Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
De senectute.
Et in iuventute tua vitam tuam taliter exerceas, ut tua senectus merito collaudetur, et a tuis filiis et ab aliis veneretur et suscipiatur, secundum Catonem qui dixit,
Multorum senes cum facta et dicta recenses,
Fac tibi succurent, iuvenis que feceris ipse.387
Et si ad senetutem perveneris, animum tuum plus solito exerceas, langorem et desidiam et luxuriam et omnia puerilia fugiendo, adiuvando eciam patriam et amicos et iuventutem prudentia tua atque consilio. Nam ut ait Seneca in epistolis, “Turpe est habere auctoritatem senum et vitia puerorum, nec puerorum tantum sed infantium.”388 Non enim exercent senex puerilia etate, sed vitio, unde Martialis Coccus ait:
Post annos centum puer Alphesibeus et adhuc;
Eciam non etate puta sed vitio puer.389
Et alibi,
De puero prodire senem me precipis, at tu
De vetulo esse puer, tu Maximiniane, cupis.
Esse semel puerum nature non vetat ordo,
Si superaddideris hoc venit ex vitio.390
Magis enim peccant senes ludendo et puerilia exercendo, quam si in iuventute peccarent, Seneca testante qui ait, “Quanto serius peccatur, tanto turpius incipitur.”391 Et iterum, “Anus cum ludit, morti delicias facit.”392 Et ita secundum illum indigne transacta adolescentia odiosam efficit senectutem, et honeste acta superior etas fructus capud auctoritatis extremos. Mores predictos ergo in senectute tua servare debes, secundum Tullium qui ait, “Luxuria in omni etate turpis est, in senectute vero fedissima.”393
Sin eciam libidinum intemperantia accesserit duplex malum est, quod et ipsa senectus dedecus concipit, et adolescentium facit impudentiorem intemperantia. Unun igitur exemplum luxurie vel avaritie multum mali facit. Ut Seneca dixit, “Et ubi peccat etas maior, male discit minor.”394 Et eciam Tullius dixit,
Senibus autem labores corporis minuendi sunt, exercitationes vero animi eciam augende videntur. Danda vero ab eis est opera, ut et amicos et iuventutem et maxime publicam rem consilio et prudentia quam plurimum adiuvent. Nichil magis cavendum est senectuti quam ne langori se desidieque dedat.395
Et si istos mores bene servaris, tua senectus et a filiis et ab aliis bene suscipietur et valde honorabitur et honesta erit. Nam ut ait Tullius De Senectute, “Senectus honesta est, si se ipsa defendat, si ius suum retinet, si nemini mancipata est, si usque ad extremum spiritum dominatur in suos.”396 Defendere enim se debet senectus a langore et desidia, nec debet alteri parvo sensui se tradere, nec debet dare super se dominatum alicui in vita sua et cuilibet debet consulere prudentia et consilio suo. Et ita erit senectus honesta et eciam iocunda. Ut idem ait, “Si habent aliquid tamquam pabulum studij atque doctrine, nichil est ociosa senectute iocundius.”397
Sed licet ita ut supradictum est amare debeas parentes et filios, amorem tamen Dei preferre debes amori paterno et filiorum. Unde Matheus in evangelio dixit, “Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, dignus non est me.”398 Et alibi idem in evangelio dixit, “Inimici hominis, domestici eius.”399 Et nota quod nullos vidi filios qui male parentes tractassent, de quibus in hoc seculo Deus non faceret vindictam visibilem, et hoc merito accidit. Nam ut ait Cassiodorus, “Quibus fuit exossa societas parentum, civium non merentur habere consortium, ne puri cordis iocunda serenitas nebulosis maculis polluatur.”400