Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
De amore et dilectione Dei et proximi...

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[CAPUT XVII.]

 

De servientibus et mercenariis et servis corrigendis et diligendis.

 

Servientes autem et mercenarios et servos qui fideliter et docte serviunt tibi, specialiter multum diligere debes, eosque bene regere ac gubernare, et leniter cum illis agere. Nam dixit Ihesus filius Syrac, “Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subiectos tibi.”461 Et alius dixit, “Subiectorum statum et condiccionem non dominio, sed iudicio regas, ut propriam domum non possidere, sed pocius ministrare puteris.”462 Et quidam philosophus dixit, “Colant te pocius servi tui quam timeant.”463

 

Quos enim regere debes, leonina ferocitate minime tractes; alioquin a te subiecte subiecti merito precavererent. Ait enim quidam philosophus, “Custodi te a rege illo qui ferrus est ut leo, et cui est levis animus ut puero.”464 Esto ergo bonus et bene et bona impera, ut subiecti equo animo tibi pareant, ubi boni imperant. Et qui in servos iracundus est et crudelis, satis ostendit potestatem adversus alios sibi defuisse. Quare Salomon dixit, “Rectorem te posuerunt? Noli extolli; esto in illis quasi unus ex ipsis.”465

 

Et si docte et fidelliter tibi subiecti servierint, talem illis te exibeas, ut quasi propter te rerum tuarum domini videantur. Nam dixit philosophus, “Qui docte servit, partem dominatus tenet.”466 Unde Ihesus filius Syrac dixit, “Servo sensato liberi servient; et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correctus, et inscius non honorabitur.”467 Et Salomon dixit, “Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hereditatem dividet.”468 Et alius dixit, “Qui invite servit, servus est; si volens, minister.”469 Et Seneca dixit, “Probus libertus sine natura est filius.”470

 

Et nota quod si predictis benivolus fueris, benivolum animum erga te et res tuas facient, et obsequia tua circa te finem non habebunt. Nam dixit quidam philosophus, “Obsequium benivoli animi finem non habetur.”471 Et Seneca dixit, “Benivoli animi coniunctio, et magna cognatio est.”472 Nec regas eos vel foveas in vitiis; quia ut dixit quidam sapiens, “Non corrigit, sed ledit, qui invitum regit.”473 Nec nutrias eos a pueritia delicate. Nam ut ait Salomon, “Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea illum sentiet contumacem.”474 Et non solum contumacem sentiet illum, sed eciam vilem, ita quod nullum poterit tollerare laborem. Si autem a puericia in labore nutritus est, nullum laborem postea recusabit. Unde Seneca in epistolis dixit, “Nullum laborem recusant manus, que ad arma ab aratro transferuntur: in primo defecit pulvere ille unctus et nitidus.”475 Et Martialis Cocus dixit,

 

Mollibus assuetus loricam ferre recusat,

Cervici tenere ferrea capsis obest.

Sepius uncta manus capulum non accipit ensis,

Lota et fota cutis frigore et ymbre dolet.

Assiduus Veneris vexillifer, Emiliane,

Virtutis nunquam signifer esse potest.476

 

Virtutis enim gloria non facili sine labore acquiritur. Unde Cassiodorus dixit, “Laborem quippe non refugit qui virtutis gloriam concupiscit.”477 Sed huiusmodi delicati labores substinere non possunt. Quare idem ait, “Almena omnia delicata sunt ad labores et facile honus afflictionis sentiunt, qui uti suavibus delitiis consueverunt.”478

 

Nec timeas servos tuos nisi cum dilectione. Nam dixit quidam philosophus, “Minus esse quam servum, qui servum timet.”479 Servos tamen alienos bene timere debes. Unde sapiens dixit, “Non accuses servum ad dominum suum, ne forte irascatur tibi, et corruas.”480 “Nec ledas servum tuum operantem in veritate, nec mercenarium dantem animam suam.”481 Dixit eciam sapiens, “Servus sensatus sit tibi dilectus sicut anima tua; non fraudes illum libertate, nec inopem derelinquas illum.”482 Et Seneca in epistolis dixit, “Cena parata reliquie circumstantibus dividuntur; sic paracta vita aliquid porrigas hiis, qui totius vite ministri fuerunt.”483 Et si servi tui divites fuerint, eorum divitiis utaris moderate, nec illos spoliari; alioquin condiccionem tuam faceres deteriorem. Nam dixit Martialis Cocus,

 

Dum spolias servos, dum diripis omnia eorum,

Conpede servitij, Lentule, solvis eum.

Paupertas servum tibi libertate coequat,

Adsunt divitie, tu dominaris ei.484

 

Si autem servi tui indisciplinati fuerint, adhibe doctrinam et correctionem, ad modum sapientis qui dixit:

 

Cibaria, et virga, et honus asino; panis, et disciplina, et opus servo. Operantur in disciplina, et petit requiescere; laxa manus illi, et petit libertatem. Iugum et lorum curvant collum durum, et servum inclinant operationes assidue. Servo malivolo torturam et conpedes, mitte eum in operationem, ne vacet; multam enim malitiam docuit occiositas.485

 

Et certe necessaria bene debes servis et servientibus subministrare, ne sub quadam necessitate compellantur peccare. Ait enim Cassiodorus, “Sub quadam necessitate peccare creditur cui necessaria non prebentur.”486 Et nota quod ferre omnis servi malivoli sunt atque inimici dominis suis. Unde Seneca in epistolis dixit, “Totidem habemus inimicos quot servos.”487

 

Ne tamen propter hoc in eos sevire debes, sed moderate castigare. Dixit enim Cato,

 

Servorum culpa cum te dolor urget in iram,

Ipse moderare, tuis ut parcere possis.488

 

Et alibi,

 

Cum servos fueris proprios mercatus in usus,

Et famulos dicas, homines tamen esse memento.489

 

Mercenarij at ue merces non remaneat apud te usque mane. Dignus est enim mercenarius mercede sua,”490 ut Dominus dixit.

 

Secundum ergo qualitatem personarum corrigendi et castigandi sunt servientes, mercenarij, et servi. Nam ut ait Cassiodorus, “Feroces districtione premendi sunt, mansueti civiliter amonendi: dolosi caute, simplices sub lenitate tractandi sunt.”491 Ait enim Seneca, “Malos metus cohercet, non clementia.”492 Verum tamen ut ait Salomon in Ecclesiaste, “Perversi dificile corriguntur, stultorum infinitus est numerus.”493

 




461 Ecclesiasticus 4:35.



462



463 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 47.17.



464 Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 34.



465 Ecclesiasticus 32:1.



466 Publilius Syrus, Sententiae, 596.



467 Ecclesiasticus 10:28.



468 Proverbs 17:2.



469 Publilius Syrus, Sententiae, 616.



470 Publilius Syrus, Sententiae, 498.



471 Publilius Syrus, Sententiae, 484.



472 Publilius Syrus, Sententiae, 72.



473 Publilius Syrus, Sententiae, 436.



474 Proverbs 29:21.



475 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 51.10.



476 Godfrey of Winchester, Epigrammata, 216.



477 Cassiodorus, Variae, 1.24.1.



478 Cassiodorus, Variae, 11.14.6.



479 Publilius Syrus, Sententiae, 363.



480 Proverbs 30:10.



481 Ecclesiasticus 7:22.



482 Ecclesiasticus 7:23.



483 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 77.8.



484 Godfrey of Winchester, Epigrammata, 158.



485 Ecclesiasticus 33:25-28.



486 Cassiodorus, Variae, 9.13.1.



487 Publilius Syrus (W), Sententiae Falso, 293.



488 Cato, Distichs, 1.37.



489 Cato, Distichs, 4.44.



490 Tobit 4:15; Luke 10:7.



491 Cassiodorus, Variae, 12.3.1.



492 cf. Publilius Syrus, Sententiae, 398.



493 Ecclesiastes 1:15.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL