Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
De amore et dilectione Dei et proximi...

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[CAPUT XIX.]

 

De benefitiis et muneribus.

 

Et nota quod licet per sapientes dicatur, “Quod memoria benefitiorum labilis est, iniuriarum vero tenax.”560 Unde Salomon, interrogatus quid inter homines facilius senesceret, respondet, “Benefitium tua tamen humanitas atque benignitas in contrarium laborando de acceptis benefitiis cotidie recordetur, de iniuriis vero obliviscatur.”561 Ut ait Cato, “Esto memor accepti benefitij.”562 Et alibi,

 

Exiguum munus cum tibi dat pauper amicus,

Accipito pleneque laudare memento.563

 

Et acceptum enim benefitium eterne memorie commendandum est, plene laudare debes et palam, non secrete nec ad aures. Nam ut Seneca dixit, “Ingratus est, qui, remotis arbitris, in angulo ad aures ait gratias.”564 Et alibi in epistolis dixit, “Nemo cognoscit preter sapientem referre gratias? Solus sapiens scit amare; solus sapiens amicus est, et nisi in sapiente fidem non esse.”565 Et nota quod in benefitiis dandis bonum est adicere verba bona, et predicatione humana benigna queque comendare que prestes, ut ille videlicet se castiget qui tardior in rogando fuit. Adicias enim secundum familiarem loquelam, sive querelam: “Irascor tibi quod cum aliquid meum desiderasses, non id scire me fecisti, et quod tam diligenter me rogasti de meo quicquid desiderasti audacter petas.” Plurique enim qui benefitia asperitate verborum et superscilio in odium adducunt eo sermone, eaque superbia usi, ut impetrasse peniteas, dementia enim est corripere cui das, et inserere contumeliam donis. Si quid erit de quo velis ipsum ammonere, aliud tempus eligito; non enim sunt exasperanda benefitia, nec quicquam triste illis inmiscendum, nec sunt angustanda benefitia, immo per specie futuri verbis amplianda. Nam ut ait Cassiodorus, “Angusta sunt que non eciam de futuris aliquid pollicentur.”566

 

Nec eciam sunt dilatanda benefitia nec pro parvis magna accipienda. Ait enim Seneca De Benefitiis, “Nec exiguum dilatabo, nec magna pro parvis accipere patiar.”567 Et nota quod ut Salomon in Proverbiis dixit, munus absconditum quibus utilius est quam palam datum. Unde ait, “Munus absconditum extinguit terras, et donum eciam sinu indignationum maximam.”568 Et nota quod munus non semper accipiendum est, nec semper reiciendum. Nam quod honeste accipi non potest, nullatenus recipiendum est. Unde quidam philosophus dixit, “Perdidisse mallem quam turpiter accepisse.”569 Et Seneca dixit, “Benefitium accipere libertatem est vendere.”570

 

Non ergo libertatem tuam vendas ab inhonesto vel indigno benefitium accipiendo. Oportet enim te illi retribuere et illius debitorem esse, quod gravissimum esset. Ait enim Seneca, “Grave tormentum est debere, cui nolis,”571 et cetera. Iocundissimum est ab eo accepisse benefitium quem amare eciam post iniuriam possis. Reiciendum autem munus non est quod honeste et ab honesto accipitur, et accepto munere non est protinus invicem aliud mittendum. Nam ut ait Seneca De Beneficiis, “Reieccio muneris signum est protinus aliud invicem mittere et munere munus expungere.”572 Et nota quod licet laudare debeas amicum de accepto benefitio, tamen benefitium a te alij collatum commemorare non debes. Nam Tullius De Amicitia dixit, “Que meminisse debet is in quem collata sunt, non debet commemorare qui contulit.”573 Statim enim cum dicis te benefitium dedisse videris repetere. Nam ut ait Seneca, “Benefitium qui dedisse dicit, petit.”574 Et alius dixit, “Qui dedit benefitium, taceat. Narret autem qui accipit.”575

 

Nichil enim eque in dando benefitio vitandum est, quam inanis iactatio. Res enim loquetur nobis tacentibus. Et Cato dixit,

 

Officium alterius multis narrare memento,

Atque aliis cum tu benefeceris ipse sileto.576

 

Et sive benefitium alii dederis sive ab alio acceperis, semper ylarem te ostendas. Dixit enim Ihesus filius Sirac, “In omni dato ylarem fac vultum tuum, et in exultatione sanctifica decimas tuas.”577 Et Martialis Cocus dixit,

 

Attollunt ylares villissima munera vultus,

Vultus sublustres maxima deiciunt.578

 




560 Pseudo-Seneca, Proverbia, 84.



561



562 Cato, Breves Sententiae, 50; Cato, Monosticha, 41.



563 Cato, Distichs, 1.20.



564 Seneca, De Beneficiis, 2.32.2.



565 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 81.11-81.12.



566 Cassiodorus, Variae, 2.28.5.



567 Seneca, De Beneficiis, 2.15.2.



568 Proverbs 21:14.



569 Publilius Syrus, Sententiae, 527.



570 Publilius Syrus, Sententiae, 61.



571 Seneca, De Beneficiis, 2.18.3.



572 Seneca, De Beneficiis, 4.40.4.



573 Cicero, De Amicitia, 20.71.



574 Publilius Syrus, Sententiae, 71.



575 Seneca, De Beneficiis, 2.11.2.



576 Cato, Distichs, 1.15.



577 Ecclesiasticus 35:11.



578 Godfrey of Winchester, Epigrammata, 164.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL