Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
De amore senum et honore parentum et quomodo in senectute debeas te regere. Rubrica.
Herum quia paternus amor omnes alios excellit, ut mihi retribuas me patrem tuum pre ceteris hominibus debes diligere et revereri. Ut enim ait lex, “Bona et honesta persona patris filio semper debet videri.”377 Et sapiens Ecclesiasticus dixit, “Qui honorat patrem iocundabitur in filiis, et in die orationis sue exaudietur.”378 Alibi idem dixit,
Qui honorat patrem vita vivet longiori, et qui obedit patri refrigerabit matrem. Qui timet Dominum honorabit parentes, et quasi dominis serviet hiis qui se generaverunt. Et in opere, et sermones, et in omni patientia honora patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio a illius in eternum maneat. Benedictio patris firmat domum filiorum; maledictio autem eradicat fundamentum. Ne glorieris in contumelio patris tui; non enim est tibi gloria sed confusio. Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore. Filii, suscipe senectutem patris tui, et ne contristes eum in vita sua. Et si defecerit consensu, veniam da ei, et ne spernas eum in tua virtute.379
Et alibi eciam dicitur, “Honora patrem tuum, et genitus matris tue ne obliviscaris: memento quoniam nisi per illos non fuisses; et retribue illis, quomodo et illi tibi.”380 Et eciam Apostolus in epistola ad Ephesios dixit, “Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim iustum est. Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione: ut bene sit tibi, et longevus sis super terram.”381 Et Cato dixit,
Dilige non egra caros pietate parentes
Nec matrem offendas, dum vis honus esse parenti.382
Et Ihesus filius Sirac dixit, “Quam male fame est qui relinquid patrem, et est maledictus a Deo qui exasperat matrem.”383 Et Martialis Coquus dixit,
Dilige si bonus est iuxta pietate parentem,
Si malus est, tollera, filius esto bonus.384
Iuxta illud, “Bonus non est qui malos tollerare non potest.”385 Et iterum Cato dixit,
Verbera cum tuleris discens aliquando magistri,
Fer patris imperium, cum verbis exit in iram.386