecisse.”374 Et Seneca De Beneficiis dixit, “Qui sibi tantum bene optat, male precatur.”375 Et alius dixit, “Malus est dicendus, qui tantem causa sui est bonus.”376
Secundum tamen quantitatem fidei amici est amicus diligendus, ut qui te plus diligit a te magis diligatur. Si vero te parum diligit, in eius amorem et amicitiam non accendaris. Male enim compertita est inter amicos amicitia, quorum unus pro amico animam et corpus et substanciam poneret, alius autem de altero parum aut nichil curaret. Maiorem autem amorem minori preferre debes.