Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
De amore et dilectione Dei et proximi...

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[CAPUT XVIII.]

 

De cautela in retinentis amicis.

 

In retinendis autem amicis diligens cautela est adhibenda. Amicus enim facile acquiritur, difficile retinetur. In primis sic habeas amicum ut non timeas ipsum fieri inimicum;494 amicorum autem negotia taliter tractes, ut eos in aliquo non ledas. Bonus enim amicus lesus gravius irascitur duplicatur, cum ab eo a quo non meruerit venit. Inde eciam Seneca dixit, “Tanto magis iniuria est, affeccior quanto proximus est, qui facit.”495 Et Cassiodorus dixit, “Malorum omnium probatur extremum inde detrimenta suscipere, unde credebantur auxilia provenire.”496 Et eciam alius dixit, “Quanto in proximo plus quisque confundit, tanto fraudato spes confidentis animum magis acerbat.”497 Nec ab amico invite dante aliquid sumas. Nam dicit Regula Amoris, “Non est sapidum, quod amans ab invito sumat amante.”498 Et Seneca epistolarum dixit, “Nichil honestum est, quod ab invito, quod a coacto fit. Honestum voluntarium est.”499

 

Et bene potes perpendere quod invite dat amicus si tacet ammonitus. Nam ut ait Seneca, sapiens quod petitur ubi tacet habere negat: “Omnis enim benignitas properat: et proprium est libenter facientis cito facere.”500 Tarde velle nolentis est. Quare non est ei precibus insistendum, nec est dignus rogari. Et si hoc faceres, ingenuitatem tuam lederes. Ait enim Seneca, “Ingenuitatem suam ledit, quum indignum rogat.”501 Et licet dixerim quod periculum est cuilibet amico secreta pandere archana, tantum tibi commissa ab amicis secreta habeas, et eis in omnibus esto fidelis, nec secreta propallare, ait, debes. Nam ut ait Salomon, “Qui ambulat fraudulenter, revelat archana; qui autem fidelis est, celat animi commissum.”502 Et iterum, “Qui celat delictum querit amicitias; qui autem repetit sermonem separat federatos.”503 Et Ihesus filius Syrac dixit, “Qui denudat archana amici perdet fidem, et non inveniet amicum ad animum suum. Denudare autem amici ministeria, desperatio est anime infelicis.”504 Et eciam quidam philosophus dixit, “Sepultus apud te sit sermo quem tu audieris.”505 Nec despicias amicum tuum, vel alium vel aliquem alium. Nam ut Salomon ait, “Qui despicit amicum suum indigens est corde; vir autem prudens tacebit.”506 Et alius dixit, “Qui omnes dispicit omnibus displicet.”507 Nec dicas amico tuo, “Vade et reverterere, quia cras dabo tibi;” statim possis dare. Nam ut quidam philosophus dixit, “Terminum termino addere roganti hoc tempore est caliditas negandi.”508 Et alibi dixit, “Honestius est rem negare quam longos terminos dare.”509

 

Cave tamen si tibi forte non placet amico petita promittere, ne propter verecundiam incidas in mandatum. Dixit enim quidam philosophus, “Verecundia negandi cave ne tibi inferat necessitatem menciendi.”510

 

Et nota quod minus decipitur cui celeriter negatur. Ut quidam sapiens dixit,

 

Cum consideratione promitte, plenius autem quam promittas tribue et promissionem attende, si promissio non sit turpis, vel ex turpi causa, ut leges clamant, vel si promissi commode servari potest. Quidam enim promissiones fiunt que minime sunt servande.511

 

Nam Tullius dixit, “Nec promissa sunt servanda, que sunt hiis, quibus promisseris, inutilia: nec si plus tibi noceant, quam illi prosint, cui quid promiseris.”512 Inde quidam sapiens dixit, “Sapiens non mentitur, cum suum propositum in melius mutat.”513

 

Nec mutabis amico tuo grande, vel grave hes, ne forte propter hoc tuus efficiatur inimicus. Nam ut Seneca epistolarum dixit, “Leve hes alienum facit debitorem, grave in inimicum.”514 Non ergo de gravi here alieno pro amico fideiubeas, ne forte eius inimicus efficiaris, sed si forte fideiussisti. Serva consilium Salomonis in Proverbiis dicentis,

 

Filii, spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum animam tuam; illaqueactus propriis sermonibus tuis. Fac ergo quod tibi dico, fili mi, temetipsum libera. Quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, festina suscita amicum tuum. Ne dederis sompnum occulis tuis, nec dormitent palpebre tue. Eruere damula de manu, et quasi avis de insidiis aucupis.515

 

Minus dicto quam facias et diu deliberato cito facito.516 Celeritas enim beneficium gratum facit.517 Nam proprium est libenter facientis cito facere; ingratum autem beneficium est quod diu inter manus dantis hesit. Nam et Seneca De Beneficiis dixit, “Gratissima sunt beneficia parata, facilia, occurentia, ubi nulla intervenit mora, nisi in accipientis verecundia.”518 Inde eciam Seneca epistolarum dixit, “Beneficium diu petitum vilescit acceptum.”519 Inde eciam Cassiodorus dixit, “Apud conscientiam nostram lesionis genus est profutura tardare non possumus exstimare iocundum, quod ingrata fuerit dilatione suspensum.”520 Fac sumptum propere cum res desiderat ipsa. Est dandum aliquid cum tempus postulat res aut res. Et alius dixit, “Res ad multam instantiam exibita, cara videtur emptione quesita.”521 Et ideo Seneca dixit,

 

Optimum est desideria cuiusque antecedere; illud melius, occupare antequam rogemur, cum homini probo ad rogandum suffundatur rubor; et qui hoc tormentum remittit, multiplicat munus suum.522

 

Nam ut idem dixit, “Molestum verbum est et honerosum dum demisso vultu dicit quis: rogo.”523 Et iterum, “Nulla res carius constat, quam que precibus empta est.”524 Et non solum in dando beneficio post deliberationem velox esse debes, sed eciam in omni opere tuo. Nam dixit Salomon, “Vidisti virum velocem in omni opere suo? Coram regibus stabit, nec erit inter ignobiles.”525 Et Ihesus filius Syrac dixit, “In omnibus operibus tuis velox esto, et omnis infirmitas non occuret tibi.”526 Non tamen tantam velocitatem exerceas, que operis perfectionem inpediat, sed de opere bene consumato taliter valeas laudari, ut inde potiora merito debeas prosequi. Ait enim Cassiodorus, “Iusta potiora prosequitur, qui de commissa sibi perfectione negotij laudatur.”527

 

Nec dicas amico aliquid quod aures eius merito offendat. Nam sicut “mittens lapidem in volatilia deiciet illa, sic et qui convitiatur amico suo dissolvit amicitiam,”528 ut Ihesus filius Sirac dixit. Ed licet non sit convitiandum amico vel eciam alii, “equo tamen animo audienda sunt inperitorum et amicorum convitia,”529 ut Seneca in epistolis dixit. Et non solum a convitio amici cessare debes, sed eciam celare crimen convitiari possit. Unde Cato dixit,

 

Quod pudeat socios prudens celare memento,

Ne plures culpent, quod tibi displicit uni.530

 

Et alibi,

 

Quantumcumque potes, celato crimen amici.531

 

Et maxime quando crimen non est manifestum, sed adhuc latens vel occultum. Nam ut ait Cassiodorus, “Multo sanctius est tenebris occultare vitiosa, quam culpanda presumpta importunitate vulgare.”532 Ideo autem dixi merito quia corripere bene potes. Nam ut ait Tullius De Amicitia, “Et moneri proprium est vere amicitie, et alterum libere facere non asperare, alterum pacienter accipere, non repugnanter.”533 Et Salomon ait, “Qui corripit hominem magis gratiam apud eum inveniet, quam qui per lingue blandimenta decipit.”534

 

Illud autem secreto et benigne et non mordaciter facere debes. Unde Cato ait,

 

Litem infert cave cum quo tibi gratia iuncta est,

Ira odium generat, concordia nutrit amorem.535

 

Et alibi,

 

Adversus notum noli contendere verbis:

Lis minimis verbis interdum masima crescit.536

 

Et eciam Seneca De Formula Honeste Vite dixit, “Amonebis libenter, reprehenderis patienter. Si merito obiurgabit te aliquis, scito quia profuit; si in merito, prodesse voluit. Non acerba, sed blanda verba timebis.”537 Moneri vellere ac posse sera virtus est; nolle autem moneri stultitia est. Unde Ovidius De Remedio Amoris dixit,

 

Inpatiens animus nec adhuc tractabilis arte

Respuit atque odio verba monentis habet.538

 

Dixi “non acerba verba timebis, sed blanda,” quia ut dixit sapiens, “Malus homo qui blande loquitur innocentium laqueus est.”539 Et Cato dixit,

 

Sermones blandosque vitare memento.540

 

Et alius dixit, “Semper dulce fugias, quod amarum fieri potest.”541 Et Salomon dixit, “Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit pedibus eius.”542 Et alius dixit, “Semper suum habet venenum blanda oratio.”543 Et alius dixit, “Nulle sunt occultiores insidie, quam hee, que latent in simulatione officii aut in aliquo necessitudinis nomine. Nam eum qui palam est adversarius facile quis cavendo vitare potest.”544 Eciam Seneca dixit, “Peiora multa cogitat muttus dolor.”545 Et alius dixit, “Peiora sunt tecta odia quam aperta pretenta.”546 Taciturnus magis offendet te quam loquax. Et alius dixit, “Qui bene disimulat, citius inimico nocet.”547 Et alius dixit, “Verum est canem timidum vehementius latere quam mordere.”548 Et altissima queque flumina minimo sono labi. Secundum ergo Tullium De Amicitia, “Multo melius de quibus acerbos inimicos mereri, quam eos amicos, qui dulces videantur; et illos sepe verum dicere, hos nunquam.”549

 

Ammonitiones vero et reprehensiones ab amico benigne et libenter recipias. Nam ut ait Salomon, “Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta odiens oscula.”550 Et alibi, “Melior est manifesta corretio quam amor absconditus.”551 Et bene dixisecreto hominem admonendum” quia Dominus ait, “Si pecaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum,”552 et cetera. Et quidam philosophus dixit, “Secreto amicos admone, palam lauda!”553 Muta enim caritas spem representant non amantis. Si enim temere et mordaciter amoneres vel reprehenderes, accideret tibi quod Salamon dixit, “Qui aliena temere manifestat vitia, sua vite pestive audiet crimina.”554 Et corripere debes sine vituperatione et interrogatione precedente. Ut idem dixit, “Ante interrogationem, neminem vituperes; et post interrogationem, iuste corripere.”555 Et in correctione sive obiurgatione alterius semper aliquid blandum commiscere debes, secundum Seneca qui ait, “Obiurgationi semper aliquid blandum commisce.”556 Facilius enim penetrant verba que mollia vadunt, quam que aspera. Et certe quando vides homines in calamitate, cessare tunc debes ab obiurgatione. Ait enim quidam philosophus, “Obiurgari in calamitate gravius est quam ipsa calamitas.”557 Unde Seneca dixit, “In calamitoso risus eciam iniuria est.”558 Non tamen corripias irrisorem nec impium. Nam ut idem ait, “Qui corripit irrisorem, ipse sibi iniuriam facit; qui arguit impium, ipse sibi maculam querit.”559

 




494 Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.15.11; Publilius Syrus (W), Sententiae, 245.



495 Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.32.4.



496 Cassiodorus, Variae, 4.27.1.



497



498 Andreas Capellanus, De Amore, De Regul. Amor. 5.



499 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 66.16.



500 Seneca, De Beneficiis, 2.5.4.



501 Publilius Syrus, Sententiae, 272.



502 Proverbs 11:13.



503 Proverbs 17:9.



504 Ecclesiasticus 27:17, 24.



505 Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.23.3 (Socrates), 6.78.



506 Proverbs 11:12.



507



508 Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 11.



509 Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 11.



510 Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 11.



511



512 Cicero, De Officiis, 1.10.32.



513 Authenticae, Corpus Juris Civilis, 2.5, as cited in Liber consolationis 4, p. 13.



514 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 19.11.



515 Proverbs 6:1-5.



516 Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.1.6, 5.1.5.



517 Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.14.5 (Socrates).



518 Seneca, De Beneficiis, 2.1.3.



519 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales.



520 Cassiodorus, Variae, 3.40.1.



521



522 Seneca, De Beneficiis, 2.1.3.



523 Seneca, De Beneficiis, 2.2.1.



524 Seneca, De Beneficiis, 2.1.4.



525 Proverbs 22:29.



526 Ecclesiasticus 31:27.



527 Cassiodorus, Variae, 11.22.1.



528 Ecclesiasticus 22:25.



529 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 76.4.



530 Cato, Distichs, 2.7.



531 Cato, Distichs, 3.3.2.



532 Cassiodorus, Variae, 11.Praefatio.2.



533 Cicero, De Amicitia, 25.91.



534 Proverbs 28:23.



535 Cato, Distichs, 1.36.



536 Cato, Distichs, 2.11.



537 Martin of Braga, Formula vitae honestae, 4.43-46.



538 Ovid, Remedia Amoris, 123-124.



539 Proverbs 29:5.



540 Cato, Distichs, 3.4.1.



541 Publilius Syrus (W), Sententiae, 144.



542 Proverbs 29:5.



543 Publilius Syrus (W), Sententiae, 214.



544 Cicero, In Verrem, 2.1.15.39.



545 Publilius Syrus, Sententiae, 505.



546 Pseudo-Seneca, Proverbia, 50.



547 Publilius Syrus, Sententiae, 562.



548 Walther, Proverbia, 2287c.



549 Cicero, De Amicitia, 24.90.



550 Proverbs 27:6.



551 Proverbs 27:5.



552 Luke 17:3.



553 Pseudo-Seneca, Proverbia, 103.



554 Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.48.4.



555 Ecclesiasticus 11:7.



556 Pseudo-Seneca, Proverbia, 30.



557 Publilius Syrus, Sententiae, 486.



558 Publilius Syrus, Sententiae, 295.



559 Proverbs 9:7.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL