Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis De amore et dilectione Dei et proximi... IntraText CT - Text |
De iniuria oblivioni tradenda.
De iniuria oblivioni tradenda dicit Dominus, “Michi vindictam, et ego retribuam.”579 Et Seneca epistolarum ait, “Iniurie oblivisci debemus, benefitii vero meminisse. Nam iniuriarum remedium est oblivio.”580 Et Ihesus filius Syrac dixit, “Onmis iniurie proximi ne memineris, et nichil agas in operibus iniurie.”581 Omnino autem ab iniuria amici taliter obtemperes, ut eius amor nullatenus minuatur, et non solum ab iniurie [!] amici obtemperare debes, sed eciam ab iniuria cuiuslibet alterius. Multis enim minatur qui uni facit iniuriam. Et Cassiodorus dixit, “Iniuria unius compago tota conteritur.”582 Et eciam Apostolus in epistola ad Collocenses ait, “Qui enim iniuriam facit, accipiet quod inique gessit.”583 Et Seneca epistolarum dixit, “Ab aliis expecta, quod alii feceris.”584
Cavere certe debes ne amor minuatur. Amor enim numquam in eodem statu permanet: aut enim crescit aut decrescit. Eo enim ipse quod durat inveteratur et crescit. Nam dicit Regula Amoris, “Si amor minuatur, cito decidit et raro convalescit.”585 Et Martialis Cocus dixit,
Prudenti, Probe, consilio est servandus,
Que sero acquiris, sed cito perdis eum.586