Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
Uxorem vero tuam perfecte diligere debes, quia pars tui corporis est, et unum corpus tecum est, ut ait Dominus qui eam adiutorium hominis vocavit. Nam cum fecisset hominem dixit, “Faciamus ei adiutorium,” et extracta costa de corpore Ade fecit Evam, et dixit, “Propter hoc relinquid homo patrem et matrem, et adherebit uxori sue: et erunt duo in carne una.”423 Et alibi dixit Apostolus in epistola ad Ephesios, “Diligite uxores vestras sicut Christus dilexit Ecclesiam.”424 Et subiunxit idem Apostolus, “Ita viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Quia qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Nemo unquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam.”425 Et postea eciam subiunxit, “Unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.”426 Et merito uxor est diligenda quia donum est Dei. Dixit enim Ihesus filius Syrac, “Domus et divitie dantur a parentibus, a Domino autem proprie uxor bona vel prudens.”427
Est enim ut dixit adiutorium hominis et maxime egeni, unde idem dixit, “Ubi non est sepis, dirunpitur possessio; et ubi non est mulier, ingemiscit egens.”428
Et adeo teneris uxorem diligere, ut dicatur eam tui corporis potestatem habere. Unde ait Apostolus in epistola prima ad Corrinthios,
Vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier. Uxor autem non habet potestatem sui corporis, sed vir. Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idem, non temptet vos Sathanas propter incontinentiam vestram.429
Et alibi, “Uxori debitum reddat: similiter autem et uxor viro.”430 In tantum eciam teneris uxorem diligere ut nunquam ab illa valeas separari nisi ob causam fornicationis. Unde dictum est, “Quos Deus coniunxit, homo non separaret.”431 Nec credas peccatum esse coniuges commisceri secum carnaliter, cum per Apostolum dicatur: “Unusquisque habeat suam fornicationem.”432 Et alibi per eundem dictum sit, “Melius est nubere quam uri.”433 Et alibi eciam per eundem dictum sit, “Qui vero iungit virginem suam, bene facit: et qui non iungit, melius facit.”434 Et alibi, “Illigatus es uxori? Noli querere. Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit.”435 Et eciam de viduis dixit, “Mulier alligata est legi quanto tempore vir vivit, quod si dormierit vir eius, liberata est a lege: cui vult nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit si sic secundum meum.”436
Sic ergo Apostolus dicit illum benefacere. Stultus est hereticus qui contra dictum Apostoli prohibet nubere et iubet abstinere a cibis quos Deus creavit. Ut Apostolus in epistola ad Timotheum dixit,
Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis demoniorum, in ypocrisi loquentes mendatium, et cauteriatam habentes conscientiam, prohibentes nubere, et abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione.437
Nec potest hereticus dicere dictum Apostoli esse intelligendum de nuptu divino. Nam si de divino intelligeretur secundum illam auctoritatem, melius esset abstinere ab nuptu divino quam nubere in Christo, quod aperte falsum est. Nec inhereas hereticis, nec illis credas qui dicunt uxorem esse dimittendam, nec cum ea esse carnaliter utendum, prave intelligendo evangelium, ubi dicitur, “Qui dimiserit patrem, aut matrem, aut filios, aut agros, aut uxorem, centuplum accipiet, insuper et vitam eternam.”438
Illud enim intelligitur quando de voluntate utriusque coniugum hoc fiet, cum vovent castitatem, vel transeunt ad religionem de voluntate alterius ambo, vel eciam unus transit ad religionem de voluntate alterius coniugum, altero senescente et in seculum manente et castitatem voviente; vel eciam contra voluntatem eius, si matrimonium non est consumatum per carnalem copulam, quia vocatus est de nuptiis, ut decreta et decretales et iura proclamant. Quare dico quod non debes cessare eciam a nuptu carnali, si tibi placet habere uxorem. Et uxorem accipias pocius ornatam bonis moribus et in bona societate nutritam, quam divitiis habundantem et aliter malam, et pocius puellam quam viduam. Dixit enim quidam philosophus, “Accipe puellam in uxorem, quamvis sit vetula.”439 Et Cato dixit,
Uxorem fuge ne ducas sub nomine dotis,
Nec retinere velis, si ceperit esse molesta.440
Nec facias magximos sumptus in nuptiis uxoris. Nam dixit Seneca, “Nuptias sumptuosas facere vita.”441 Et si forte in uxore aliquid inveneris quod tibi displiceat, equo animo id tollerare debes si commode id fieri potest. Nam dixit quidam philosophus, “Nulla tam bona uxor, in qua non invenias quod queraris,”442 et “nulla tam bona fortuna est, de qua nichil possit queri.”443 Et Tullius De Amicitia dixit, “Non est quicquam difficilius quam invenire quod sit ex omni parte in sua genere perfectum.”444 Unde Salomon in Ecclesiaste dixit, “Virum de mille reperi unum, mulierem ex omnibus non inveni.”445 Si licet Salomon nullam invenerit, Seneca tamen benignius uxores super omnia commendavit, dicens:
Sicut nichil est superius benigna coniuge, ita nichil est crudelius infesta muliere. Quanto enim sapiens vitam suam pro viri salute opponit, tanto maligna ad mariti mortem eciam vitam suam reputat.446
Et ideo bona uxor est diligenda. Nam dixit quidam philosophus, “Scias in bona muliere bonam societatem esse; bona mulier fidelis custos est et bona domus.”447 Et alibi dixit, “Casta matrona parendo viro imperat.”448
Si ergo uxor mala est, eam feras prout commode potes. Ait enim quidam sapiens, “Feras, non culpes, quod mutari non potest.”449 Sed licet diligere debes uxorem, non tamen dare debes illi potestatem super te in vita tua, nec dare debes illi primatum, ne forte tibi sit contraria. Ut Ihesus filius Sirac dixit, “Mulier, si primatum habeat, contraria est viro suo.”450 Uxorem autem diligas ut illi fidem servando alii ea vivente non adhereas, sed pudititiam serves. Nam ut ait lex, “Periniquum videtur esse ut pudicitiam vir ab uxore exigat, quam ipse non exibeat.”451 Et Seneca epistolarum dixit, “Improbum mechum esse dicimus, qui ab uxore per pudicitiam exigit, cum ipse sit corruptor alienarum uxorum.”452 Et Salomon dixit, “Qui autem est adulter, propter cordis inopiam perdet animam suam; turpitudinem et ingnominiam congregat sibi, et obprobrium illius non delebitur.”453
Nec aduleris uxorem tuam, nec eam nimium laudes, vel eam vituperes, nec mordacitate turpium verborum eam corrigas. Dixit enim Seneca De Formula Honeste Vite, “Nullius amicitiam per adulationem acquiras. Laude parce, vitupera parcius.” Sicut enim reprehenda est nimia laudatio, sic inmoderata vituperatio; hec enim adulatione, illa vero malignitate suspecta est.454 Ne provoces uxorem ad iracundiam, si hoc vitare potes, quia ut ait Salomon, “Non est capud nequius super capud columbri, nec est ira super iram mulieris.”455 Sed si forte sine tua culpa in iram proruperit, eius verba minime timebis. Ait enim Cato,
Coniugis irate noli tu verba timere,
Nam lacrimis struit insidias, dum femina plorat.456
Inde eciam Seneca dixit, “Duo genera habent in oculis feminarum lacrime; certi doloris unum, insidiarum aliud.”457 Nam mulieris lacrime condimentum sunt malitie, et parate lacrime insidias non fletum indicant. Quare Cato dixit,
Nil temere uxori de servis crede querenti:
Sepe enim mulier, quem coniunx diligit, odit.458
Nec uxoris consilio nimis inhereas. Ait enim sapiens quidam, “Malo in consilio femine vincunt viros.”459 Et in proverbio dicitur, “Consilium femine aut nimis carum aut nimis vile.”460