Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
De amore et dilectione filiorum.
De amore vero filiorum tuorum si Deus tibi dederit te non ammoneo. Natura enim in tantum te impellet quod eos vehementer diliges. Magis enim timeo ne illos plus te diligas quam illorum amorem negligas. Unum tamen dico tibi, ut non tantam pietatem in eos exerceas parcendo et virge et baculo, quod pietas tua in odium cadat. Ut Salomon ait, “Qui parcit virge, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit.”401 Et alibi, “Virga et correctio retribuent sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati sue confundet matrem suam.”402 Et alibi, “Stultitia colligata est in corde pueri, virga et baculus fugabunt eam.”403
Fugata ergo stultitia per correctionem, efficientur filii sapientes et letificabunt te. Nam ut ait idem, “Filius sapiens letificat patrem, filius vero stultus mestitia est matris sue.”404 Et alibi, “Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delitias anime tue.”405 Et alibi Ihesus Sirac dixit, “Filii sunt tibi? erudi illos a pueritia illorum. Filie sunt tibi? conserva corpus illarum, et non ostendas faciem tuam illarem ad illas. Trade filiam tuam, et grande opus feceris; et homini sensato da illam.”406 Et alibi,
Audite populi, omnes gentes, et rectores ecclesie: filio et mulieri, fratri et amico, ne deris potestatem in vita tua. Melius est enim ut filii tui in te respiciant, quam te respicere in manus filiorum tuorum.407
Et si forte filii vel alii amici tui correctiones et ammonitiones tuas recipere nolunt, non tamen desistas. Unde Cato dixit,
Cum moneas aliquem nec se velit ipse moneri,
Si tibi sit carus, noli desistere ceptis.408
Et Cassiodorus dixit, “Non facile efficitur vitiosus, cui monitor insistit assiduus.”409 “Nec facile erroris vitio sordescit, quem assidua doctrina purgaverit.”410 Nec provoces filios tuos ad iracundiam. Unde Apostolus in epistola ad Ephesios dixit, “Et vos patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correctione Domini.”411 Ad exemplum ergo divinum filios castigare debes. “Quem enim Dominus diligit, castigat: et flagellat autem omnem filium, quem recipit,”412 ut sanctus Paulus ait. Et Ihesus filius Sirac dixit,
Qui diligit filium suum assiduat illi flagella, ut letetur in novissimo, et non palpet proximorum hostia. Lacta filium tuum et paventem te facit; lude cum eo, et contristabit te. Ne credas sic illi, ne doleas, et in novissimo obstupescant dentes tui. Curva cervicem eius in iuventute, et tunde latera eius dum infans est, ne forte induret et non credat tibi, et erit tibi dolor anime.413
Nam et Salomon in Proverbiis dixit, “Adolescens iuxta viam suam, et cum senuerit, non recedet ab ea.”414 Unde quidam sapiens dixit,
Qui non assuescit virtutibus, dum iuvenescit,
A vitiis nescit desuescere, quando senescit.415
Sed licet filii taliter sint castigandi, tamen “permittendum est aliquando iuvenibus sequi impetum animi,”416 ut Seneca in epistolis dixit. Et non in filiis iocunderis impiis; si multiplicentur, non oblectaveris super ipsos; si non est timor Dei cum illis, ne credas vite illorum et ne respexeris in labore eorum. Melius est unus timens Deum quam mille filii impii; et utile est mori sine filiis, quam relinquere filios impios. “Ab uno sensato habitabitur patria et a tribus impiis deseritur,”417 ut sapiens dixit. Et eciam ut hereditatem bonam relinqueris filiis, gloria virtutum eos instruere debes. Unde Tullius dixit, “Optima heriditas autem a patribus traditur filiis, omnique patrimonio prestantior gloria virtutis eorumque gestarum.”418
Et caveas ne amor filiorum in tantam dementiam te obstringat ut tui ipsius obliviscaris, tibi ipsi necessaria et utilia denegando. Nam ut ait Seneca in epistolis, “Magna dementia est heredis sui res procurare et sibi omnia denegare, ut tibi ex amico inimicum magna faciat hereditas: quanto enim plus acceperit, tanto plus de tua morte gaudebit.”419 Inde eciam Salomon in Ecclesiaste dixit,
Detestatus sum omnem industriam meam, quam sub sole studiosissime laboravi, habiturus heredem post me, quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desubdavi et sollicitus fui; et est quicquam tam vanum? Unde cessavit, renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole. Nam cum alius laboret in sapientia, doctrina, et sollicitudine, homini otioso quesita dimittit; et hoc ergo vanitas et magnum malum.420
Et alibi dixit, “Qui accervat ex animo suo iniuste, alii congregat, et in bonis suis luxuriabitur.”421 Et quem habebat hostem plurumque dimittit heredem. Sic ergo servias filiis et amicis in vita tua ut mortem tuam non expectent, alioquin eciam extranei tuam vitam odio haberent, Seneca testante qui ait, “Cuius mortem amici expectant, eius vitam omnes oderunt.”422